Obrázky na stránke
PDF
ePub

nemo enim graviter aegrotantis curationem ab athletico victu inchoat, ipsumque illud oryzae ptisanarium non videtur admodum athleticum. Denique qui edacitate cum illis hominum edacissimis certare volet, ei tota macella evacuanda sunt: quale quid si audivisset avarus homo, eum prae nimio terrore moriturum fuisse credibile est. Sunt haec argumenta ita gravia, ut versum non interprete egere arbitrer, sed medico: neque ego primus sum in ea sententia. Marklandus quum idem iudicaret, locum ita mutavit, ut pro ingenti fultura ingestam poneret: cuius verbi cum duplex possit interpretatio excogitari, neutram mihi probari fateor. Etenim si de ipso cibo cogitas, qui, quoniam per os in stomachum ingeritur, ingesta fultura dictus sit: mirum videtur, medicum tam in loquendo elegantiarum studiosum fuisse, ut, quum moribundum hominem excitare vellet, eo tamen schemate satis infeliciter uteretur, quod &v dia dvoir appellant, quum posset aliquanto simplicius ita dicere: ni ingesto cibo stomacho fultura accedit. Sin autem ingestam fulturam de potu interpretamur, ut Falerni calices ingeri Catullus iussit 27, 2: ea explicatio et per se ipsa contorta videbitur et huic loco non apta; medicum enim, qui aegroto aliquid imperat, aperte loqui decet, non obscure et aiviyuatınç. Longe praestabilior Bentleii coniectura est, ita scribentis ni cibus atque praesens accedat', quod eius inventum tam egregium mihi videtur, ut, nisi ab iis literarum ductibus, qui in codicibus sunt, longius, quam par est, recederet, nihil amplius quaerendum existimarem. Id quum ipse vidisset et meliora inveniri posse significasset, Sanado non praesens sed instans ab Horatio scriptum esse coniecit, quod sane propius accedit ad id, quod scriptum extat in libris, et eandem vim, quae in Bentleiana lectione inest, iis fortasse videbitur habere, qui interdum ea, quae praesentia sunt, instantia dici meminerint. At hic tamen loquendi usus nescio an suis

6

atque certis finibus circumscribendus sit. Nam id quidem negari non potest, a quibusdam grammaticis instans appellari, quod tempore, ut ita dicam, praesens est. Eiusmodi vero formulae, quales sunt: praesens remedium, praesens medicina al., dubito num ad solam temporis praesentiam referendae sint: equidem in iis interpretandis potius de diis cogitaverim, qui quum praesentes dicuntur, in eo vocabulo potentiae atque auxilii significationem inesse constat, quod hoc ipso salutare est, quoniam eo et loco et tempore adest, quo oportet. Ita si et illas formulas et Bentleii praesentem fulturam interpretamur, non concedemus, eodem iure ubique etiam instans poni potuisse priusquam id certis exemplis demonstratum sit: dii certe, qui quum proeliis se immiscent, instare atque urgere interdum dicuntur, instantes, quantum equidem memini, appellantur nunquam. Mihi ad emendandum locum alia plane via videtur ingredienda esse. Qui enim e graviore aliquo morbo convalescebant aut ipsa virium ac nervorum infirmitate laborabant, iis, ut pristinas vires paullatim recuperarent, non solo cibo, qui proprie sic vocatur, opus esse veteres medici iudicabant, sed vetulo etiam vino atque inprimis iis, quae quodammodo media sunt inter potum atque cibum: sorbitionibus, ptisanis, iure, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus esset, similibus, quae multis locis a Celso commemorantur. Itaque Opimii medico, si accuratissime loqui volebat, quod quidem medicum svel maxime decet, non de solo cibo dicendum erat, praesertim quum ipse ptisanarium ab aegroto sumi vellet, non validius aliquid et sucosius, quod vulgo cibum appellabant. His de causis probabile fortasse videbitur, Horatium sic scripsisse:

Deficient inopem venae te, ni cibus atque id genus accedat stomacho fultura ruenti. hoc genus similiter posuit sat. II. 6. 44.

Post longam Damasippi disputationem quum maneat Horatius in ea sententia, ut se sanum existimet, uno tandem Agaues exemplo, quo scite utitur Stoicus, ita de statu deiicitur, ut victum se adversario confiteatur his versibus (305 sqq.): stultum me fateor, liceat concedere veris,

atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me

aegrotare putes animi vitio?

