Obrázky na stránke
PDF
ePub

chrum poema hac tantum lege condi potest, ut verbis res subjiciantur, sine quibus clarissima orationis ornamenta, sicut splendidæ vestes, quibus aut nullum aut falsum supponitur corpus, inania sunt et perridicula. Quemadmodum egregie a Marco Tullio animadversum est, res verba rapiunt, eque rebus plane cognitis et perspectis efflorescit et redundat oratio. Itaque quotiescunque scriptores de ratione scribendi magis quam de rebus scriptis incipiunt esse solliciti, toties litteræ dilabi ac concidere solent. Id Bolæum nostrum non fugiebat, cum sale multo ineptos defricaret poetas, qui, Iridis amore capti, quotidie bene poti et bene pransi translative moriebantur. Quid est cur Homerus ita Deos effingat, ut eos vivere et spirare credas, atque eos ita inducat seu loquentes, seu agentes, ut eorum verba audire, eorum facta videre tibi videaris, nisi quia præclarus ille vir quæ de diis narrat ipse vera esse arbitratur? Cur maximus ille medii ævi poeta, qui non injuria alter habetur et dicitur Homerus, dira inferorum supplicia, atque æternos damnatorum dolores horribilem in modum depinxit, nisi quod non solum inferis adhibebat fidem, sed etiam eos pertimescebat atque horrebat? Rudis et incompositus aliquando, sed sublimis tamen et grandiloquus vates, qui ad summum gloriæ fastigium britannicam evexit tragoediam, cum infaustas istas sagas, noctu, deserto et deformi in loco, saltantes, interruptasque voces emittentes, describit et subjicit sub oculos, nonne ideo auditores terret, quia ipse terretur?

Cum vero philosophi, nec Jovis grande supercilium,

quo moventur cuncta, nec rubentem fulmine dextram timentes, hunc deum, coacervatis rationibus, de solio dejecerunt; cum pueri et anus Cerberum et inferos. jam metuere desierunt; cum horrenda quondam saga mansuevit, puellisque ad credendum segnibus eventura medio in foro pronuntiare, et duobus assibus vendere vaticinia cœpit; tum obsoletas istas fabulas resumere ac versibus retractare, aliquid haberet ita fictum et simulatum, ut nihil magis falsum aut frigidum, meo quidem judicio, posset excogitari. Tunc volo poeta, ut semper, quæ sentit et cogitat, quæ amat vel odit, sine fuco exprimat et enuntiet. Hoc mihi, Bolai nostri pace, dixisse liceat: rebus quibus nullus est in mentibus locus, iis nullus in versibus esse debet. Satis diu Tempus horologium gessit, Themisque manibus æquam libravit lancem; hanc tandem excidere sinat, ipsaque valeat. Satis diu Neptunus, ambabus inflatis buccis, increpuit fluctus, squalidusque Charon in unda Stygia navigavit emeritis tandem stipendiis, alias sedes pe

tant.

Viro natura generoso, et cui pectus est honesto incoctum, justitia vel nuda, et sine istius modi insignibus, satis erit veneranda. Qui aliquando celsa de rupe immensum mare prospexit, secum reputans omnes pugnas ejus in fluctibus debellatas, urbesque in littoribus dirutas vicissim et ædificatas; qui in vitæ mortisque. arcana nonnunquam mentis aciem retorsit, et unde ipse veniat, quis sit, quo eat, sollicite perquisivit; is vestros istos aniles deos, quasi nervis alienis sese moventes, admirabile est quantum fastidiat et adsperne

F.

2

tur. Si quis, in infinita rerum natura, quarum medium est ubique, ut ait Pascalius, circuitus nusquam, semetipsum, velut arenulam quamdam, sponte consideraverit, quam brevi ventorum flatus sit ablaturus; is in se uberiorem reperiet nobilium carminum fontem quam qui nunquam sine duce ausus est progredi et semper priorum vestigia adoravit.

