Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hanc editionem curasse videtur Ioannes Garnier, ecclesiae gallicae argentoratensis pastor inde ab a. 1544, qui fortasse de suo nonnulla addidit, de quibus mox dicemus. Unicum huius libelli exemplar nacti sumus in bibliotheca civica argentoratensi asservatum. Forma eius est octonaria minor; quaterniones octodecim (AB. a-n. AA-CC); folia non ad finem usque numerata. Titulum sequitur Praefatio fol. 2-6 iam suum autorem professa: | IEHAN CALVIN A TOUS CHRESTIENS ET AMATEURS DE LA PAROLLE DE DIEU. S. et cuius paginae sex priores verbo tenus praefationem anno 1542 scriptam referunt, quatuor reliquae de musica sacra potissimum agentes nunc primum additae sunt, adiecta quoque subscriptione: De Geneve, ce 10. de Iuing, M. D. XLIII. Ex hac anni nota facile conieceris exstitisse editionem aliquam nostra (1545) antiquiorem, recentiorem vero supra laudata anni 1542, quae tamen oculos nostros fugit. Fol. 7-15 leguntur formulae agendorum et precum cultui dierum dominicarum ordinario scriptae, quae fuerat libelli primum editi pars prior, nunc auctior et hinc inde variata. Fol. 16-112 habentur Psalmi cum notis suis musicis, quibus praefigitur brevior aliqua admonitio ad lectorem, editori Garnerio potius quam Calvino tribuenda, subiunguntur vero fol. 112 verso -116 psalmorum tabula alphabetica, et precationes illae domesticae alias ad calcem Catechismi expressae, de quibus suo loco dictum est. Finem faciunt Formulae sacramentorum administrandorum, quae est pars posterior libolli anno 1542 editi, et foliis quidem 22 non numeratis. In folio ultimo adduntur errata quaedam corrigenda et versiculi aliquot gallici, quibus hic, ne suo honore fraudentur, modestum suum spatiolum concedemus:

1. Tessalonis. 5.

N'esteignez point l'esprit S. et loyal.
La prophetie aussi ne contemnez.
Esprouvez tout, ce qui est bon tenez,
Ostez de vous toute espece de mal.

Psalm. 104.

Pseaumes et chansons chanteray,
A un seul Dieu, tant que seray.

His versibus denique subiungitur nomen officinae typographicae tum temporis Argentorati non ultimo loco celebratae: | IMPRIME A STRASBOVRG EN L'IMPRIMERIE DE IEHAN KNOBLOCH | L'an 1545. Tertia editio, quae nobis saltem pro tempore tertia est, in forma minima 32 foliorum non numeratorum (A-D) non nisi Agenda et formulas precum continet, ne praefationem quidem Calvini addit, atque adeo locum suum natalem et typographi nomen tacet. Huius quoque exemplar praeter nostrum neque vidimus ullum, neque alibi exstare rescivimus. Titulus est:

LA FORME DES PRIERES | Ecclesiastiques, avec la maniere d'ad-|ministrer les Sacremens, et celebrer le Mariage, et la visitation des malades. | | LVC XVIII. | Il faut tousiours prier, et ne se lasser point. | 1547.

Prima verba huius tituli literis maiusculis expressa ornamentis arabicis quae dicuntur circumscripta sunt, omnino iisdem quas et in Catechismo gallico a. 1548 observavimus. Iam quum et typi in utroque opusculo iidem appareant, nostrum Io. Girardo Genevensi tribuere non dubitamus. Multo magis nos suspensos tenuit textus, quem plurimis locis ab eo diversum deprehendimus qui in editione Argentoratensi a. 1545 habetur, et hoe minus locupletem. Qua de causa, quamdiu antiquiorem editionem non

habebamus, utro potissimum duce uteremur in nostro textu recudendo, ambigui haesimus.

