Obrázky na stránke
PDF
ePub

moribus multa et magnifica, quæ protulimus et dilaudavimus, poetis romanis exornanda suppeditavere. Cogitanti igitur quam crasso aere, quam uliginoso quasi solo adoleverit stoicorum disciplina, et quam uberes ac varios ediderit fructus, celeberrima recentioris scriptoris verba latius patere quam ipse forsan existimaverit mihi videntur, naturam humanam videlicet insolitis nixibus ex alvo profudisse admirabilem illam sectam, iis plantis similem, quas tellus, caliginosis in regionibus, ex humo aliquando gignit.

Quin etiam, Porticus fata angustis veterum temporum terminis non fuerunt circumscripta, sed apud recentes aliis sub conditionibus iterata sunt. Ut Grotium præteream de jure belli et pacis, ex Zenonis institutis, scribentem, et Kantium stoicorum præcepta de moribus restituentem, Cornelius noster, ut qui Seneca et Lucano mirifice delectatus fuerit, juxta eorum placita suas condidit tragoedias. Quot enim personas in his præclaris inducit operibus appetitum rationi, summa non sine contentione, subjicientes, et audientibus non misericordiam vanam et sapiente indignam, sed fructuosam et vere stoicam admirationem moventes! Ita hoc tragoediarum genus, novum, inauditum, Græcorum tragœdiæ haud parum dissimile, quod a se inventum non immerito prædicant recentes, e stoico fonte cecidit!

Præterea, his argumentis atque exemplis usus, fortiter affirmaverim (quod non solum ad poetas stoicis

1

Montesquieu. Grandeur et décadence des Romains, ch. XVI.

santes, sed etiam ad poetas quolibet modo philosophantes spectat) poetam egregie esse acturum qui ea quæ senserit et quo modo senserit exprimet, ac totam mentem in chartam nobili quadam libertate quasi effundet. Itaque poeta philosophari solitus et versatus inter homines philosophari solitos, philosophica, me judice, condat carmina. Ingenuus enim et simplex animus non minus a poeta quam a philosopho requiritur; nec fieri potest, ut is aliquid scribat posteris dignum, qui aliud mente cogitaverit, aliud in ore habuerit, nedum veritatis, non secus ac dei alicujus, amore rapiatur.

Vidi ac perlegi,

Lutetiæ Parisiorum, in Sorbona, a. d. VI idus septembr.

an. MDCCCLXII,

Facultatis Litterarum in academia Parisiensi decanus,

J. VICT. LE CLERC.

Permis d'imprimer,

pour le vice-recteur, l'inspecteur de l'Académie,

C. ROLLIER.

« PredošláPokračovať »