Obrázky na stránke
PDF
ePub

6

testamentum, non de sua libertate tuenda cogitabat, sed hoc, veluti virtute paratum, sperabat magnae laudi fore' (v. 98), ac propterea plane insanus erat dicendus. Ita Damasippum philosophatum esse, satis, nisi fallor, apertum est. Debent igitur haec: credo hoc Staberi prudentem animum vidisse' sententiam continere contrariam ei, quae nunc videtur inesse. Potest id quidem facillime effici, si, quod veteres interpretes perperam de solis vocabulis his prudentem animum' monuerunt, ea sigwvizos dicta esse, ad totum enuntiatum transferimus: fateor tamen, istud ɛlowvɛias genus neque per se ipsum iucundum esse, neque liberrimi oris homini, qualis Damasippus fuit, accommodatum videri. Praestabit igitur, hoc quoque enuntiatum per interrogationem pronuntiare, ita ut totus locus ex hodierna consuetudine ita fere interpungendus sit:

heredes Staberi summam incidere sepulcro,

[ocr errors]

ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
frumenti quantum metit Africa. sive ego prave
seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi!' - credo
hoc Staberi prudentem animum vidisse?? quid ergo
sensit, quum summam patrimoni insculpere saxo

heredes voluit?

Damasippus secum uno loquitur. Ipse se interrogat, num credibile sit, avarum hominem una tamen in re prudentem fuisse: id quum sibi persuadere non possit, rursus interrogat, quid tandem illum moverit. Eam ad quaestionem ita deinde respondet, ut summa Staberii insania deprehendatur. Ceterum ut facilius agnosceretur interrogatio, Horatius fortasse in versus clausula non credo scripserat, sed credone: eiusmodi enim syllabae in fine versuum et poterant facile obliterari et sunt obliteratae saepissime. Neque id tamen pro certo posuerim.

X

Supersunt in eadem satira, propter quam in Stoicorum dumeta excurrimus, versus non plane pauci, quos corruptos esse liquido confirmare non dubito, quamquam non omnium facilis est emendatio. Omissis igitur iis, quorum probabilem medelam adhuc nullam inveni, de tribus quid mihi videatur aperiam. Versuum ordinem secutus, primum pono hunc locum (v. 24 sqq.):

hortos egregiasque domos mercarier unus
cum lucro noram, unde frequentia Mercuriale
imposuere mihi cognomen compita. Novi
et miror morbi purgatum te illius.' Atqui

emovit veterem mire novus, ut solet in cor

traiecto lateris miseri capitisve dolore.

Ita enim haec distinguenda esse, ut, quae prima sunt ac postrema, a Damasippo dicantur, quae media interposita, ab Horatio, recte nunc a plerisque intelligitur, qui perversis quorundam commentis obsequi noluerunt. Neque quicquam in toto loco difficile est praeter unum illud vocabulum mire, in quo ita haereo, ut nodum, qui solvi non potest, discindendum esse existimem. Potest illud adverbium ad totum enuntiatum referri, ita ut id ipsum mirum esse dicat Damasippus, quod prior morbus altero emotus sit: at qui potuit magnopere mirari id, quod ipse in aegrotis saepe evenire, imo evenire solere perspectum habuit? Potest etiam cum solo adiectivo novus coniungi, ut multa scimus mira videri, quia nova et inaudita sunt: at hoc quidem loco quod novum dicitur, non opponitur iis, quae vulgo nota erant, sed solis veteribus, quae fuerant antea. Atque hoc si voluisset Horatius, novum morbum, qui veterem expulerat, eundem etiam per se ipsum mirum fuisse, adiectivo usus esset, non adverbio. Denique ipse hic morbus, quem recte

explicant de nimio ac parum hominum animis fructuoso philosophandi ardore, vix potuit illa aetate magnopere mirandus videri: permultos enim id factitasse consentaneum est, quod vel libidinosas mulieres imitatas esse constat (epod. 8). Possit aliquis hunc philosophandi morbum ideo mirum dictum credere, quod ipsa philosophorum, et maxime quidem Stoicorum, praecepta mira essent: at quum paucis versibus interiectis haec legantur (v. 33): si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta', num credibile est, intra paucissimas lineas idem bis dictum esse? Aures praeterea consulendae sunt: quibus non placebit, opinor, continua eiusdem vocabuli repetitio: miror 27, mire 28, mira 33. · Unum in his certum est: morborum enim hic facta mentione quid omnino efficere voluerit Damasippus, rectissime est ab lacobo Cruquio explicatum, cuius e disputatione nonnulla huc transscribam. Videtur, inquit, Horatius hoc velle, quod minus difficilis morbus nonnunquam transmutetur in acerbiorem: quemadmodum fatetur Damasippus affectionem corporis et actionem in negotiorum merciumque administratione se commutasse in affectum animi, qui graviores turbas dabat. quam sententiam subsequens versus dilucidius aperit, puto: ut lethargicus hic cum fit pugil": nam qui lethargo laborat, is morbo afficitur non perturbato molestove nec sibi nec alii: at is si cadat in phrenesin, protinus vehementia mali concitatur, effertur, sursum deorsumque rapitur, et quasi pugil aliquis ita totus exagitatur, ut et sibi et aliis difficilis, acerbus et formidolosus non iniuria esse possit.' In his ut minuta quaedam reprehendi posse non nego, ita ipsam disputationis summam verissimam iudico. Lateris enim dolor qualis hic dicatur, ut intelligamus, non de Lucilii illo tum laterali' dolor certissimu' nuntiu' mortis' (ap. Victorin. p. 1963 P. 293 Lind.) cogitandum est: quem quidem versum poetam de morbo aliquo posuisse crediderim, in quo lateralis doloris accessio

