Obrázky na stránke
PDF
ePub

mittentur bracae cultelli frena flagellum: sic praetextatos referunt Artaxata mores.

10

170

SATVRA III

Quamvis digressu veteris confusus amici,

laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae;
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
sed dum tota domus raeda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae
nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis quorum cophinus faenumque supellex,
omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor et eiectis mendicat silva Camenis

in vallem Egeriae descendimus et speluncas

5

[ocr errors]

Tax

(luca)

15

170 mores quos filii senatorum intra urbem habent, obsides in suis patriis redeuntes reportant, quos ceteri apud se ephebi discant. Artaxata civitas Armeniae.

III 1 quia Roma relicta habiturus est Campaniam hortatu quem Iuvenalis dicit. ut Virgilius [Aen. 3, 482] 'digressu supremo'. 3 quia Sibylla Cumana fuit. 11 stetit expectans raedam, ubi solent proconsules iurare, in via Appia ad portam Capenam. id est ad Camenas. madidam ideo quia supra eam aquaeductus est, quem nunc appellant arcum stillantem. primum enim usque ibidem fuerunt portae. 12 Egeriae nymphae dicit. 17 Egeria

16 templa Camenarum Iudaeis locabantur.

nympha quae colebatur in Aricino lacu, cum qua Numa et conubium et colloquium se habere simulavit super cultu religionum, quo armorum et pugnae studio flagrantem populum Romanum abstraheret.

III quare umbricius urbem deserat titulus in P 5 subumbrae Ppr. ante 12 lacunam indicarat cum Ribbeckio et 17-20 transposuerat Iahnius

16 electis Ppr.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

an

dissimiles veris. quanto praesentius esset
numen aquis, viridi si margine cluderet undas
herba nec ingenuum violarent marmora tofum.

hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis
nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

dum nova canities, dum prima et recta senectus,

dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
cedamus patria. vivant Artorius istic

[ocr errors]

et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
quis facile est aedem conducere flumina portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta.
quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae,
munera nunc edunt et verso pollice vulgus
cum iubet, occidunt populariter; inde reversi

fesconducunt foricas, et cur non? omnia cum sint,

quales ex humili magna ad fastigia rerum

20

25

30

18 quia non erant naturales, sed manu factae. quanto melius esset, si natura sua essent nymphae quam marmoribus exornatae et pollutae a flagitiosis hominibus. 23 res hodie minor

est. pauperibus. de ipsa parva iam deminuit aliquid.

29 per

Artorium et Catulum ignobiles et sordidos et malis artibus viventes
homines vult intellegi, qui ex sordidis rebus divites sunt facti.
31 ut publicani. 32 cloacam.

qui locant se ut mortuos
portent.
33 qui possunt a fisco vendi quasi debitores fisci.
34 cornicines symphoniaci. parasiti. aut gladiatorum aut
venatorum comites fuerunt eorum qui in municipiis pugnaverunt,
non in urbe. 36 ab his populus occiditur, quos ante populus
iubebat, id est imperabat occidi. 38 stercora, hoc est vectigal.
forire est pro deonerare ventrem, forire enim foras eicere. alii
tabernas dicunt foro vicinas aut vectigal vinarium.
xólovdov. dicere ante debuit 'tales' et sic 'quales'.

stantius pw 19 aque p

39 άva

18 praesentius Grangaeus et NHeinsius: pra cetera erasa P pre21 Hinc P corr. p 24 Deteret] -ret exiguis in litura ampliore P Deterit Priscianus GLK. III p. 71 32 Siccandam luuiem P Siccanda eluuiem p Quem lubet p 38 poricas spiritu ante o superaddito P nuabant non omnia?

Ed. III

37 Cum iubet P

6

conti

extollit quotiens voluit Fortuna iocari.
quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris

nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae, corpus non utile, dextrae.
quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
aestuat occultis animus semperque tacendis?
nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
participem qui te secreti fecit honesti:

40

45

50

carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult accusare potest. tanti tibi non sit opaci

omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,

55

ut somno careas ponendaque praemia sumas

tristis et a magno semper timearis amico.

quae nunc divitibus gens acceptissima nostris,

et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites,

60

graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei?
iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
et linguam et mores et cum tibicine chordas
obliquas nec non gentilia tympana secum
vexit et ad circum iussas prostare puellas.
ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra :
rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

65

43 his qui sub severo patre agentes de morte ipsius cogitant. 45 lenocinium exercere non possum. 46 non possum assessor esse furis iudicis. bene adlusit de consiliaribus. 54 nullae, inquit, divitiae tanti tibi sint, ut cum mala conscientia habeantur. 56 quod deponere debeas, id est abicere et neglegere. 60 exclamatio. porro Quirites'. 62 fluvius in Antiochia civitate, per quem Syros significat. ut Virg. [Aen. 8, 728] et pontem indignatus Araxes'. 67 ecce in quantum Romani rustici didicerunt luxuriam, et palaestris uti et phylacteriis ut athletae ad vincendum. vestimenta parasitica, vel galliculas graecas currentium ad cenam.

