Obrázky na stránke
PDF
ePub

Similis quaestio magno a multis studio agitata est de octo illis versibus, quos libri quidam, quorum duos seculo X scriptos Orellius vidit, initio satirae I. 10 positos exhibent. li utrum Horatiani sint, an a grammatico aliquo temere additi videantur, quaerere alienum est ab hoc nostro instituto, praesertim quum in tanta sententiarum diversitate longiore disputatione opus sit. De uno tamen versu disseremus accuratius: nam ut. recte iudicari possit de suspectis eiusmodi locis, nulla re magis opus est, quam ut in ipsis verbis nihil insit, quod corruptum esse suspiceris. Non carent autem suspicione haec, quae inde a v. 4, leguntur:

longe subtilior illo,

qui multum puer et loris et funibus udis
exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis

antiquis posset contra fastidia nostra.

exoratus, quod v. 6. scripsi, est in Bernensibus libris satis antiquis atque in Berolinensi codice, quem inspexit Heindorfius, eaque scriptura ita probatur non paucis, ut alii eam tolerabilem iudicent, alii magnopere admirentur. Atque illi quidem omnes in eo consentiunt, ut in his loris exoratus' oxymoron inesse dicant. Quae figura quam non accommodata sit huic loco, ficto exemplo demonstrabimus. Sumamus impium hominem, qui patrem suis consiliis obsistentem tandem vi illata eo, quo volebat, adegerit. Fingamus aliquem, qui patrem sententia deiectum esse audierit, ita interrogasse : num exoravit patrem?' Huic si quis responderit: sane, fustibus exoravit', id et acerbe dictum erit et optimum oxymori exemplum. Vides, nisi fallor, quantum intersit inter utrumque locum: patrem enim exorare fas est, pueros non exoramus ut aliquid facere ne dedignentur, sed facere iubemus, et, si opus est, cogimus ut faciant. Itaque ea figura, quae aptissima videbatur, quum de patre

diceretur, si de

puero vapulante ponitur, perversa ac plane ridicula est. Prudentius igitur fecerunt, qui ediderunt haec:

qui multum puer et loris et funibus udis

exhortatus, ut esset opem -:

eaque scriptura egregie confirmatur Bernensibus codicibus duobus sec. XII et XIII exaratis, in quibus exortatus legitur. Ita oxymoron oritur eo, de quo diximus, longe aptius, quum sit magistrorum pueros exhortari. Neque quisquam facile argumentis demonstraverit, non potuisse omnino Horatium ita scribere, nedum grammaticum aliquem, qui vellet poetam agere: me tamen iis adsentiri fateor, quibus illud acumen nimis quaesitum videtur, quam ut ipso Horatio plane dignum sit. Quamquam igitur non potest certi quicquam statui, priusquam re denuo pertractata paullo magis exploratum erit, quis illos versus composuerit, tamen quid et mihi in mentem venerit et aliis, semel a me monitis, exponam. Etenim recte negant interpretes lora et funes udos ea instrumenta fuisse, quibus solebant olim magistri puerorum studia excitare: imo vel illorum sors aliquanto melior fuit,si quos Orbilius ferula scutica que cecidit', quem Domitii Marsi versum Suetonius servavit gramm. 9. Quodsi ille plane Catonianus magister tam et nova et terribilia in castigandis pueris machinatus est, unumque puerum saepe tam male mulcavit: fortiore utique verbo utendum fuit, quam illo in oxymoro posito exhortari, quod rectissime dicetur etiam de eo, qui aurem discipuli vellicet, vel ita feriat, ut ne ipsum quidem graviter irasci intelligas. Itaque haec olim scripta fuisse existimaverim:

qui multum puer et loris et funibus udis

excoriatus, ut esset, opem qui ferre poetis
antiquis posset.

Ipsius vocabuli, quod posuimus, exempla supersunt neque multa neque valde antiqua, est illud tamen ita formatum, ut

non videam, quid impediat, quominus vel optimos scriptores eo uti potuisse credamus, praesertim quum corium in eadem re paene sollenne sit apud Plautum. Possit quidem altera forma decoriari aptior videri de vapulante homine: at Graeci quo que, quum similia narrant, ἀποδέρειν et ἐκδέρειν promiscue usurpant, quorum hoc v. c. apud Aristophanem est vesp. 450 προσαγαγών πρὸς τὴν ἐλάαν ἐξέδειρ ̓ εὖ κἀνδρικῶς.

XII

Posteaquam disputavimus iis de locis, qui propter similitudinem vel vitiorum vel argumenti artius videbantur coniuncti esse, de aliis quibusdam dicendum est, qui nulla eiusmodi societate continentur. In his trastandis vulgarem librorum ordinem sequemur.