[ocr errors]

66

pro certo instantis mortis signo habebatur. Celsus certe eum dolorem saepe a medicis sanari his verbis significat, (medic. II. 8. p. 75 Bip.): laterum dolores, suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.' Atque eiusdem morbi gravitatem magis etiam extenuat, quum docet, eum interdum intra dolorem esse, modo tarde modo celeriter solvi, interdum ad perniciem quoque procedere, si oriatur acutus morbus, qui nhɛvqırınós a Graecis nominetur (IV. 6. p. 213). Neque ab his dissentit Horatius, quum epist. I. 6. 28 (sat. II. 3. 163) de acuto laterum morbo dicat, Sabellam autem anum sat. I. 9. 32 laterum dolorem una cum tussi et podagra commemorantem faciat, qui morbi ut possunt perniciosi esse, ita non solent inter desperatos haberi. Similis est ratio dolorum capitis. Fuit eorum unum genus (xɛqaλaíav Graeci vocabant), quod pestiferum' existimat Celsus: at idem eiusmodi dolores interdum graves neque tamen mortiferos, interdum ita nullius momenti esse monet, ut vix morbus dicendi sint (IV. 2. p. 191 sq.). Eum vero morbum, qui Graeco nomine xagdtaxós appellabatur (cor enim quod commemorat Horatius, id recte illuc refertur ab interpretibus) admodum periculosum fuisse, idem testis est: nam, enumeratis quibusdam remediis in curatione adhibendis, haec subiicit (III. 19. p. 165): per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur et vita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio.' Intelligetur ex his Romani medici testimoniis, quam bene universi loci sententia a Cruquio explicata sit: at idem unam illam voculam valde suspectam, de qua maxime dicendum erat, ne attigit quidem. Est tamen illius vestigiis insistendum: ad emendandum enim versum nulla re videtur opus esse, nisi ut statuamus, id, quod a Damasippo cogitatum et exemplis obscure significatum est, dici etiam ab ipso potuisse; neque, opinor, in eo homine, qui non dubitet profiteri, magistrum

8

suum praecepta crepuisse seque ipsum philosophandi morbo laborare, mirum nobis videbitur, si novum morbum vel graviorem dixit eo, quo antea affectus fuerat. Et auribus igitur satisfactum erit et sententiae, si ita scripserimus:

Atqui

emovit veterem maior novus, ut solet in cor

traiecto lateris miseri capitisve dolore.

Celsi libris etiam in altero loco emendando utemur. Opimium, avarum hominem ac magnas inter opes inopem, medicus e lethargo, quo oppressus iacebat, callide excitaverat, quum mensam poni, saccos nummorum effundi, complures ad numerandum accedere iussisset. Id postquam narravit, ita pergit Horatius (v. 150 sqq.):

addit et illud:

Ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.'

Men vivo?' Ut vivas igitur vigila, hoc age.' Quid vis?'
Deficient inopem venae te, ni cibus atque

ingens accedit stomacho fultura ruenti.

tu cessas? agedum, sume hoc ptisanarium oryzae.' Fultura quam recte atque eleganter poni potuerit de cibo ac potu, quo alimur et sustentamur, idoneis exemplis a Bentleio demonstratum est: in hoc etiam adsentior viro summo, quod eam fulturam perperam hic ingentem appellari iudicavit, quamquam in ipsa eius adnotatione insunt quaedam, quae vafro alicui causidico convenientiora dixeris quam criticorum principi. Fultura ingens quin omnino recte dicatur, non est cur dubitemus: apte enim a poeta is victus ita vocabitur, quem Celsus athleticum dixit IV. 6. p. 214. Ac parum caute fecit Bentleius, quum ingentem fulturam cuiquam suppetere negavit, nisi qui ex toto incolumis et tutus esset: aliter iudicavit Celsus, qui ipso illo largissimo victu eum uti voluit, in quo laterum dolores ac tussis inde orta inveterassent. Ab hoc tamen loco ingens fultura aliena est:

« PredošláPokračovať »