Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

VII.

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
arboribusque comae;

mutat terra vices, et decrescentia ripas
flumina praetereunt;

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
ducere nuda choros.

inmortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem.

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas
interitura, simul

pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.

damna tamen celeres reparant caelestia lunae; nos ubi decidimus,

quo pius Aeneas, quo Tullus dives et Ancus, pulvis et umbra sumus.

quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
tempora di superi?

cuncta manus avidas fugient heredis, amico
quae dederis animo.

cum semel occideris et de te splendida Minos
fecerit arbitria,

non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas;

infernis neque enim tenebris Diana pudicum
liberat Hippolytum,

nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
vincula Pirithoo.

4

8

VIII.

Donarem pateras grataque commodus,

Censorine, meis aera sodalibus,

donarem tripodas, praemia fortium

Graiorum, neque tu pessima munerum
ferres, divite me scilicet artium,

quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
hic saxo, liquidis ille coloribus

sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

sed non haec mihi vis, non tibi talium
res est aut animus deliciarum egens.
gaudes carminibus: carmina possumus
donare et pretium dicere muneris.
non incisa notis marmora publicis,
per quae spiritus et vita redit bonis
post mortem ducibus, non celeres fugae
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae
[non incendia Carthaginis inpiae]
eius, qui domita nomen ab Africa
lucratus rediit, clarius indicant

laudes, quam Calabrae Pierides; neque,
si chartae sileant, quod bene feceris,
mercedem tuleris. quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
obstaret meritis invida Romuli?
ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
virtus et favor et lingua potentium
vatum divitibus consecrat insulis.
dignum laude virum Musa vetat mori;
caelo Musa beat. sic Iovis interest
optatis epulis inpiger Hercules,
clarum Tyndaridae sidus ab infimis
quassas eripiunt aequoribus rates,
[ornatus viridi tempora pampino]
Liber vota bonos ducit ad exitus.

[blocks in formation]

IX.

Ne forte credas interitura, quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante volgatas per artīs verba loquor socianda chordis.

non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces.

Stesichorique graves Camenae, nec, si quid olim lusit Anacreon, delevit aetas; spirat adhuc amor vivuntque conmissi calores Aeoliae fidibus puellae.

8

12

12

[blocks in formation]

non sola comptos arsit adulteri
crinīs et aurum vestibus inlitum
mirata regalisque cultus

et comites Helene Lacaena,

primusve Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios vexata; non pugnavit ingens Idomeneus Sthenelusve solus

dicenda Musis proelia; non ferox Hector vel acer Deiphobus gravis excepit ictus pro pudicis. coniugibus puerisque primus. vixere fortes ante Agamemnona multi; sed omnes inlacrimabiles urguentur ignotique longa

nocte, carent quia vate sacro. paulum sepultae distat inertiae celata virtus. non ego te meis chartis inornatum silebo,

totve tuos patiar labores

inpune, Lolli, carpere lividas obliviones. est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae consulque non unius anni,

sed quotiens bonus atque fidus
iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
voltu, per obstantīs catervas
explicuit sua victor arma.

non possidentem multa vocaveris
recte beatum; rectius occupat
nomen beati, qui deorum
muneribus sapienter uti

duramque callet pauperiem pati,
peiusque leto flagitium timet,
non ille pro caris amicis

aut patria timidus perire.

X.

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae

et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae,

mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices: „heu“, quotiens te speculo videris alterum, ,,quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?"

[blocks in formation]
[blocks in formation]

6

32

32

36

semper ut te digna sequare et, ultra
quam licet sperare nefas putando,
disparem vites. age iam, meorum
finis amorum

(non enim posthac alia calebo
femina), condisce modos, amanda
Voce quos reddas: minuentur atrae
carmine curae!

4

121

16

20

24

28

XII.

Iam veris comites, quae mare temperant,
inpellunt animae lintea Thraciae;
iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
hiberna nive turgidi.

nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
infelix avis et Cecropiae domus
aeternum obprobrium, quod male barbaras
regum est ulta libidines.

dicunt in tenero gramine pinguium
custodes ovium carmina fistula
delectantque deum, cui pecus et nigri
colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili;
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuvenum nobilium cliens,
nardo vina merebere.

nardi parvus onyx eliciet cadum,
qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare novas largus amaraque
curarum eluere efficax.

ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni: non ego te meis
inmunem meditor tinguere poculis,
plena dives ut in domo.

verum pone moras et studium lucri,
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem:

dulce est desipere in loco!

« PredošláPokračovať »