Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

THEOLOG. ET UTRIUSQUE IURIS DOCT. ET SAC. CONGR. FID. PROP. OFFICIALI

[blocks in formation]
[ocr errors]
[blocks in formation]

SANCTO. IOSEPHO

DOMINAE. NOSTRAE. DEI. GENETRICIS. VIRO

IN . CVIVS. TVTELA. SACRAE. EXPEDITIONES

AD. CHRISTIANVM. NOMEN. PROPAGANDVM. SVNT. CONSTITVTAE

SACER. ESTO. HIC. LIBER

ILLARVM. VSVI. CONFECTVS

A. ZEPHYRINO. ZITELLIO

QVI. SVO. LABORI. ET. OBSEQVIO. VICEM

AB. AVSPICE. ET. PATRONO. CAELESTI. POSTVLAT

VT. MORTE. INGRVENTE

CVLTOREM. ET. CLIENTEM. ADDICTISSIMVM

PRAESENTI. OPE

BONVS. PROPITIVS. TVEATVR

PROCEMIUM

Ex quo inter Officiales Sac. Congregationis Christiano Nomini Propagando adlectus, res et controversias apostolicis expeditionibus innexas tractandas suscepi, plane animadverti quam necessarium esset Opus canonicum, iamdiu a plerisque desideratum, quod praeter praescripta iuris communis, quae in earum locis observari debent, complecteretur etiam mandata peculiaria, quae ab hac ipsa Congregatione in usum sacrarum expeditionum edita sunt. Enimvero cum haec aliis atque aliis temporibus lata, nulloque ordine digesta, in foliis circularibus, vel in decretis rescriptisque ad certas personas datis contineantur, id crebro usuvenire compertum est, ut vel ab iis qui per remotissimas regiones apostolico munere funguntur, plane ignorentur, vel minus recte intelligantur, vel non sine temporis iactura ac saepe frustra quaerantur. Quocirca maxime expedire censui ea ex authenticis. codicibus et Archivii regestis in unum collecta suisque locis iuris. communis inserta, accurata methodo eorum oculis subiicere. Haud vero singulas instructiones ac decreta integre referre utile putavi, sed earum tantum partem dispositivam exhibere, ne lectorum mentes inutili multiloquio oneratae minus recte percipiant quae in iis statuuntur, quemadmodum evenire solet in pervolutandis illis Collectaneis, quibus nude, ac saepe etiam absque ulla dispositione et ordine consignata sunt, quae ab aliqua Sacra Congregatione plurium saeculorum decursu edita sunt monumenta.

Neque laborem a me susceptum propterea supervacuum duxi, quod quae iuris communis sunt in multis inveniantur libris. Nam praeterquam quod ius speciale Sac. Congregationis Fid. Prop.

« PredošláPokračovať »