Obrázky na stránke
PDF
ePub

datione aut plane desperandum erit, aut a Bentleii sententia discedendum. Qui si recte statuisset, lacte' ex glossa irrepsisse et vocabulum, quod Horatius posuerat, extrusisse, liceret verba, quae trochaei pedis mensura continentur, tantum non omnia ad emendationem adhibere, quo concesso non solum de veritate, sed ne de probabilitate quidem emendationis certari posse apparet. Idque suo exemplo confirmavit vir summus: ipsius enim coniecturae iam mane' vel iam sponte' neque ipsi admodum probabiles sunt visae, neque aliis videbuntur. Recte igitur existimarunt recentiores, in hoc etiam loco sanando, communi lege servata, id spectandum esse, ut emendatio quam proxime abesset ab iis literarum ductibus, qui expressi sunt a librariis. Satisfecit huic legi Lachmannus, quum scribendum iudicavit iam (macte!) depulsum leonem': at ne hoc quidem acutissimi viri, cui emendandi negotium persaepe admirabiliter cessit, inventum ullum, quod sciam, patronum nancisci potuit. Hodie igitur plerique eorum, qui locum corruptum esse intelligunt, in Kusteri coniectura, acquiescunt ita scribentis iam iamque depulsum leonem dente novo peritura vidit.' Est ea scite excogitata ac talis omnino, ut leviter illam stropham inspicienti magnopere placere possit: at evanescit probabilitatis species, quum singula accuratius examinantur. Mihi enim in verae lectionis inquisitione proficiscendum videtur inde, quod caprea laetis pascuis intenta' dicitur. Quae quum scriberet, si nihil spectasset Horatius, nisi ut ornaret orationem, minus forti vocabulo eum usurum fuisse existimo: nam intentus alicui rei proprie is dicitur, qui omnibus et animi et corporis viribus contentis totus in ea est, ita ut eorum, quae circa se gerantur, plane obliviscatur. Talis fuit ille Horatianus auceps, qui merulis intentus decidit in puteum foveamve' (a. p. 458), et similiter explicandus est locus sat. I. 5, 84. Quae quum ita sint, si caprea illa in altera vallis

6

parte leonem conspexisset, si propius advenientem vidisset iam iamque peritura', aut fugisset, opinor, aut metu exanimata stetisset, laetis certe pascuis intenta non fuisset (cf carm. I. 15. 29 sqq.). Qua via si pergimus, probabiliorem puto emendationem inveniri posse. Pascuis enim si intenta fuit caprea, leonem sine dubio non vidit priusquam adesset ac praesens esset: atque eiusmodi aliquid dicendum erat Horatio, si volebat Drusi laudes plene et digne celebrare. Etenim ille paene divinus adolescens non solum Raetos, quos circa Tridentinos montes obvios habuit, διαταχέων έτρέψατο, quod Cassius Dio testatur LIV. 22, sed utramque gentem, Raetos et Vindelicos, communicata cum Tiberio fratre opera celerrime subegit: una enim aestate gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces, maiore cum periculo quam damno Romani exercitus, plurimo cum earum sanguine' perdomuit (Velleius II. 95). Ut igitur initio carminis aquilam, cum qua Drusum comparat, fulminis ministrum appellat, ac vivido se impetu in ovilia demisisse dicit v. 10: ita in hoc etiam simili, a leone ducto, de celeritate aliquid addendum erat, qua ille capream corripuisset.. Hac argumentatione adducor ut credam, Horatium ita scripsisse:

qualemve laetis caprea pascuis
intenta fulvae matris ab ubere
iam tacta depulsum leonem

dente novo peritura vidit:

videre Raetis bella sub Alpibus

Drusum gerentem Vindelici.

Tangere recte etiam iis de rebus dici posse, quae magna vi magnoque impetu in aliquid irruant, quum alia nonnulla exempla demonstrant, tum inprimis sollennis formula de coelo tangi' vel fulmine tangi.'

[ocr errors]

XIII

Sat. I. 4. 48 sqq.:

at pater ardens

saevit, quod meretrice nepos insanus amica

filius uxorem grandi cum dote recuset

ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

noctem cum facibus.