Quid ad me numina nec a lectoribus, nec ab ipso poeta pro veris habita, quæ Statius et Silius in suis poematis induxerunt? Quanto rectius, qui miseram et lamentandam, statim ab ortu, hominis conditionem his versibus eloquenter deflet et conqueritur:

Tum porro puer, ut sævis projectus ab undis
Navita, nudus humi jacet, infans, indigus omni
Vitali auxilio, cum primum in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit;

Vagituque locum lugubri complet, ut æquum est,
Cui tantum in vita restet transire malorum 1.

Illa carmina non sunt ea quæ semel pulchra visa fuerint, sæculoque tantum uni placuerint, sequentibus ætatibus despicienda. Eorum manet semperque manebit vivax pulchritudo, quippe quæ veros æternosque animi sensus mirabili quodam modo expresserint.

Dum pravus deorum cultus aliquam apud gentem vigebit et a sapientibus ægre tolerabitur, hæc admirationem et plausus hominum movebunt:

1 Lucret. De nat. rer., 1. V, v. 223.

Humana ante oculos cum fœde vita jaceret
In terris, oppressa gravi sub relligione,
Quæ caput e cœli regionibus ostendebat
Horribili super aspectu mortalibus instans1,

Homini eo tempore viventi, quo ratio plurimas dijudicat res, serius ocius erit decernendum quæ philosophia videatur verissima. Ut quondam fuisset religioni, sic tum philosophorum familia erit adscribendus. Qua disciplina semel accepta, ut, non solum vitam suam, sed etiam civitatis mores ad hanc quasi normam dirigere conetur, quomodo poterit, si quid scribere et componere tentabit, opiniones quas verissimas arbitrabitur, sensusque quos habebit carissimos alta sub mente retinere, et vana de diis, more vulgi, nauseando effutire? Quod si faceret, pretiosiorem sibi servaret sui partem, vilioremque in medium proferret. Itaque, quoties philosophica, ut ita dicam, ætas inciderit, toties poeta, si modo nobilissimarum ætatis suæ curarum fuerit particeps, philosophiamque aliquam amplexus fuerit, versibus philosophica exponet præcepta; sin aliter, animo dum reluctabitur, ingenii sui quasi nervos elidet.

Ne quis forte sibi cogitatione effingat a me angustioribus terminis poetas circumscribi, eisque id imponi munus, ut prohibeant, semper de futura loquendo, quominus de præsente vita fruamur, dicam id quod res habet et quod sentio. Homo sic a natura fuit cons

1 Lucret. De nat. rer., l. I, v. 63.

titutus et comparatus, ut humana potius quam divina curaret nec injuria. Hoc enim interverso ordine, homo semper æterna prospiciens, eorumque amore ardentissime flagrans, flocci penderet caduca; artesque et scientias, quæ ad usum vitæ spectant, et omnem civilem cultum languescere et torpescere sineret. Quod universo hominum generi, id poetis quoque evenire solet aliquando divina, sæpius humana carminibus prosequuntur. Id tantummodo est animadvertendum, quæ de divinis loquuntur, ea nunc religiosis, nunc philosophicis e fontibus vulgo hauriri. Humana autem omnibus temporibus, ad narrandum, ut aiunt, non ad probandum, et omni philosophica remota ratione, tractari queunt; ita tamen ut, si rebus iisdem philosophia accesserit, reconditioris doctrinæ et exquisitioris ingenii fortasse condatur opus. Quis dubitet quin Bolæus, si, amoto ludo, philosophicum in modum, de vita et moribus inquisivisset, in rei cujusque viscera altius penetraturus, et majoris pretii scripta relicturus fuisset? Fingamus, nostri auctoris loco de homine tractantis, Pascalium eamdem sibi sumere materiam, et erumpere subito ac nostrum unumquemque increpare, ut quæ sint in nobis contraria et pugnantia patefaciat, nedum circa rem, delectationis causa, suaviter ludat et nugetur. Quantum præ divinis illis et tragicis vel lepidissimi frigerent et sorderent joci!

Si quis paulo tristiora philosophorum instituta carminum lepore lætificare volet, ei multa erunt cavenda. Sæpe fit enim ut personæ, quas poeta format et in suis inducit operibus, nihil habeant veri et humanæ naturæ

« PredošláPokračovať »