Obrázky na stránke
PDF
ePub

scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?

at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est"; ten cirratorum centum dictata fuisse

pro nihilo pendes?' ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi, quid dia poemata narrent.

30

hic aliquis cui circum umeros hyacinthina laena est,
rancidulum quiddam balba de nare locutus
Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile siquid,
eliquat ac tenero subplantat verba palato.

35

ποφορὰ καὶ παρὰ προσδοκίαν, quia per suam transit in illius poetae vocem quem corripiebat, nec tamen recessit a sua persona.

27 haec periodus apud Lucilium posita est: ut me scire volo dici, mihi consciu si sum, ne damnum faciam.' 28 hic requiritur historia Demosthenis, qui cum transiret et a mercennario tabernariae digito monstraretur, fertur laetatus esse quod ab ignobilibus sciretur. 29 cirratis, capillatis pueris. cirrati sunt scholastici vel catamiti, cirri enim dicuntur capilli, et illi crines habebant in honorem Veneris quos statuto tempore praemetebant.

32 hic. facta in conviviis poematum mentione dicit aliquis locuples amatorios versus putida voce, ut videatur emitti per nares.

34 Phyllis regina Thracum fuit. haec Demophontem Thesei filium, regem Atheniensium redeuntem de Troiano proelio dilexit et in coniugium suum rogavit. ille autem ait ante se ordinaturum rem suam et sic ad eius nuptias reversurum. profectus itaque cum tardaret, Phyllis amoris impatientia, quod se spretam credebat, laqueo vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis. post reversus Demophon cognita re amplexus est truncum, qui velut sponsi sentiret adventum, folia emisit. unde etiam phylla dicta sunt a Phyllide, nam antea petala dicebantur. Hypsipyle una ex Lemniadibus fuit, Liberi patris neptis Thoantis filia. postquam eam factis duobus filiis apud Lemnon lason deseruit, qui eo tempore cum Argonautis venerat, nec ad eam rediit ex Colchis, comperto postea illum ad suam patriam remeasse et se neglectam, ingratum eius amorem diu secum flevit. his itaque si quid simile carminibus suis poetae defleverunt, ita sine vocis asperitate pronuntiant, ut audientium aures emolliant. 35 supplantat, immu

27 Sicire tuum α

28 Ad a Sed bonum est Priscianus GLK.

III p. 226 et 342 30 pendes P: pendas a 31 satyri P satuli α quis a narret α 32 circum P cf. u. 117: circa a yacintina P 34 uanum P (n in rasura): uatum etiam Priscianus p. 398 et Eutyches GLK. V p. 480 (hie uatum aut) prorabile a siquis P

adsensere viri: nunc non cinis ille poetae
felix? non levior cippus nunc inprimit ossa?
laudant convivae: nunc non e manibus illis,
nunc non e tumulo fortunataque favilla
nascentur violae? 'rides' ait et nimis uncis
naribus indulges. an erit qui velle recuset
os populi meruisse et cedro digna locutus
linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?'
quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
quando hoc rara avis est, si quid tamen aptius exit,
laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est.
sed recti finemque extremumque esse recuso

40

45

'euge' tuum et belle'. nam belle' hoc excute totum:
quid non intus habet? non hic est Ilias Atti
ebria veratro? non siqua elegidia crudi

50

tatis accentibus curtat. 36 cinis felix est, quotiens de mortuis bene loquimur. veteres dixerunt praegravari corpora eorum qui corpori tantum studentes nihil memorabile reliquerunt. 37 proprie cippus est lapis sepulchri. 39 tumulus dicitur terrae aggestio, ubi nulla memoria est. 42 mos apud veteres erat, ut chartae in quibus nobilia carmina scribebantur, oleo cedrino inungerentur, quod et diu durabiles faceret et a tineis conservaret. alii dicunt cedrum genus ligni esse quod dignum bibliotheca habebatur.

