Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam ubi ex scholiorum interpretationibus de ipsorum lectionibus satis certa sententia ferri possit. coniunctis hisce copiis quid ex exemplo suo aut cum fide aut paulo neglegentius codicis P librarius transscripserit plerumque explorari potest. itaque ubicumque certis rationibus de lectione constabat, missis ambagibus P notam adhibui. eiusdem generis codice usus est Georgius Valla Placentinus in editione, quam Venetiis a. 1486 publici iuris fecit, ubi Probi grammatici in Iuvenalem commentarios sibi compertos esse dicit mirae brevitatis, codicis nimium cariosa vetustate depravatos et vix tertii libri secundam saturam (VIII 198) attingentes. nam quae e Probi interpretamentis aut plene descripsit aut paulum immutatis verbis suo commentario immiscuit, ea cum scholiis P ita conspirant, ut e codice simili, sed integriore et pleniore derivata esse pateat. unde si colligere licet, etiam poetae verba e puriore quam P est fonte deducta in Vallae codice extitisse, vix maius damnum critica in Iuvenale exercenda quam hoc codice amisso accepit. Valla enim, qui ne scholia quidem ea quam hodie desideres diligentia tractavit, in poetae verbis recensendis codicis sui nullam fere rationem habuit. tertius eiusdem generis codex, cuius tenuem tantum memoriam servatam habemus, olim in monasterii Sangallensis bibliotheca asservabatur (D 304), in cuius catalogo a Kolbio a. 1759 confecto saeculo fere decimo scriptus luvenalem cum notis ferme perpetuis et Persii Flacci Auli satyras Thebaidorum continere traditur. verum diu est ex quo hic codex e bibliotheca fraude aliqua ablatus est, nec ubi delitescat hodie constat. nam qui novissime eius mentionem fecit Io. Henr. Vossius (praef. Tibulli p. XXVIII sq.), is non codicem inspexisse, sed catalogum consuluisse putandus erit. huic autem codici cum P convenisse praeter Thebaidorum in Persii titulo permiram commemorationem docent scholia in Iuvenalem. neque enim dubitari potest, quin ex hoc libro deperdito olim descripta sint scholia in codice membranaceo saec. IX eiusdem bibliothecae Sangallensis (D 476) etiamnunc extantia. ea scholiis P in maximis minimis tam similia sunt, ut ex eodem fonte utraque de

ducta esse apertum sit. id quod vel inde constat, quod in utroque codice nulla scholia extant ad VII 129-158, in communi archetypo casu aliquo intercepta, et II 99 adnotatum est subnotatio huius retro scripta est ubi palma. scilicet scholion de Othone in codice Sangallensi et in P non suo loco positum v. 90, ubi in archetypo invenerant librarii, nota in archetypo ad indicandum errorem apposita ab utroque librario servata est. scholiorum igitur, quae quamquam attrita atque depravata haud pauca grammatici eruditi vestigia servant originem eorum satis certis argumentis ad saeculi quarti finem referre licet aliquanto melior condicio est, si critica subsidia spectes, quam ipsius poetae. postquam ea ex suo codice Petrus Pithoeus a. 1585, Andr. Guil. Cramerus adhibito codice Sangallensi a. 1823 edidit, plurima felicissime emendavit Lud. Schopenus in editione Heinrichiana ab ipso a. 1839 curata, denique accuratius excusso codice Pithoeano et denuo consulto apographo Sangallensi ipse a. 1851 ita recensui, ea quae Valla tradidit a ceteris segregarem.