40 locari P 48 exstincta et dextra Eremita non p

58 nunc P:

61 achaei w schol. Lucani I 284: achaeae P sed super

scriptum achiui

[ocr errors]

et ceromatico fert niceteria collo.

hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
viscera magnarum domuum dominique futuri.
ingenium velox, audacia perdita, sermo
promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum
esse putes. quemvis hominem secum attulit ad nos:
grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
augur schoenobates medicus magus, omnia novit
Graeculus esuriens; in caelum, iusseris, ibit.

in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
signabit fultusque toro meliore recumbet,
advectus Romam quo pruna et cottona vento?
usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
hausit Aventini baca nutrita Sabina?
quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
miratur vocem angustam, qua deterius nec
ille sonat quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut cum
uxorem comoedus agit vel Dorida nullo

༢༠.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

74

70 hae omnes urbes sunt et insulae Asiae, quarum amoenitas et caeli temperies dissolutiores efficit viros. quarum accolas in urbem Romam transisse significat. 72 interiores amici. ‘Isaeus rhetor fuit Atheniensis, ut Probus inquit, illius temporis. cuius et Tranquillus meminit. alter Isocratis, ut ferunt, discipulus praeceptorque Demosthenis, ut quidam sentiunt, Atheniensis, ut alii, Chalcideus. sed Isaeum dixisse hunc credi par est, de quo Plinius in epistolis [2, 3] ‘magna Isaeum fama praecesserat, maior inventus est Valla. 79 in summa. ad postremum, ut Virg. [Aen. 4, 237] 'haec summa esť. ad ultimum. 81 fucatos habitus et Romanae togae erubescendos. id est capitium. purpuras, quas con

chylia gignant.

68 feret P

sine c p

90 id est gracilem.

uiensis et ut uidetur P 79 Ad summã p

94 an melius aliquis

69 amigdone Ppr. 78 iusseris p W: miseris Aro80 athenis] ahiuis sic

94 pullo Buchnerus

90

[ocr errors]

cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
infra ventriculum et tenui distantia rima.
nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
natio comoeda est. rides, maiore cachinno
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixeris aestuo sudat.

сс

[ocr errors]

non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
nocte dieque potest aliena sumere vultum

a facie, iactare manus, laudare paratus,

si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
praeterea sanctum nihil est nec ab inguine tutum,
non matrona laris, non filia virgo, neque ipse
'sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
horum si nihil est, aviam resupinat amici.
scire volunt secreta domus atque inde timeri.
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
stoicus occidit Baream delator amicum

Leary clouk

[blocks in formation]

agit comoediam Graeco, cum aut amicam aut uxorem aut ancillam
imitatur? nonne ipsas praesentes creditis exhiberi personas?
96
dicas, inquit, in comoedi habitu nihil fucatum, quin ipse qui loquitur
mulier videatur. omnia dicas. sine pene. id est inguina feminea.
97 naturam muliebrem significat.
98 hi illius temporis
comoedi fuerunt. 101 et risum et lacrimas imitatur. 102
si pallium quaesierit, et ipse poscit. 103 lodicem qua se co-
operiunt. 108 si pepederit. alii sic intelligunt, ut si calix aureus
crepitum dederit cadens e manu divitis. 110 non domina do-
mus. 112 si horum nullus inveniatur qui possit corrumpi, si
fuerit anus, ad ipsam se convertit. 113 conscii volunt esse rei
familiaris.
114 praetermitte minora eorum vitia et veni ad
maiora. 115 proverbium. quasi maioris togae, id est sceleris
potioris. abolla species est maioris vestis, quasi pallii maioris.
ergo abollae per ironiam dixit, quasi sanctioris philosophi. 116
detulit stoicus imperatori discipulum suum Baream dicens quasi in

104 damnarat Iahnius 105 alien p r(equire) margo est neq; superscr. p: aut w delebat Pinzgerus

109 est nec om. P 112 aulam p 113

« PredošláPokračovať »