43 quae carmina nullum periculum habeant apud salsamentarios et turarios. scombri dicuntur pisces de quibus fit optimum garum. 45 scribo praesentis est, exit similiter, unde posteriorem syllabam non dubito Persium doctissimum hominem dixisse correpte, quamvis quidam producant eam et verbum praeteriti temporis faciant. 46 translatio est a phoenice. verbialiter raram avem, eam quam post longum tempus videmus. 48 hoc dicit: laudem quidem amo, non falsam, sed quae ad finem extremum recti, ad veritatem intendat. 49 euge et belle.

pro

hoc enim dici solet Accio Labeoni. excute. translatio a vestimento pleno sentibus vel quibuscumque corpusculis, quod cum excussum fuerit, quicquid habet absconditum, proicit. 51 elleborum graece, latine veratrum, quod datur insanientibus, ut ad

[blocks in formation]

dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,
scis comitem horridulum trita donare lacerna,
et ‘verum' inquis ‘amo, verum mihi dicite de me.
qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,
pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.
o lane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
nec manus auriculas imitari mobilis albas,
nec linguae quantum sitiat canis Apula tantae.
vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est
occipiti caeco, posticae occurrite sannae.

[merged small][subsumed][ocr errors]

pristinam sanitatem redire possint. ebriam dixit, quod versus non stent, aut quod propter ingenium elleborum biberit et quamquam ebrius eodem tamen nihil profecerit et elleboro sumpto saepius perduci non possit ad sanitatem. 53 citrum Romanis antea pretiosum notabatur et auro comparandum. senatorum quidam habebant spondas citreas cera illitas, in quibus scribebant carmina quae nocte cogitabant. belle igitur et euge contigisse saepe locupletibus dicit, qui crudi super lectulos citreos iacentes male scribunt oscitantes vel delicate ac sine cura. 54 scis birrum attritum comiti condonare. lacerna pallium fimbriatum quo olim soli milites velabantur, paenula autem est pallium cum fimbriis longis. 56 tractus sensus ex graeco versu, quo significatur ex ventre crasso tenuem sensum non nasci [γαστήρ παχεῖα λεπτὸν oử tíztɛ vóov, Nauck trag. fr. p. XV 2]. 58 Ianus dicitur bifrons esse, qui nec poterit derideri nec ei a tergo sanna fieri. ciconia dixit, quia manus solent formare inrisores unitate (collatis digitis ait) ad inferiorem partem inclinata ad similitudinem ciconini rostri. pinsit, assidue percussit, dictum a pistoribus. 59 id faciunt apposito temporibus pollice imitantes aures asini aliis digitis quasi sannam facientes. albas dicit per synecdochen. est enim interior pars aurium alba. ut populum quoque dicimus albam, quod utique folia eius alba sunt una parte, alia parte viridia. 60 tria sunt genera sannarum, ut manu significet ciconiam aut auriculas asini aut linguam canis. 61 antiqui ita fores templorum vel aedium dixerunt anticas et posticas. posticae ergo sannae, quae fit a posteriori parte. posticum dicunt quidam Persium non bene fecisse quod paenultimam produxit. sanna dicitur os distortum

53 cereis a 54 trito α laconna α 57 propenso P: protenso a protento Priscianus p. 251 58 uel pinxit p pincsit α ambiguum pisat an pisit legendum sit' Diomedes GLK. I ́p. 373

59 imitata est ap 61 ius est P

quis populi sermo est? quis enim nisi carmina molli nunc demum numero fluere, ut per leve severos effundat iunctura ungues? 'scit tendere versum non secus ac si oculo rubricam derigat uno. sive opus in mores, in luxum, in prandia regum dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.' ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti, cum trepida ante boves dictatorem induit uxor

65

70

inde sanniones 65 ungues tractum est coaptatam iuncturam mar66 rubricam tractum a

cum vultu, quod facimus cum alios deridemus. dicti qui non rectum vultum habeant. a marmorariis, qui quotiens volunt bene moris approbare, ungue experiuntur. fabris, qui quotiens volunt rectitudinem lineae comprobare, retortis in unam partem ambobus oculis lineam factam inspiciunt, ob hoc scilicet, ne per oculorum divisionem iudicii veritas confundatur. 67 in mores, nam comoediae mores hominum exprimunt conversationemque. in luxum, id est satiram quae invectionem hominum continet. in prandia regum, id est tragoedias quae cenarum facinorosarum continent descriptionem, sicut Thyestes. 72 Palilia dicit diem sacrum in honorem Palis deae pastoriciae cognominatum, quo die positis in foco manipulis faeni ludibundi rustici saliebant, qui expiare se hoc sacrificio credebant: ideo fumosa dixit.