Carm. I. 37. 6 sqq.:

dum Capitolio

regina dementes ruinas

funus et imperio parabat

contaminato cum grege turpium

morbo virorum.

Est hic locus ex iis, quos corruptos esse multi et olim senserunt et adhuc sentiunt, quamquam si quis aliter se iudicare profitetur, is vix poterit invictis argumentis de sententia deiici. Nam illud quidem agnoscent omnes, Cleopatrae comites si uno vocabulo turpes appellati essent, vix tamen quemquam dubitaturum esse, quin eorum turpitudo in eo posita fuerit, quod eunuchi erant: ac licebat poetae breviori esse in recentis victoriae commemoratione. Qui si plenius de turpium contaminato grege dixit, ita omnem videtur sermonis ambiguitatem vitasse, ut plura non desideres praesertim in lyrico carmine. Morbo cur addiderit, non satis intelligitur: imo fatendum est, id vocabulum ad spadones descri

1

bendos ne tantillum quidem conferre. Morbo enim turpes permulti sunt, qui non sunt spadones; de muliebri autem morbo ut cogitemus hoc loco, solo, opinor, hoc epitheto contaminato grege' permovemur: quo concesso apparet, quam otiosum ac languidum illud additamentum sit, quod ipsum ad loci sententiam nihil plane novi addat. Respondebunt tamen codicum propugnatores, potuisse etiam Horatium dormitare, neque quicquam magis cavendum esse, quam ne, dum literarum apices captare videamur, ipsos poetas emendemus. Cumulationem denique verborum, quae ibi cernitur, simili fortasse cumulationis exemplo defendent hoc carm. I. 17. 14: hinc tibi Copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu', ac precario nos iure uti existimabunt, si contra dixerimus, copiam copiose describendam fuisse, foeda ac tetra attingenda esse poetis, non exaggeranda, Quae illorum responsio si ad unam illam formulam spectaret quam adhuc examinavimus, mihi quidem tolerabilis videretur: at illi, si constare sibi volent, habebunt, cur iterum excusent Horatium, non defendant, quod illum Cleopatrae semivirum comitatum' (Verg. Aen. IV. 215) honestissimo vocabulo viros appellavit, quos homines apparet ideo turpes et contaminatos fuisse, quod carebant virilitate. Id qui patienter ferunt, vereor ne iniuriam faciant poetae. At ipsum hoc vocabulum, quod perquam inepte nunc positum videtur, si ita positum fuit ab Horatio, ut acumen quoddam in eo inesset; si, oxymoro vel simili aliqua figura usus, cum magna irrisionis acerbitate ista virorum spectra notavit: agnoscemus, nisi fallor, carum nobis poetam, neque mirabimur librarios in eiusmodi loco errasse. Potest tale quiddam mutatione non nimis temeraria effici: viderint igitur, qui de primis huius disputationis principiis mecum consentiunt, num hanc scripturam admittendam iudicent:

contaminato cum grege turpium

verbo virorum.

Viri enim spadones non re erant, sed verbo, quoniam virorum nomina habebant.

Carm. IV. 4. 13 sqq.:

qualemve laetis caprea pascuis
intenta fulvae matris ab ubere
iam lacte depulsum leonem
dente novo peritura vidit:

videre Raetis bella sub Alpibus

Drusum gerentem Vindelici.

De his versibus quae copiose disputavit Bentleius, ab recentioribus eadem et probata sunt et non probata. Quod enim negavit, ubere pro adiectivo haberi posse, ita ut haec lacte ubere' coniungerentur, in eo, quamquam nonnulli reluctari pergunt, plerosque et prudentissimos quidem adsentientes habuit: quod vero leonem, qui matris ab ubere depulsus' iam dictus esset, non posse in eodem paene versu etiam lacte depulsum dici contendit, id eius decretum non desunt qui impugnent. At isti quidem plumbeo gladio iugulare conantur illum asperum tactu leonem.' Nam quod fere aiunt, lacte significari id, a cuius usu prohibeatur qui a matris ubere depellatur', id et ipsum recte se habet, et minime credibile est talia Bentleium non perspexisse: at quod inde colligunt, leonem sine verborum abundantia ab ubere matris lacte depulsum dici potuisse', temere ac tamquam de Delphico tripøde id ipsum, de quo ambigitur, pro certo atque explorato ponunt. Itaque negabimus eos, qui tam non firmis argumentis rem confici posse opinabantur, in Bentleio refellendo quicquam profecisse, ac donec demonstratum erit, decere poetas lyricos eodem tempore et carmina pangere et suorum carminum interpretes agere, non dubitabimus, quin in illo vocabulo corruptela aliqua lateat. De ipsa vero emen

« PredošláPokračovať »