Verum

ex quo stuttgardianum exemplar anni 1542 nacti sumus, res nobis iam satis expedita videtur. Scilicet in serie rerum et formularum haec nostra omnino cum editione principe facit, adeoque plura ab ea absunt quae exhibet argentoratensis liber quem supra locupletiorem et ab editore Garnerio auctum diximus. In ipso vero textu deprehenduntur plurimae lectiones variantes quas libri genevenses posteriores fere omnes deinceps servarunt. Facile ex his efficies, singularem illam Knoblochii editionem coetui Gallorum argentoratensi peculiarem fuisse, nostram vero Girardianam novam aliquam Calvini exhibere recognitionem. Ne vero quis iudicet nos talem opinionem professos, praepropere calvinianum aliquid suppressisse, additamenta argentoratensia omnia, et variantes lectiones vel minoris momenti margini editionis nostrae commisimus, quo facilius viri docti, qui rerum liturgicarum historiam speciatim indagarunt, quod nobis dubium esse potuit sua illustrent eruditione. Certe qui huc usque de historia ecclesiastica argentoratensi scripserunt, librum nostrum non respexerunt, atque ubi de Garnerii fatis et gestis agunt, huic minime partes aliquas assignant in componendo vel edendo libro illo liturgico. Cf. Rochrichii T. II. pag. 69. Maeder, Notice historique sur la paroisse réformée de Strasbourg 1853. pag. 8.

De caeteris editionibus gallicis quas inspeximus non est quod te pluribus moremur. Supra iam omnes recensuimus quum de Catechismo ageremus. Sunt eae hae: 1o. Exemplar dxégaλov, ubi Liturgia exstat pag. 1-43. 2o. Biblia gallica a. 1559. 3o. Editio bilinguis a. 1561. 4o. Novum Testamentum gallicum a. 1562. 5o. Psalterium gallicum a. 1563. Adde Corpus Bezanum pag. 248-257 et editionem eiusdem Stoerianam pag. 277-288. Recentiores quas plures possidemus hoc loco negligimus. Veterem etiam versionem latinam si fusius tractaremus vix operae pretium facturi nobis videremur, quippe cuius usus vulgo fere nullus esse debuerit. Ad manus tamen habuimus antiquissimum quod nancisci potuimus exemplar bibliothecae francofurtensis, cuius titulus est hic:

FORMVLA | SACRAMENTORVM | administrandorum, in vsum Ec- clesiae Geneuensis conscripta, | Dudum a loanne Caluino Gallice conscripta, nunc in Latinum conversa ab alio quopiam. (Emblema anchorae cum serpente.) GENEVAE, | Ex officina Ioannis Crispini. | M. D. LII. Forma est eadem ac Catechismi a Crispino a. 1551 editi, quaterniones duo (A. B), paginae numeratae triginta et una, ultima vacua. Caeterum eadem versio recusa est in omnibus Tractatuum corporibus; apud Gallasium pag. 205-215, apud Bezam pag. 55-62 (1597 pag. 43-49; 1611 pag. 38-43), denique in editione amstelodamensi pag. 32-37.

Sed antequam ad alia transeamus monitum te velimus, benevole lector, dubiam adhuc videri posse traditionis vulgo receptae fidem, secundum quam Calvini autoris nomen huic libello liturgico inscribitur. Certe Colladonus quem, tacente Beza, antiquissimum et alioqui fidissimum de rebus Calvini testem adire possumus, aliam potius collectionis formularum originem fuisse innuere videtur, aliasque Nostri partes in ea adornanda. Sic enim scribit ad a. 1543 (ed. Franklin p. 57 seq.): Il recueillit aussi en ceste mesme année, pour l'usage de l'Eglise de Geneve, la forme des prieres ecclesiastiques avec la maniere d'administrer les Sacremens et celebrer le mariage et un advertissement de la visite des malades, comme auiourdhuy le tout se met avec les Pseaumes, accompagné d'une belle preface faicte par luy mesme, où il est parlé de l'usage de chanter dans l'assemblée publique de l'Eglise. Vides eum non de conscriptis a Calvino formulis, sed tantum de collectis dicere, nimirum talibus quae iam antea pro concione recitari solebant variae et a diversis compositae, quarumque usus Genevae et in locis vicinis obtinere debuerat ex quo Calvini opera. Vol. VI.

