Obrázky na stránke
PDF
ePub
[subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][ocr errors][graphic]
[ocr errors]

Quod vere ac graviter praecipitur a M. Tullio offic. I. 2, omnem de aliqua re institutionem, quae a ratione suscipiatur, debere a definitione proficisci, ut intelligatur, quid sit id de quo disputetur: id meo quodam iure in hoc quaestionum Horatianarum genus transferre mihi videor. Nam quum dixero me de versibus Venusini poetae non plane paucis ita disputaturum esse, ut librariorum errores, quibus adhuc laborant, tollere coner ac per totum libellum criticae artis finibus me contineam: non deerunt, opinor, qui aut illud en Bentleii simia' in me iaciant et si qua honestiora norunt vocabula — memini enim simile quid quibusdam evenire, qui aliquanto supra me collocati sunt aut negent familiarem sibi ac diuturna consuetudine cognitum poetam tali opera egere, quod hominum genus quum olim Bentleius extimuisset, nuper Godofredus Hermannus in ea commentatione, quam de primo Horatii carmine scripsit, tam non pares sibi adversarios fortiter contemnere quam timere maluit. Qui prudentius iudicant, prudentius, uti par est, interrogabunt, quibus ego finibus criticam operam in Horatio emendando circumscribendam esse censeam. Nam posteaquam intellectum est, emendandi facultatem non totam in quadam celeritate ingenii cogitationisque acumine esse positam, sed ipsam quoque in artem quasi quandam redigi posse, atque, si universe iudicetur, eos, qui in codicibus conferendis eorumque fami

liis, quas vocant, describendis versati sint, dummodo probabili scientia instructi fuerint, plus fere profecisse, quam ingeniosissimos atque antiquitatis peritissimos homines, qui certam viam nullam secuti modo summa quaeque attigerint, modo longissime a vero aberraverint: multi de omni hoc coniectandi artificio iniquius iudicare solent. Quodsi quis idem de Horatii emendatione statuat, is quam perverse agat facile demonstrari potest. Nam ii Horatii libri, qui adhuc supersunt, tantum non omnes licet enim paullo confidentius iudicare post editas Caroli Kirchneri novas quaestiones Horatianas, quo in libello clarissimus vir quinquaginta codices accurate descripsit aut mali aut mediocres dicendi sunt, quum neque insigni vetustate, commendentur neque ullus eorum interpolationis vestigiis carere videatur: qui unus omnium optimus, imo qui solus valde bonus fuit, Blandinium antiquissimum tristi clade absumptum esse constat. Ac bene sane nobiscum actum est, quod ille paucis ante fatalem cladem annis in lacobi Cruquii manus incidit, docti ac laboriosi hominis, cuius diligentia effectum est, ut non paucis locis, quid in illo scriptum fuerit certo sciamus: at quantulum id est eo in libro, qui totus aere vel typis exscribendus fuit, quo honore Vergilii codices antiquissimi, illo vix praestantiores, digni sunt habiti. Quae quum ita sint, nulla unquam diligentia in codicibus vel conferendis vel disponendis adhibita tantum valebit, ut ex artis praeceptis ea ubique scriptura indagari possit, quam tuto Horatianam dicas: idque sensisse videtur is, qui longe plurimos libros examinavit, Kirchnerus, ac sentiemus omnes, si quando ediderit ille copiosiorem de codicum familiis commentationem, quam pollicitus est se editurum esse. Itaque postquam Blandinius liber periit, nos rursus in bellum resorbens unda fretis tulit aestuosis': certo enim fundamento destituti aut desperabimus de Horatii salute, aut eam viam ingrediemur, quae sola nunc

patet, saltuque ea attingere conabimur, ad quae adscensus nullus est.

