Obrázky na stránke
PDF
ePub

quam infinita rerum natura? Quid autem pulchrius quam immensum illud corpus a Deo, tanquam a mente æterna perfectaque ratione, animatum simul et rectum? Id enim vulgo dicitur pulchrum, in quo e multarum convenientia rerum ordo efficitur mirabilis, non deficiente vi quadam interna, qua totum illud aut vere spiret, aut spirare videatur.

Neminem fugit quantum Fenelo noster hanc miretur philosophiam, quam fabulosam nominat eamdemque magnificam. Quin etiam animadvertit illustrissimus ille scriptor hujus philosophiæ interpretem fuisse Virgilium, et insignes hos affert versus, quos stoicos simul et platonicos esse dicit :

Esse apibus partem divinæ mentis et haustus
Æthereos, dixere; deum namque ire per omnes
Terras, tractusque maris, cœlumque profundum:
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas '.

Dum epicurei quæcunque videmus e fortuito atomorum concursu credunt esse nata, et pleraque vita omnino carere; stoici contra omnia cœlesti quadam arte ficta esse et ab ipso Deo animari arbitrantur. Itaque, quanto inanimatis animata et inordinatis ordinata præstant, tanto epicureorum disciplinæ stoicorum disciplinam pulchritudine præstare censeo.

Si quis forte existimaverit fortuna illa varia et cæca, de qua loquuntur epicurei, melius regi rerum universitatem quam certa et indissolubili Fatorum lege quam

1 Virg. Georg., 1. IV, v. 220.

stoici prædicant, secum reputet quam prope accesserit ad Providentiam nostram fatum illud stoicum, quippe quod nihil agat nisi optime, et ipsa mala ad bonum reducat.

Si de cœlo in terram descenderimus, et si, divinis rebus relictis, quæ de hominum vita et moribus stoici senserint quæsierimus, pulchriora forsan inveniemus et majori etiam admiratione digna. Quis ignorat nostros philosophos nihil unquam hominibus accuratius præscripsisse quam ut naturæ convenienter viverent, et hanc, de qua diximus, cœlestium rerum constantiam imitatione persequerentur? Nam optimi, aiebant, viri cujusque vita artis opus habenda est. Quid enim non pulchrum in illo sapiente, quem sibi fingunt stoici et nobis ad imitandum proponunt, aut dici aut excogitari potest, qui adeo est prudens, ut vera a falsis nunquam non certissime dijudicet; adeo fortis et temperans, nec doloribus nec voluptatibus a recta deducatur via; adeo justus et liberalis, ut non sibi soli, sed propinquis, patriæ, hominum generi, et toti, ut ita dicam, mundo se genitum sentiat? Nisi quis forte dixerit vitio virtutem, turpique honestum aliquando pulchritudine superari, et Græcos vana similitudine fuisse deceptos, cum virum eumdem zaλòv nåɣaðòv nominaverunt.

Quid enim esset cur ille vir eximia quadam pulchritudine non esset præditus, cum omnes animi ejus partes, soli rationi obedientes, jam ad unam, eamque perfectissimam, redigerentur formam, et legi accommodarentur eidem, quæ sidera temperat et moderatur? Quam si sequeremur ducem, universam illam

haberemus civitatem, hominibus cum Deo communem, in qua nemo non liber esset, nemo non justus, et cujus nostræ hæ civitates vanam et falsam usque ad hoc tempus adumbraverunt imaginem. Quam si volumus aliquando condere, ad sempiternæ illius legis normam leges nostræ corrigendæ sunt, et colenda illa generis humani caritas, qua hominem unumquemque, non modo ut fratrem, sed ut corporis ejusdem membrum quoddam curemus et foveamus.

Quantum interest inter stoica illa instituta, quibus ad optima quæque consequenda, et ad tuendam humanam societatem, accendimur, et epicurea ista præcepta quæ nos a publicis deterrent rebus, et nobis suadent ut nescio quibus in hortulis molliter recubantes, nosque sine rivalibus amantes, vivamus, quasi hæc vere nominanda sit vita, quam sibi soli quisque vivit, aliorum oblitus!

Quamobrem, cum Lucretius Carus, Epicuri disciplinæ addictus, egregium illud fecerit poema, quod De natura rerum inscribitur, majus quoddam et præstantius opus, si se vertisset ad stoicos, fortasse condidisset. Quam gravi et grandiloquo dicendi genere, quam vividis splendidisque coloribus hanc vere artificem depinxisset naturam, quæ nunquam viribus deficit et quotidie nova luminis in oras profundit animantia! Quanto cum fulgore stoici illius sapientis imaginem, ultimæ tradendam posteritati, aureis carminibus effinxisset, ac mares Romanorum animos acuisset ad antiquas virtutes renovandas et ad civitatem condendam re romana Capitolioque majorem! Divinus enim ille vates, seve

riori tristiorique ingenio præditus, ad Zenonis potius quam ad Epicuri placita explananda erat, ut opinor,

natus.

CAPUT VII.

QUÆ PRÆCIPUA FUERINT STOICE DISCIPLINE VITIA.

Hoc opusculum non ideo suscepi, ut stoicorum virtutes clariores efficerem, eorum autem tegerem vitia et quasi quibusdam involucris obtenderem. His de philosophis sine studio et ira scribere mihi in animo est. Itaque eos, rectam quidem viam plerumque secutos, aliquot in errores fatebor incidisse, qui de eorum institutis aliquid, non veritatis solum, sed etiam pulchritudinis detraxerunt.

Stoicis sapientem illum quærentibus, qui perfectus esset et omnibus suis numeris expletus, venit in mentem, nihil præstantius quam hominem liberum et ab omni cupiditate vacuum esse posse. Itaque cunctos animi affectus, utpote qui liberum arbitrium plus minusve impedirent, non temperandos solum, sed etiam exscindendos esse prædicaverunt. Hoc scilicet non intellexerunt, animal unumquodque, non aliqua partium, ex quibus constat, excisa, sed, cunctis his partibus. temperatis, ad absolutissimam adduci solere totius ge-neris formam.

Equidem scio (id quod a clarissimo novissimi sæculi auctore in scriptis relictum est1) stoicos in iis tantummodo, quæ magnum animum requirerent, nempe in

1 Montesquieu. Esprit des lois, 1. XXIV, c. 40.

contemnendis doloribus atque voluptatibus, modum excessisse, et ad id faciendum grassante in dies luxuria fuisse impulsos; nam nimiis vitiis quibus homines infecti erant, nimiæ virtutes erant opponenda; et nisi mores, semel depravati, prius in contrarium deflexi fuissent, corrigi nequaquam poterant. Attamen nemo non fateatur necesse est nostros hos philosophos, dum immoderata, nimis alta et supra humanam posita naturam appetunt, aliquid durius et grandius in se habere; cum autem quod affectant id se esse consecutos arbitrantur, eos tum efferri insolentius, et diabolica ista, quam eis Pascalius objecit, inflari superbia. Inde (quia vultus animi, ut rectissime fuit definita, oratio est) nunc contortum et quæsitum, nunc tumidum et inflatum dicendi genus. Eosdem vero homines quis non videt, dum affectus omnes volunt ex animo penitus convelli, aut nullo animi motu se concitari passuros, et se totos, quoad fieri licebit, addicturos rationi? Quo ex fonte fluat necesse est, si modo verbo fluere hic uti recte possum, frigida, sicca, jejuna quædam oratio, quæ aut raro aut nunquam exsultabit audacius. Igitur, etiamsi stoicis contingeret ut opera conderent rationis legibus quam maxime accommodata, et quorum partes, sine ulla discrepantia, inter se convenirent, nihilominus operibus hujuscemodi tenerum quoddam deesset et miserabile, quod hominum delectat et permovet animos, eosque quocunque vult rapit. Itaque tales viri perfectam illam poeseos formam, quam cogitatione tantum concipimus, nullo modo possent effingere,

nam:

« PredošláPokračovať »