с

ecclesiae ritus primum reformari coeperant, quod pluribus annis ante quadragesimum tertium factum esse nemo est qui nesciat. Neque negligendum videtur quod Colladonus expressis verbis addit, praefationem ab ipso Calvino scriptam fuisse, quod sane vix dignum fuisset memoratu, si totus liber eundem autorem sibi vindicasset. Ex his fortasse non sine veri specie effecerit aliquis, formulas illas saltem non ad unam omnes a Calvino verbo tenus conceptas fuisse, et ex parte aliis viris de ecclesia reformanda bene meritis esse tribuendas, ubi sane Farelli nomen primum omnium sic sentienti sese obtulerit. Attamen ut libere dicamus quod nobis vero simillimum videtur, minime a nobis impetrare possumus ut Calvinum simpliciter collectoris partes sibi sumpsisse credamus in hac publici cultus forma ordinanda. Si enim nihil amplius, neque laboris neque laudis, ex illo instituto ad eum pertinebat, quid, quaesumus, Bezam permovere poterat ut vix defuncto utrumque adscriberet, libello in Corpus Tractatuum inserto, et quidem coram coaetaneis rerum istarum sane non ignaris? Habemus tamen aliud quoque testimonium ex ipsius Calvini ore exceptum, quum morti proximus collegis valediceret, quod tunc literis mandavit Io. Pinaut V. D. M., edidit vero nuper Iulius Bonnet ad calcem Epistolarum Calvini gallicarum T. II. pag. 573 seqq. ubi inter alia haec legimus: Quand ie vins premierement en ceste Eglise, il n'y avoit quasi comme rien. On preschoit et puis c'est tout.... Page 578: A mon retour de Strasbourg ie fis le Catechisme à la haste, car ie ne voulus iamais accepter le ministere qu'ilz ne m'eussent iuré ces deux poinctz, assavoir de tenir le Catechisme et la discipline. Et en l'escripvant on venoit querir les morceaux de papier, larges comme la main, et les portoit on à l'imprimerie. Combien que maistre Pierre Viret fust en ceste ville, pensez vous que ie luy en monstrasse iamais rien? Ie n'eus iamais le loisir et avois bien pensé quelquefoys d'y mettre la main, si i'eusse eu le loisir. Quant aux prieres des dimanches ie prins la forme de Strasbourg et en empruntay la plus grande partie. Des autres, ie ne les pouvois prendre d'eux, car il n'y en avoit pas un mot, mais ie prins le tout de l'Escriture.. Ie fus contrainct aussi de faire le formulaire du Baptesme estant à Strasbourg, et qu'on m'apportoit les enfans des Anabaptistes de cinq et de dix lieues à la ronde pour les baptiser. Ie fis alors ce formulaire rude, mais tant y a que ie ne vous conseille de le changer. Quae si absque praeiudicata opinione perpenderis, nobiscum fortasse in hoc consenties: Calvinum, si minus omnes et singulas precum formulas ipse primus et solus verbis concepisse dicendus fuerit, primas tamen et maximas in hoc opere partes sustinuisse, neque etiam Colladonum a vero aberrasse, quum ex variis fontibus illas se collegisse Calvinus ipse dicat, verum praecipue talibus quos ipse antea Argentorati sibi paraverat. Est tamen inter has formulas una, illam dicimus quae ad celebrandum matrimonii ritum spectat, in editione nostra pag. 203-208 impressa (a verbis: Nostre aide soit. . . . usque ad finem) quam certissimo documento fulti Calvino omnino abiudicamus. Exstat enim verbo tenus in libello anno 1533 Neocomi apud Petrum de Wingle excuso sub hoc titulo: La Maniere et fasson qu'on tient es lieux que Dieu de sa grace a visités, quem ex unico exemplari turicensi Baumius noster ante hos octo annos Argentorati recudendum curavit, et Farello autori vindicavit. In hac igitur formula Genevae antea iam usurpata Calvinus nihil mutavit, nihil addidit, sed tantum unum aut alterum versum brevitatis studio omisit.

Superest ut nonnulla dicamus de Psalmis gallicis qui in libris liturgicis modo laudatis leguntur. Quorum historiam literariam accuratius conscriptam peculiari libro mox editurus est Felix Bovet, iam supra a nobis laudatus; nos tantum eatenus attingemus qua ad nostras res speciatim pertinere videtur, neque fortasse attigissemus nisi ab eodem moniti. Ipse enim primus nos docuit, in antiquissima illa Formae precum editione, quae Stuttgardiae asservatur, nonnullos psalmos reperiri a Marotianis omnino diversos et a recentioribus libris exsulare iussos, quos Calvino autori tribui debere sa

