ARGUMENTUM. INDEX CAPITUM. In quo discrepent poesis et philosophia Pag. 9 16 CAPUT IV. De liberalibus artibus et præsertim de arte poetica 23 CAPUT V. CAPUT VI. CAPUT VII. CAPUT VIII. De iis quæ stoicis et poetis stoicorum discipulis Quanta fuerit stoicæ disciplinæ præstantia et pul- Quæ præcipua fuerint stoicæ disciplinæ vitia 52 CAPUT X. CAPUT XI. De morte et de rerum fine apud poetas stoicos. CAPUT XII. De religione apud poetas stoicos 75 CAPUT XV. De Juvenale stoicorum discipulo CAPUT XVII. De Manilio poeta stoico. CAPUT XIII. De Lucilio stoicorum discipulo CAPUT XIV. De Horatio Flacco stoicorum discipulo CAPUT XVI. De Persio poeta stoico. 80 88 97 107 447 ARGUMENTUM. In ea quæ dicitur humani generis vita, certas quasdam reperias ætates, quibus homines plerique nihil pro certo habeant quod non studiose consideraverint, et veras rerum omnium causas cognoscere summa ope nitantur. Tunc, cunctis naturæ arcanis diligenter indagatis, ac prodigiis, quæ finxerat mirataque fuerat velustas, accurate exploratis, quæcunque fiunt in cœlo et in terra, ea immotis sub legibus teneri, unoque et eodem tractu procedere intelligunt. Innumera numina, quæ priores excogitaverant, et quorum cuique proprium munus propriamque sedem tribuerant, ea, ut solis, sic rationis dilucescente fulgore, fallacibus similia somniis, evanescunt, ac, per immensa cœli spatia, a tot diis quondam celebrata, unus quæritur, nec semper reperitur deus1. Præterea, dum de civili communitate disserunt, dum jura, quibus inter se conjunguntur cives, in disceptationem vocant, dum humana non secus ac divina secum volvunt, ut nullos deos, sic nullos principes, nisi quos forte rationis sacraverit auctoritas, legitimos existimant. Quid plura? Illa omnium abstrusarum ac reconditarum rerum indagatrice, omnium 1 «Le silence éternel de ces espaces infinis m'effraie.» (Pascal, Pensées, édit. Havet., p. 358.) F. 1 vulgarium ac tritarum opinionum contemptrice, philosophia, magis magisque in dies grassante, et sibi quæ ad naturam et quæ ad rempublicam, quæ ad religionem et quæ ad historiam pertinent vindicante, homines paulatim exuunt veteres sensus, ac totius vitæ summam, rerumque universitatem longe aliter atque antea animo et cogitatione comprehendunt. Vulgi opinionibus sic emendatis et ad rectæ rationis normam revocatis, de poetis quid fieri potest, qui severioribus artibus vera tractanda semper reliquerunt, et sua carmina fictis intexere solenne habuerunt? Utrum recentia eademque vera contemnent, falsaque et obsoleta carminibus persequentur; an nova sibi assument, quæ in operibus novi generis evolvant, philosophorumque induent personas, imbutos philosophicis institutis animos ad se tracturi? Inter philosophica, quæ potissimum usurpabunt, ut legentes non solum doceant, sed etiam moveant ac delectent? Quid pulchri, verbi gratia, et poetico quasi sono accommodati in stoica disciplina invenient? Quid in ea a veteribus poetis jam antea fuit inventum? Qui, inter romanos vates, Zenonis fontem primoribus attigerunt labris? Qui fecundis ejusdem in aquis se totos proluerunt? Et quem exitum his et illis res habuit? Hæc omnia mihi cogitanti de poetis latinis stoicissantibus (ut verbo utar apud Lipsium usitatissimo 1) inquirenda occurrerunt, nec minori visa sunt studio digna quam res ipsa ad quam ab initio spectaveram, ita ut non solum quid philosophia quædam 1 Just. Lipsius, Manuductio ad stoicam philosophium, passim. |