De his aut plane tacent interpretes, quos consulere mihi licuit, aut id non attingunt, quod solum difficile videtur ad interpretandum. Qui enim sive facturus aliquid sive dicturus vel optat vel precatur, ut id sibi liceat: is aliorum veniam sibi expetendam censet. Id quum certum sit, non video, quam primus eorum versuum, quos exscripsimus, explicationem habeat. Quis enim est ille, a quo veniam petit Horatius? Damasippus? at illi quidem adsentitur, neque solemus veniam praefari, nisi quum dissentimus. An credemus, Horatii mentem rectae rationis participem cum ea animi parte pactam quodammodo esse, quae, quum ratione careat, aegre eo perducitur, ut reprehensionem patienter ferat? At id quidem per se ipsum ridiculum est, nec paciscuntur cum sua perversitate, nisi qui admodum molles sunt et parum didicerunt sibi ipsis imperare, atque ipsum etiam vulgus eos, qui reluctantur iis, quae vera esse ipsi perspexerint, aut insanos habet, aut improbos. Cui sententiae quod contrarium est, id ne per iocum quidem ab Horatio probari potuisse crediderim: non licet enim iocari de eo, quod, ubi recte existimatur, omnium officiorum, omnis virtutis, humanitatis denique omnis fundamentum videtur, quo dempto corruent omnia. Itaque, donec alia fortasse coniectura inveniatur, quae propius etiam absit ab ipsis receptae lectionis literis, ita illum scripsisse existimabo:

stultum me fateor, lex est concedere veris,
atque etiam insanum.

XI

Valde memorabilis codicum discrepantia est in primi libri epistola duodevigesima v. 89 sqq.:

oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem navumque remissi,
potores bibuli media de nocte Falerni
oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
nocturnos iures te formidare tepores.

[ocr errors]

6

Horum enim versuum tertius: potores Falerni' in codicibus neque paucis neque malis, quos Orellius nominat, aut omissus est, aut alia manu in margine adscriptus: accedit nunc Dessaviensis primi auctoritas, in quo nullum eius vestigium esse Kirchnerus docuit in nov. quaest. Hor. p. 13. Itaque quum Bentleius vereri se dixisset ne interpolatoris liberalitati versiculus deberetur', Meinekius summi viri vestigiis insistens, aliquanto probabilius, uno inde vocabulo asumpto, ceteris abiectis, ita scribendum esse coniecit: potores porrecta negantem pocula, quamvis': eamque rationem secuti sunt Orellius et Hauptius. Quae coniectura, quamvis elegans, vera tamen non videtur esse. Qui enim simpliciter porrecta pocula negare dicitur propterea, quod potus dormire non possit, aut parum firma valetudine utitur, aut nimis anxius est et de se ipso sollicitus. Morosus autem eiusmodi homo quibus displicet in convivio, ii profecto non continuo potores dicendi sunt: displicebit omnibus, qui non abhorrent ab ea hilaritate quae suavissimum conviviorum condimentum est, ipsique Horatio, si recte eum novi, non potuit admodum probari; ad illas enim noctes coenasque deum', in Sabino praedio celebratas, nemo hoc loco provocare volet. At qui de die strenue potavit usque ad mediam noctem, ei sane debet impune esse, si nihil amplius bibere vult, ne Falernum quidem, ne tota sibi nox pereat: idque qui impro

bant, ii potores et sunt et habentur. Itaque certum mihi videtur, aut ipsum illum versum ab Horatio positum fuisse, aut alium simillimum, fallacemque esse ingeniosae coniecturae elegantiam. Ipse autem versus magnopere commendatur eo, quod quum in aliis non malis libris scriptus extat, tum extabat in antiquissimis Blandiniis: Cruquius enim non fuit adeo negligens, ut credibile sit, eum nihil omnino dicturum fuisse, si illum suis in codicibus omissum vidisset. Hoc etiam vix ac ne vix quidem mihi persuadeo, ab interpolatore antiquo versum confictum esse tam difficilem, ut ipsis etiam librariis coniectura videretur sanandus esse. Inepte enim potores bibulos dici, sive Falerni addas, sive non addas, recte et recentiores interpretes, quorum quidem praecipua auctoritas est, Bentleium ea in re secuti iudicant, et iudicarunt aliquot abhinc seculis qui in quibusdam libris liquidi posuerunt pro bibuli et de luce pro de nocte. Quorum rationem quod probavit Bentleius, quoniam eadem paene legerentur epist. I. 14. 34 quem bibulum liquidi media de luce Falerni': id iis placere poterit, qui versum interpolatum esse statuunt, nobis, quibus Horatianus videtur esse, non item; exilis enim ingenii est, se ipsum imitari. Miror equidem, a nemine, quod sciam, intellectum esse, quam leni mutatione opus sit, ut omnia rectissime procedant. Scriben'dum est:

potores vetuli media de nocte Falerni
oderunt porrecta negantem pocula.

Falernum vinum vetulum appellari, duobus Catulli et Martialis versibus demonstravit Bentleius ad carm. III. 15. 16. addendum est inprimis Macrobii praeceptum de mulso (saturn. VII. 12),mulsum, quod probe temperes, miscendum esse novo Hymettio et vetulo Falerno': in quo apertissima Glyconici metri vestigia esse, scite monuit Meinekius exercitatt. in Athenaeum spec. II P. 23.

« PredošláPokračovať »