tis probabile sit. Haec ille. Iam haec Viri doctissimi vestigia legentes nos quoque, et vetustiorum editionum maiore copia instructi, et epistolis quibusdam ineditis usi, rem altius repetitam non infeliciter indagasse nobis videmur, tibique, benevole lector, quae nova in medium prolaturi sumus commendata velimus. Ac ne a nobis ea exspectes quae ex consulto negligimus, scias nos hoc loco in iis substituros quae propius ad Calvinum nostrum eiusque hac in parte collocatam pertinent industriam illustrandam. Editio prima Liturgiae calvinianae a. 1542, quam supra ex bibliotheca stuttgardiana collatam descripsimus, continet in fol. a6-i5, absque ulla peculiari inscriptione, triginta quinque psalmos versibus gallicis redditos, scilicet quindecim primos, more hebraico numeratos (memineris enim Marotum Vatablo duce in vertendis psalmis usum, non vulgata editione), tum: 19. 22. 24. 25. 32. 36. 37. 38. 46. 51. 91. 103. 104. 113. 114. 115. 130. 137. 138. 143. Quibus accedunt Canticum Simeonis, Oratio dominica, Symbolum apostolicum quod dicitur, et Decalogus, omnia similiter ligato sermone expressa. Singulis carminibus praefiguntur notae musicae ad quarum modum et legem ea in coetibus sacris cantari debebant.

Editio quam diximus secundam, argentoratensis a. 1545, Psalmis praemittit fol. 16 praefatiunculam ávóvvuov, quae fortasse Garnerii est, minime vero Calvini dicenda erit. Hanc tamen, utpote non inutilem, hoc loco reponimus:

Au Lecteur crestien salut et paix en Iesu Christ.

1

Pource qu'il est tresutile et necessaire d'ouir et mediter iour et nuict la saincte parolle de Dieu, tant pour la consolation de noz Espritz, que pource qu'elle nous donne la vraye cognoissance du Seigneur Dieu et de son Christ, ce qu'il est nostre vie et salut, i'ay bien voulu, crestien lecteur, faire imprimer ce peu de Pseaulmes que i'ay peu recouvrer, avecques leur chant, affin que tu eusses chansons honnestes, t'enseignant l'amour et craincte de Dieu, au lieu de celles que communement on chante, qui ne sont que de paillardise et toute villenie. En quoy me semble qu'auras grande utilité, tant pour la saincte doctrine, louenges et graces à Dieu, exhortations à esperer à la bonté et misericorde divine, et semblables choses que tu trouveras en ces Pseaulmes, que pour le bon exemple que tu pourras donner à ton prochain, pour l'exciter à lire la saincte escripture, et comme S. Paul nous enseigne chanter et dire Pseaulmes au Seigneur, louenges et chansons spirituelles, rendans tousiours graces à Dieu pour toutes choses, au Nom de nostre Seigneur Iesu Christ. I'y ay adiousté des petitz traitez de la saincte Cene de nostre Seigneur et du sainct Baptesme, lesquels comme i'estime ne te seront point inutiles à lire. Ie te prie de prendre en bonne part ce petit livret et en faire ton prouffit. La paix du Seigneur Iesus Christ soit avecq toy. Amen.

Quae hic de psalmis a se conquisitis dicit autor hoc efficere videntur, carmina in isto libello collecta, eo tempore quo primum hoc scribebat, nondum simul edita fuisse. Quidquid sit, sequuntur fol. 17-112 Psalmi hoc titulo insigniti: PSEA VLMES EN FRANCOYS PAR C. MAROT. Singulis praefigitur argumentum gallicum et rubrica latina, i. e. prima cuiusque verba ex versione vulgata pro more desumpta. Argumenta plerumque psalmos ex historia Davidis illustrant. Unus tamen (79) ad persequutionem Antiochi Epiphanis refertur, quae et postea Calvini sententia fuit in eius Commentario commendata. Adsunt psalmi praecedentis editionis omnes praeter unum (113) in cuius locum eiusdem versio alia substituta est. Praeterea suo loco inseruntur hi tredecim: 23. 33. 43. 50. 72. 79. 86. 101. 110. 118. 120. 128. 142, et in fine post caetera cantica supra memorata duo nova, versio altera Decalogi, cuius ita duae hic habentur, et Salutatio Christo Iesu dicta. Post canticum Simeonis, quod primum locum obtinet inter

C*

haec Psalterii additamenta, legitur haec subscriptio: Fin des cinquante Pseaumes, traduitz par Clem. Marot: comprins le Cantique de Simeon. Sunt autem, vel hoc in numerum relato, non quinquaginta sed tantum quadraginta et novem. De nomine autoris poetae paullo post dicemus. Notas musicas exprimit haec editio easdem fere ac prior, in psalmis nimirum iam antea impressis, sed aliis signis scriptas, et ab hodiernis magis etiam alienis. Textus innumeras exhibet variantes lectiones, ita quidem ut multae strophae omnino mutatae appareant, ut de orthographia nihil dicamus.