Duplicem causam habeo, cur non credam, haec sic ab Horatio scripta esse, quamquam recentioribus interpretibus nihil in iis difficile est visum. Quiq uod aiunt, nepotem et omnino saepe de luxurioso homine poni et hoc loco ita positum esse, ea sententia, si quid video, partim verissima est, partim non vera. Nam quin licuerit Horatio ita vocabulo illo uti, nemo facile dubitaverit: at hoc perquam dubium mihi videtur, num hic quidem tantum effici possit ea interpretatione, ut, illa admissa, omnia recte procedant atque cohaereant. Nullum enim vitium ab Horatiana poesi alienius esse quam obscuritatem, quum prudentissime monuerit Suetonius in vita Horatii, aut demonstrandum erit, nihil ibi obscurum atque ambiguum esse, aut de librariorum fide dubitandum. Illud ut demonstrari possit vereor. Qui enim legerit, patrem graviter iratum fuisse, quod nepos meretricis amore insaniret, et paullo post filii mentionem factam viderit, is, nisi fallor, nepotem de filii filio interpretatus, in sequentibus exspectabit narratum iri, quibus conviciis filius a patre lacessitus fuerit, quod in suo filio custodiendo tam negligens esset. Filius autem quum praeter patrem ac nepotem commemoratus sit, apparet, hic quidem eundem hominem eodem iure et patrem dici potuisse et avum. Quare non licebit ad simillimum hunc locum provocare sat. II. 1.53 Scaevae vivacem crede nepoti matrem', qui ambiguus non est, quum de sola matre cogitari possit, non item de avia. Ea dubitatio quum dudum mihi oborta

[ocr errors]

esset, in tanta tamen interpretum securitate ipse mihi diffidere inceperam, donec intellexi et doctos quosdam viros, quos consulebam, eadem re magnopere offendi, et ipsos etiam veteres ita haesitasse, ut, quod est fere desperantium grammaticorum, ipsam obscuritatem, quam tollere non possent, diligerent et admirarentur. Eius desperationis tenue vestigium in his Cruquiani commentatoris verbis latet: nepos] tacita et egregia significatio filii luxuriosi'; planius locutus est Acron, cuius haec sunt: nepos] filius; affectavit obscuritatem.' Ingenuam denique confessionem Porphyrioni debemus hanc nepos] bellam obscuritatem affectavit nepos non filius dicendo, sed nepos luxuriosus atque prodigus intelligendus est. At istis profecto τὰ μὴ καλὰ καλὰ πέpavtal: interest enim aliquid inter Horatianam satiram et divinam illam Dantis comoediam, cuius ipsa obscuritas grande quiddam ac divinum habet. Suspicio semel mota confirmari mihi videtur eo, quod parum credibile est, eum patrem, qui magnum dedecus esse clamitaverit, quod filius ebrius ante noctem cum facibus per urbem vagaretur, de maiore utique eiusdem filii facinore, quod meretricis amorem legitimis nuptiis anteponebat, non aliquid gravius dicturum fuisse, quo in perditos hominis mores inveheretur. Atqui potest non admodum audaci mutatione et omnis obscuritatis species removeri et iustae exspectationi satisfieri et ipsi denique sententiarum aequalitati consuli. Videndum igitur erit, ne ita scripserit Horatius:

at pater ardens

saevit, quod meretrice, nefas, insanus amica
filius uxorem grandi cum dote recuset

ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

noctem cum facibus.

Sat. I. 8. 17 sqq.:

quum mihi non tantum furesque feraeque suetae

hunc vexare locum curae sunt atque labori,

quantum carminibus quae versant atque venenis

humanos animos.

Difficultas horum versuum alioquin facilium tota in eorum cum antecedentibus coniunctione versatur unaque in vocula posita est. Dicit Priapus, se ex ficulno trunco deum factum fures dextra coercere, aves terrere arundine in capite posita, totumque Esquilinum collem, qui propter sepulcrorum multitudinem antea tristis et paene infamis sit visus, mutata facie iam et habitantibus et ambulantibus iucundissimum esse: tum sequuntur versus quattuor supra a nobis exscripti. Quaerentibus nobis, quo illi modo cum praecedentibus cohaereant, haec respondet Cruquianus commentator: sensus est: ego novi horti sum factus custos, ut terream fures et feras; sed hi mihi non exhibent tantum laboris et molestiae, quantum mulieres veneficae.' Ea quum recte disputata viderentur, sed ita tamen, ut accuratius de singulis dici et posset et deberet, recentiores in eo fere consenserunt, ut dicerent quum, quae vocula prima est in v. 17, respondere vocabulo nunc, quod praecedit v. 14. Quae tamen coniunctio nescio an obscuritatis aliquid habeat. Quum enim ubi post nunc infertur, explicatur rerum status, quem dicunt, qualis praesenti tempore sit: Esquiliarum autem quae mutatio facta esset, in iis, quae proxime antecedunt, tam plene ac vel copiose narravit Priapus, ut qui haec legerit v. 14 nunc licet Esquiliis habitare salubribus cet.' minime possit dubius esse, quibus in rebus praesens conditio priori praestiterit, neque quicquam minus exspectare, quam ut in sequentibus demum temporum mutationem describat poeta, aut videatur certe iterum describere velle. Id quum recte quidam languidum iudicassent et garrulo homine quam Horatio dignius, aliam ipsi excogitarunt interpretationem, ut Priapum sic fere loquentem facerent: vos nunc iucundissime in colle et habitatis

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »