Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

et ambulatis, quum i. e. quo tempore ego misere crucior nefariarum artium adspectu.' At haec operose ' quaesita videntur et aliena ab Horatii simplicitate, qui si tale quid voluisset, sine dubio, ut vitaret obscuritatem, una ex adversativis, quae dicuntur, particulis esset usus. Accedit quod omnino eiusmodi morositas et magis fortunatorum invidia vix cadit in deum hilarem atque iocosum, qualis per totam satiram Priapus describitur. Itaque illud non vitupero, quod de mutanda vocula cogitavit Doeringius: at quae scriptura illi unice placebat dum mihi non tantum', mihi non probatur, quoniam ipsa quoque, utut explicatur, aut Horatium nimis loquacem facit, aut Priapum nimis morosum. Equidem de loci sententia ita statuo. Quum antea in Esquilino colle nihil magis metuissent, quam fures et feras in sepulcreti solitudine latentes, gloriatus est Priapus, post hortos ibi aedificatos sua opera effectum esse, ut nullum iam ab illis periculum timendum esset. Id quo magis confirmaret, haec fere, si recte coniicio, addidit: quid quod fures ac ferae vix ullam mihi molestiam afferunt; imo taedium mihi movent veneficae, quae tamen, quum noctu tantum huc veniant et domorum viciniam vitent, vobis neque habitantibus hic neque in aprico aggere ambulantibus unquam possunt molestae esse.' Itaque probabile mihi videtur, Horatium ea hic particula usum esse, qua non raro in simili sententiarum coniunctione utitur (v. Sat. II. 1. 71. II. 2. 77. II. 3. 137. al.), illosque versus ita scripsisse:

[ocr errors]

quin mihi non tantum furesque feraeque suetae
hunc vexare locum curae sunt atque labori,

quantum carminibus quae versant atque venenis
humanos animos.

Eadem autem particula quod paulo post v. 22 posita est, id neminem, opinor, offendet, in tanta praesertim significationis diversitate.

[merged small][ocr errors][merged small]

pauper eris.' Fortem hoc animum tolerare iubebo;

et quondam maiora tuli. tu protinus unde

divitias aerisque ruam dic augur acervos.

Ulixis responsum ut explicarent, veteres interpretes ad quosdam Vergilianae Aeneidos locos confugerunt, quorum similis est sententia: at recte post renatas literas intellectum est, veram explicationem altius repetendam esse ex ipsa Homeri Odyssea; decere enim Homericum Ulixen Homerice loqui. Itaque alii, Cruquium secuti, hos versus attulerunt e quinto libro (223 sq.):

ἤδη γὰρ μάλα πόλλ ̓ ἔπαθον καὶ πολλὰ μόγησα

κύμασι καὶ πολέμῳ, μετὰ καὶ τόδε τοῖσι γενέσθω: alii Lambini rationem amplexi sunt, qui de notissimo versu cogitare maluit Od. v. 18 τέτλαθι δὴ κραδίη· καὶ κύντερον ἄλλο ποτ' ἔτλης. Atque mihi quidem Lambini iudicium ita placet, ut hodie vix quemquam de eius veritate dubitaturum esse existimem. At in ipsis Horatii verbis mendum aliquod latere persuasum habeo. Quamquam enim nullis certis argumentis demonstrari potest, illi non licuisse ea scribere, quae nunc eduntur, non credo tamen, in versu, qui paene in proverbium venerat, quicquam eum mutaturum fuisse, praeser tim quum mutationis nulla possit causa excogitari. Vix igitur dubito, quin ita respondentem fecerit Ulixen:

Fortem hoc animum tolerare iubebo;

et quondam maiora tulit.

Haec enim et propius ad Homericam formulam accedunt, et ipsa poetico sermoni convenientiora videntur: ad codices autem hac quidem in causa, quum subsequens vocabulum a t litera incipiat, nemo provocare volet. Quodsi quis haec tulit. tu' ideo minus probet, quod auribus parum iucunda sint, is eandem eiusdem literae iterationem intra quinque

continuos unius eclogae versus quater inveniri meminerit, sat. II. 2. 82-86: poterit transcurrere. volet tenuatum. et tractari. volet tibi.