Non minus memorabilis est tertia quaedam Psalmorum gallicorum editio, cuius mentionem nondum fecimus, quia praeter haec carmina nihil continet. Titulus est:

LES PSEAVMES DE DAVID, | Mis en rithme Françoyse par | Clement Marot. |

PSEAV. LXVIII.
Seigneur. |

[ocr errors]

Vous, qui estes de la source d'Israel: benissez es congregations Dieu, qui est le | IMPRIMEZ A GENEVE | Par Iean Girard. | 1547.

Forma est minima, quaterniones sunt decem (a-k), folia octoginta non numerata. Pertinet ergo hic libellus rarissimus, cuius exemplar praeter nostrum nullum vidimus, ad Catechismum gallicum a. 1548 et Formam precum a. 1547 quos eadem forma iisdemque typis ab eodem Girardo editos supra descripsimus. Adsunt argumenta et rubricae praecedentis editionis, nullae vero notae musicae. Verum, quod maxime nostra interest, in ipsis psalmis variae occurrunt mutationes de quarum causis, nisi aliunde lumen aliquod affulserit, haud ita facile satisfeceris. Primae editionis psalmi hic omnes exstant (etiam 113) praeter quatuor hosce: 25. 46. 91. 138. Ex canticis in calce adiectis adsunt Oratio dominica et Symbolum apostolicum, non vero Simeonis neque Decalogus. Pro quibus sex carminibus iam veniunt quinque plane nova, et praeterea Decalogus ille quem habebat editio argentoratensis. Quae omnia recentiores libri omnes expressis verbis Clementi Maroto inscribunt, vetustioribus illis simpliciter omissis neque unquam amplius apparentibus. Similiter leguntur in nostro libello ii psalmi quos prima dederat editio argentoratensis, exceptis his quatuor: 43. 113. 120. 142. Ex his in hac nostra editione omnino desiderantur 120 et 142, pro 113, ut iam diximus, occurrit psalmus ex editione principe repetitus, denique psalmi 43 nova hic datur versio quae deinceps in omnibus libris sola recurrit Cl. Maroto inscripta. Abest quoque Salutatio Christo cantata. Denique inseruntur tres psalmi antea non editi: 18. 45. 107. Sunt ergo in summa psalmi marotiani, postea semper recusi et autoris nomine ornati, quadraginta et novem: 1 ad 15. 18. 19. 22 ad 25. 32. 33. 36 ad 38. 43. 45. 46. 50. 51. 72. 79. 86. 91. 101. 103. 104. 107. 110. 113 ad 115. 118. 128. 130. 137. 138. 143, et sic corrigendus P. Henry, qui in Vita sua Calvini T. II. App. p. 70 ex parte alios numeros recenset. Inter illos psalmos sunt sex antea ab alio quodam poeta versi: 25. 46. 91. 138 in edd. 1542 et 1545, tum 43 et 113 in sola hac posteriore. Nolumus tamen praetermittere psalmum 36 nova iam in hac editione donatum esse versione, eidem quidem quo antea metro adstricta, caeterum plane alia.

Quibus postea accesserunt psalmi a Theodoro Beza gallico metro donati, et inde ab anno 1552 vel 1553 evulgati. Editionis quidem principis eorum nullum vidimus exemplar, praemittitur tamen posterioribus dedicatio Bezae Ecclesiae Domini inscripta versibusque iambicis concepta et sic incipiens: Petit troupeau qui en ta petitesse, in quo mentio fit Eduardi VI. Regis Britanniae adhuc superstitis, qui d. 6. Iulii 1553 obiit (Cf. Baumii Vitam Bezae I. 184). Non autem omnes psalmos eo anno a Beza editos fuisse patet ex eo exemplari quod describit V. D. Carolus Read in diario Bulletin de la Société de l'histoire du protestantisme français Tom. I. p. 94. Prodiit illud Genevae apud Sim. du Bosc 1556 forma minima hoc titulo: Setanteneuf Pseau mes mis en rithme francoise, quarante neuf par Cl. Marot avec le cantique de Simeon et les dix commandemens. Paulo plures psalmi bezani exstant ad calcem Bibliorum a. 1559 editorum de quibus supra iam diximus,

« PredošláPokračovať »