aliter. si Palilia dicit, diem dicit sacrum in honorem Iliae, quae peperit Remum et Romulum, quorum mentionem sacrificiorum Cicero in Philippicis [14, 14] commemorat. Palilia quae nunc Parilia mutatis litteris dicimus. vel quod dies quo condita est Roma accensis manipulis, accenso faeno colatur. aut Palilia dies festus Palis deae agrorum seu pastorum habitus a veteribus. Varro sic ait: 'Palilia tam privata quam publica sunt, et est genus hilaritatis et lusus apud rusticos, ut congestis cum faeno stipulis ignem magnum transiliant, quod Pali faciunt eam se expiare credentes'.

74 Quintius Cincinnatus cum suum agrum araret et sereret, dictatura ei a populo Romano delata est. qui contra Samnites profectus victor extitit. qui a serendo nominatus est Serranus.

69 heroos

dentilia p dictaturam p

docemus P uel 74 Cum P: Quem ap

uidemus p 73 dentialia P dictatorem a et ut uidetur P:

et tua aratra domum lictor tulit. euge poeta:
est nunc Brisaei quem venosus liber Acci,
sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta?'
hos pueris monitus patres infundere lippos
cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi
venerit in linguas, unde istud dedecus in quo
trossulus exultat tibi per subsellia lēvis?

[merged small][ocr errors][merged small]

76 Brisaeum Accium ideo dixit, quia poetae in Liberi patris tutela esse noscuntur. est autem Brisaeus Liber pater cognominatus, ut quibusdam videtur, a mellis usu, eo quod ipse primus invenisse dicatur mel ex favis exprimere (brisin iucundum dicimus, unde etiam quidam Briseida existimant dictam, quod Achilli iucunda fuerit). ut aliis videtur, ab uva, quia uvam invenerit et expresserit pedibus (brisare enim dicitur exprimere). vel ex vel ex nomine nymphae quae eum nutrisse dicitur. vel ideo quia barbatus colitur. 77 Antiopa, Nyctei regis filia, ab Epapho per dolum stuprata, ob hoc a viro suo Lyco spreta est. hanc relictam Iuppiter conversus in satyrum dicitur compressisse. iratus Lycus Dircen in matrimonium duxit, cui suspicio incidit virum suum cum Antiopa concumbere. itaque imperavit famulis, ut eam vinctam in tenebris clauderent. deinde evenit ut includeretur, et instante poena Antiopae Iuppiter pulchritudine seductus et ardore concubitus eam a vinculis liberavit et impraegnavit. ex quo concubitu in Cithaerone monte Zethum et Amphionem procreavit. qui educati a pastoribus, postquam mater Antiopa cognovit eos et eis rettulit, quomodo fuerit a Dirce tractata, Lycum interfecerunt et iniuriam Antiopae matris Dirces supplicio vindicaverunt. nam ob crudele servitium, quod ei fuerat a Dirce impositum, crudeli tauro illigatam in silvam dimiserunt. hinc fons ille appellatus est Dirces, qui Thebis vicinus est, quod ex ipso loco in quo ossa collecta sunt Dirces, emanat. Antiopam verrucosam Persius dixit, quae apud Dircen servitio oppressa in squalore fuit. sic [Pacuvius?] 'illuvie corporis ét coma promissa impexa conglomerata atque horrida'.

rucae papulae eminentes. 80 sartago metaphora pro garrulitatis ardore et argutae sine sensu, qualis est strepitus sartaginis. 82 Trossulum oppidum fuit Etruriae non longe a Volsinis. hoc equites Romani sine peditibus expugnaverunt Numio quodam duce. unde equites Romani trossuli dicti sunt. aut torosi adulescentes. trossulus id est brevis et compactae naturae.

76 accii P 81 istut P istud p: istuc α

levis,

« PredošláPokračovať »