. Sat. II. 7. 61 sqq.:

estne marito

matronae peccantis in ambo iusta potestas?
in corruptorem vel iustior. illa tamen se
non habitu mutatve loco, peccatve superne,

quum te formidet mulier neque credat amanti. Ultimum horum versuum, quem Orellius perperam cum sequentibus coniunxerat, ad praecedentes referendum esse, recte intellexit Hauptius. Pendet tamen et ipsa haec coniunctio et omnis totius loci interpretatio e verbis peccatve superne', quae quum dixero a nemine adhuc probabiliter explicata esse, non vereor, ne id arrogantius dixisse iudicer. Lege modo hanc Orellii adnotationem: illa morem tantummodo tibi gerit, dum non te init, sed muliebri patientia sese supinat tibi superne patranti (Bivovvti).' Itane vero? Accurata nimirum lance opus est ei, qui isto modo virtutes ac vitia ponderare volet: quod si perfecisset Horatius, nae is omnium casuistarum, quos vocant, princeps habendus esset. Alii ad turpiora etiam descenderunt, verbaque illa ita interpretati sunt neque ore morem tibi gerit': at quid, obsecro, ab hoc loco alienius est? Possum non pauca opinionum commenta istis addere: nam si ab iis discesseris, qui et olim satis habebant alios exscripsisse et nunc satis habent, singuli paene interpretes suas et plane novas explicationes protulerunt, ac binas interdum singuli. Taedet et piget diutius in iis commorari: sunt enim tantum non omnes ex intimis vulgivagae Veneris penetralibus repetitae. Quodsi ulla ex iis vera esset, Horatius hanc satiram solis moechis centum artium scripsisse censendus foret, nisi forte etiam antiquitas suos Sanctios (Sanchez) habuit, qui, sola scientia delectati, vel foedissima quae

que curiose rimabantur. Neutris quum ille scripserit, postquam irrita fuit interpretum opera, a sola critica arte id exspectari poterit, quo maxime opus est: neque despero, si non plane certa, at probabile tamen aliquid inveniri posse. Constat enim per omnes illos versus matronam moecho opponi: moechus proiectis insignibus, annulo equestri, Romanoque habitu' (v. 53) totus ex equite servus fit, ac vel sic metuens ad adulteram intromittitur. Matrona, etiamsi peccat, peccat tamen aliquanto honestius: non deponit ingenuitatis insignia', ut ait Cruquianus commentator, non descendit infra eum locum, quo et ipsa et maritus positus est; metuit denique advenientem amasium neque satis illi fidit. Cur diffidat et quid potissimum metuat, quum quaerimus, responsio, nisi fallor, parata est. Servilem enim adulteri habitum quum viderit, dubia haeret, utrum personatum servum videat, an verum, qui occasione arrepta domina frui velit, quod quidem eo magis timere poterat, quoniam peccati ministram ancillam habebat (v. 60). Est autem suae dignitatis ita sibi conscia, ut servilis concubitus summum ipsi ac turpissimum flagitium videatur. Itaque donec ipsam adulteri propius accedentis faciem conspicit atque agnoscit, eo, nisi me fallit coniectura, vultu suspectum hominem intuetur, quo nobiles intueri solent homunciones longe infra se positos, quum interest ipsorum, ne insolescant humiliores neve obliviscantur, quanto inferiores sint. Tale quid quum Horatio dicendum fuisse credam, ipsa eius verba haud scio an haec fuerint:

illa tamen se non habitu mutatve loco, spectatque superne, quum te formidet mulier neque credat amanti. peccatque in collatione Saxiana fuisse, testis est Gesnerus, atque notum earum est particularum confusionem in Horatianis quoque codicibus paene sollennem esse.

Epist. I. 17. 1 sqq.

XIV

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, quo tandem pacto deceat maioribus uti,

disce, docendus adhuc quae censet amiculus.

[ocr errors]

Miror apertissimam corruptelam, qua laborat secundus epistolae versus, tam diu vel ab optimis editoribus ferri potuisse. Tandem enim quum constet impatientius interrogantis esse, interpretes, ut vocabuli vim illibatam servent, falsissimam loci explicationem comminiscuntur. Adscribam Orellii verba, quibus ceterorum disputationes simillimae sunt. Is igitur: tandem', inquit, in hac interrogatione obliqua significat, cum potentioribus recte versari rem esse valde difficilem.' Est sane difficillima, neque mirarer equidem, si dixisset Horatius, Scaevam post irritos conatus haud paucos tamen denuo quaesivisse, quid tandem sibi faciendum esset: nam plurimum fere efficiunt quaerendo, qui cum magna quaerendi patientia quandam inveniendi impatientiam coniungunt. Ubi vero post diuturnam investigationem ad certam alicuius rei scientiam pervenimus, nullus impatientiae locus est: sunt enim in scientia sedata, tranquilla, pacata denique omnia, quod ni ita esset, quotus quisque quaerendi laborem toleraret? Itaque scire, quid tandem faciendum sit' neque Latine dicitur, neque rationi consentaneum est. Peccant autem interpretes etiam hoc, quod in ipsa sententia explicanda parum curiose versantur. Apparet, nisi fallor, de ratione, qua maioribus utendum sit, nihil universe praecipi posse, sed debere ipsa illa praecepta non minus diversa esse, quam diversa est eorum conditio, quibus prae

« PredošláPokračovať »