ut

ab ea Iuvenalis recensione, cuius locuples testis solus hodie P superest, in gravioribus levioribusque per omnes saturas diversam exhibent codices per plurimas bibliothecas ingenti numero dispersi, quantum quidem constat, ceteri omnes. nisi quod in quibusdam, inter quos referendi Parisienses 7900 saec. IX, 8071 saec. X, Vaticanus Vrbinas 661, Vindobonensis 111 saec. X, vestigia magis minusve frequentia codicis alicuius Pithoeano similis ad emendandam scripturam adhibiti apparent. verum haec exempla, nullo modo mirabilia, rara sunt prae eorum codicum multitudine, qui alteram verborum recensionem intactam servarunt. inter quos duo codices bibliothecarum Mediceae (34, 42) et Leidensis (82), uterque saeculi Xl, subnotationem alter in fine quintae, sextae saturae alter exhibent

Legi ego Niceus Romae apud Servium magistrum et emendavi. quod si de celeberrimo grammatico, Vergilii interprete Servio cogitare licet, quinto saeculo haec poetae recensio adscribenda est, certe grammatici, qui Iuvenalis locis pro testimonio utuntur, plerumque hanc sive Nicaeanam sive Servianam, neque

vero in codice P traditam recensionem sequi solent. ceterum etiam cum huius generis codicibus scholiorum satis ampla collectio coniuncta esse solet, nullo cognationis gradu altera illa scholia contingens et ab omni grammatica doctrina antiquitatisque cognitione remota, inter quae et Cornuti anceps nomen iactatur et Heirici magistri, qui in corruptis graecis restituendis (IX 37) frustra desudaverit, auctoritas appellatur. quae scholia qualia sint ex speciminibus, quae post Cramerum Schopenus in programmate Bonnensi a. 1847, C. F. Hermannus in schediasmate de scholiorum ad Iuvenalem genere deteriore (Gott. 1849), Gigchius in apparatu critico ad Iuvenalem (Lugd. B. 1849) et in tribus capitibus Iuvenalem eiusque scholiastas spectantibus (Lugd. B. 1850) proposuerunt, satis perspici potest.

harum recensionum eam rationem esse, ut quam PS repraesentant integra habenda sit et purior ea, quam ceteri codices plerique omnes (w) aut multi exhibent interpolatam et depravatam, postquam in editione a me a. 1851 curata PS testimonia quantum fieri potuit plena, ceterorum codicum ex magno numero selectorum, quantum satis fuit, proposita sunt, Car. Fr. Hermannus duabus disputationibus, quas de codicibus Iuvenalis recte aestimandis (Gott. 1847) et vindicias luvenalianas (Gott. 1854) inscripsit, et in praefatione editionis (a. 1854) accuratius demonstravit. itaque rem apertam exemplis illustrare supersedeo, quoniam selectis exemplis nihil nisi PS testium praestantia probatur, id quod caput est, eam recensionem e puro fonte ductam itaque comparatam esse, ut etiam in incertis et dubiis contra interpolatos libros sequenda sit, quaestione demum per totum librum diligenter instituta patefieri potest. quod non vereor, ne quis in arte critica paulum versatus ita interpretetur, quasi in PS omnia recte, in omnia prave scripta extent. etenim neque is liber, unde PS originem ceperunt, a vitiis immunis fuit, neque qui inde descripserunt non multa neglegentia peccarunt. contra in eo exemplo, quod Nicaeus cum Servio interpolavit, fieri non potuit, quin multa ita ut a poeta scripta erant servata, integra a librariis transscriberentur. quare non mirandum est, si haud uno loco in @ casu

recte scriptum extat quod in PS casu depravatum est. itaque in arte critica exercenda etiam. tum, cum tam aperta interpolatio grassata est et codicum indoles atque cognatio tam certis argumentis deprehendi potest, quam in Iuvenalis saturis palam est, neque casus neglegendus est neque ratio seponenda. equidem recensionem olim a me institutam diligenter recognovi et ubicumque fieri potuit emendavi. multum abesse, quin ubique vera poetae manus restituta sit, et gravissima vulnera tecta neque sanata iacere nullo modo negaverim. in varia lectione subnotanda ita versatus sum, ut constet, quid contra PS et qua auctoritate mutatum sit. horum igitur varias lectiones, si ab orthographicis quibusdam et vulgaribus librariorum erroribus discesseris, satis accurate rettuli. talia enim suo quidem loco quam accuratissime exhibenda, quo de tradita lectione certo constet et ad quamcumque quaestionem instituendam materia parata sit, sed non semper repetenda esse duco. interpolatae recensionis integram speciem repraesentare nolui, suo loco specimina quaedam apposuisse contentus.