Certos igitur fines, intra quos Horatii emendatio subsistere debeat, nullos ego video, nisi quos ipsa ratio describit. Ut enim suspecta eorum liberalitas est, qui poetis ubique ea obtrudenda esse arbitrantur, quae ipsis pulchra aut pulchris etiam pulchriora videntur, ita eam nimiam iudico patientiam, si quis quicquam ab Horatio scribi potuisse sibi persuadeat, quod cum recta ratione pugnel. In emendandis iis, quae corrupta esse ex eiusmodi argumentatione apparet, e vulgaribus artis praeceptis ea adhibenda sunt, quae usus confirmavit: Blandinio denique libro plurimum debet tribui, ita tamen ut meminerimus illum etiam tribus vel quattuor post Horatium seculis exaratum esse, ipsique Prisciano propter librorum discrepantiam non ubique constitisse, quid scripsisset poeta (Bentl. ad carın. III. 17. 4). Praeter haec pauca haud facile quicquam universe praecipi potuerit, atque est ea coniecturarum, quae vocantur, natura, ut singulae examinandae sint, neque qui alteram probaverit, non possit de altera dissentire. Quod quam verum sit, vel solum Bentleii exemplum demonstrat: nam si ab iis disputationibus discesseris, quibus ille antiquiorum codicum auctoritatem contra temerariam grammaticorum licentiam ita defendit, ut nemo dubitare possit quin rectissime iudicaverit, pauca a summo viro scripta sunt, quae non aliis iisque doctissimis hominibus magnopere placuerint, aliis non minus doctis operose quaesita ac paene inepta sint visa: neque melior Lachmanni sors fuit. Quid quod ne illud quidem artificium scite nuper intellectum, quo Horatius in carminibus per quaternorum versuum strophas componendis usus est, ullius carminis certam atque communi consensu probatam emendationem criticis submini ́stravit, quum constet similia, semel in aliquo scriptore observata, ad inveteratos errores corrigendos plurimum fere

contulisse. Nam postquam promulgata est illa lex, uno de loco (carm. IV. 8. 17), qui iamdudum in suspicionem adductus erat, magis etiam dubitare coepimus, quae tamen dubitatio nondum fuit ita fructuosa, ut certi quicquam inventum sit. Itaque quod periti harum rerum vel maxime opus esse iudicant, ut post tot oxolixà vлоμvýμатα hac aetate edita, quorum aliqua pars intemperantius videtur protrusa esse, a pluribus ad criticae artis severitatem redeatur, nisi patienter ferre velimus, Horatiana studia, quo magis pinguescant, eo magis etiam sterilescere: id et ipsum factu difficile est et non admodum faustis auspiciis suscipitur. Atque fateor me aliquamdiu dubium haesisse, num mea qualiacunque inventa ederem; at latet in iis, quae probabiliter nobis videmur invenisse, caeca quaedam vis, quae morae nimis diuturnae impatiens vel invita et reluctantia e studiorum umbraculis in solem ac pulverem protrahit, accessitque quorundam maxima in his literis auctoritas, qui nonnulla, quae cum ipsis communicaveram, ita amplectebantur, ut ultro me ad scribendum adhortarentur. Feci igitur, quod non potui non facere. Quodsi quis brevius mihi scribendum fuisse censuerit, ingenue profitebor, brevitatem in huiusmodi disputationibus eorum mihi propriam videri, quorum ipsa nomina argumentorum vicem quodammodo expleant: nos, qui summa quaeque assecuti sumus, si tantundem a pessimis distare iudicamur, quantum distamus ab optimis, non habemus, opinor, cur idem nobis sumamus. Qui vero in nonnullis locis tractandis maiorem doctrinae copiam me adhibere debuisse dixerit, adsentientem me habebit: at sunt haec in magna et otii et bonorum librorum penuria a me scripta.

Genus ipsum, in quo libellus noster versabitur, quum prope infinitum dixerimus, ad eandem definiendi necessitatem revolvimur. Nam post arduum illum et paene Icarium Peerlkampii volatum, quamvis plerisque ingeniosi viri audacia

« PredošláPokračovať »