longe incertior quam de verbis restituendis quaestio de versibus spuriis oritur. et illatos esse in Iuvenalis saturas versus ab ipso non scriptos omnes iam consentiunt, verum ubi ad singulos versus aestimandos ventum est, dissentiunt plerumque. sane anceps de talibus iudicium est, praesertim in eo poeta, qui certum ordinem et accuratam disponendi rationem contemnit et ea, quae propria romanae saturae est, libertate sermonem familiarem grata neglegentia fundendi vel ingrata neglegentia abutitur; tum ex rhetorica disciplina loquax, ubi opportunum locum nactus esse sibi videtur, finem accumulandi non invenit; denique qui sententias captat. non mirum igitur, si de quibusdam locis quotiescumque accedimus diversam sententiam ferimus. qua re factum est, ut iam paulo severius quam antea versus insiticios circumscriberem, quamquam volui equidem nihil umquam ideo damnare, quod libenter careas, quod poetae iudicium et sensum qui talia addiderit vituperandum censeas, sed ea tantum spuria iudicavi, quae a poeta, modo recte cogitaverit, nullo modo scribi posse putavi.

longe ulterius in hac via progressus est Otto Ribbeckius, qui cum saturas X XII XIII XIV XV XVI Iuvenali abiudicaret, ut a declamatore aliquo luvenalem imitante conscriptas, postquam permulta ex reliquis saturis seclusit, quae restant, veram Iuvenalis imaginem, quam nescio unde ductam animo sibi informavit, aliquo modo repraesentare censuit. aliquo modo dico, quoniam haud pauca vel in Iuvenale decurtato leguntur, quae non minus displiceant quam eorum quae eiecta sunt bona pars, quaeque deleturus fuit, si quid intellego, Ribbeckius, modo id pari facilitate effici potuisset. neque mihi certe Ribbeckius libro, quem inscripsit der echte und der unechte Iuvenal (a. 1865), quo exemplum in editione a. 1859 propositum doctrina et acumine approbare studuit, ullo modo persuasit, neque vetusti libri, quem iocatus appellat, vel docti amici, qui postquam paucis diebus unam alteramque saturam perlegit, omnia iam delendo et transponendo pulchre composita esse clamavit, quamvis gravi auctoritate moveri me passus sum. nam ne alterum quidem transponendi artificium, in quo multus est Ribbeckius, rem satis promovit. dubia acute movisse Ribbeckium agnosco, sed remedium quo utitur vel ideo displicet, quod omni probabilitate caret. quamquam enim in rerum natura haud raro vere fieri videas, quae narratu non probabilia sint, tamen in omni arte, quando raro evenit ut quid verum sit certis argumentis evincas, omni modo adnitendum est ut probabilitate persuadeas. quam nisi assecutus fueris, qui tandem verum a te inventum esse ut credatur postulabis? difficillimam de versibus insiticiis quaestionem ne Sigm. Guil. Teuffelium quidem promovisse puto. qui cum de quibusdam locis propter repetitiones molestis ita iudicaret, ut duplicis ab ipso poeta institutae recensionis vestigia agnosceret, potius quid a poeta non repetitum esse optaret declarasse, quam quid poeta fecerit probasse mihi videtur.

SVLPICIAE saturam in codice monasterii Bobiensis a. 1493 inventam inde abstulit Georgius Merula Alexandrinus teste Raphaele Volaterrano comm. urb. IV fol. 56 ed. Rom. a. 1506. qui cum inter libros Bobii repertos nominet heroicum Sulpiti

« PredošláPokračovať »