Obrázky na stránke
PDF
ePub

recensionem spectasse: num recte de solis carminibus cogitaverint, magnopere dubito. At id ipsum permultis parum credibile visum iri existimo, quemquam unquam ita vel otio caruisse vel laboris impatientem fuisse, ut ex tam non magno volumine partem sibi tractandam sumpserit, reliqua ne attigerit quidem. Debet id sane incredibile videri, si rem nostra studiorum assiduitate atque constantia metimur, sed cedendum utique est et ipsorum verborum ponderi et similitudini exemplorum. Idem enim, quod in nostro consulari miramur, in Vergilio recensendo factum est ab Rufio Turcio Aproniano, qui ipse quoque clarissimatu insignis fuit. Cuius subscriptio quum post Bucolica posita sit, in Georgicis autem atque Aeneide nullum eius vestigium compareat, certum esse arbitror, ipsam eius operam Bucolicorum fines non excessisse, neque quicquam ab iis, qui aliter sentiunt, allatum video, quod hanc persuasionem labefactet. Provocant ad Iulium Sabinum, qui non raro ad Aeneidos versus de Aproniani scriptura aliquid adscripserit, de Bucolicis autem disserens Aproniani etiam interpretamenta nonnulla commemoret: at istud quidem argumentum quam non validum sit apparet. Num mirabimur, Iulium illum Sabinum, quisquis fuit, eodem modo errasse, quo erravit ipse Bentleius, ut, quae in libro ita posita erant, ut ad partem libri referenda essent, temere ad totum librum pertinere opinaretur? quo commisso errore, si in sui codicis margine scholia quaecunque scripta videbat, nonne consentaneum fuit, ut illa quoque ad Apronianum referret, cuius in regno totus sibi versari videbatur? Quamquam de commentario isto aliter iudicari posse intelligo. Cur enim non potuerit Apronianus in Bucolicis idem et criticum agere et interpretem, praesertim quum simile quiddam de M. Valerio Probo significare videatur Suetonius, quum illum multa exemplaria contracta emendare ac distinguere et adnotare curasse tradit (gramm. 24)? Vereor tamen ne fallax sit ista

probabilitatis species. Quamvis enim intricata sit tota haec de Probis quaestio, eum tamen, qui legerit, quae Suetonius in ipso libelli fine de eodem homine scripsit: nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidit: reliquit autem non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui', mecum consensurum arbitror, non potuisse Suetonium ita loqui, si cognitum habuisset, ab illo Probo Berytio multum operae in antiquorum libris perdoctis commentariis, qualis Vergilianus est, qui nunc Probi nomine commendatur, illustrandis positum fuisse: quod si fecisset, silvam illam sine dubio in ligna ac materiem ipse convertisset. Erit igitur prior locus de illis criticorum signis interpretandus, quae versibus adpingebant, ut intelligeretur, quid esset pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non', quid vel alieno loco positum vel falso repetitum, quid denique quacunque de causa ipsis suspectum videretur: ad Aproniani autem commentarium quod attinet, credibilius videri debet, errasse Iulium Sabinum, quum facillime errari posset, quam libro usum esse, cuius aliud nullum vestigium extat. Ac minus etiam alteri argumento tribuerim, quo Aeneida quoque et Georgica ab illo emendata esse quidam defendunt. Nam quod hi Mediceum codicem ipsa Aproniani manu correctum atque literarum, quibus emendationes per totum volumen versibus suprascriptae sint, eam ubique similitudinem esse aiunt, ut omnia eiusmodi additamenta ab eodem homine scripta intelligas: id nescio an fundamento parum certo superstruxerint. Quid enim impedit, quominus statuamus, omnia illa ab uno homine adscripta esse, ita tamen, ut in Bucolicis Aproniani recensionem, in reliquis alium quemcunque codicem secutus sit? Neque ea coniectura vana aut temeraria videbitur iis, qui ipsam subscriptionem propius inspexerint, quam ubicunque editam inveni, haec legebam: — legi et distinxi codicem fratris Macharii v. c. non mei fiducia set ejus cui si et ad omnia

sum devotus arbitrio—'. At haec quis intelligit? imo interpositum illud si ita turbat orationem, ut vix dubitari possit, quin corruptela laboret locus, quam utut sanare studemus, sive scribimus cui sic et ad omnia', vel, quod mihi probabilius videtur, cuius et ad omnia': hoc certe efficitur, illas lineas non esse ipsa Aproniani manu exaratas: aliena enim, opinor, a clarissimo viro ea negligentia est, quam in lapicidis antiquis saepe miramur, in librariis ne miramur quidem. Quae si vera sunt, totum illud argumentum nullum est. Addam alterum exemplum, quo magis appareat, quam artis interdum finibus veteres critici, qui quidem nobiliores essent, operam suam circumscripserint. In T. Livii decade prima emendanda praeter Victorianum, de quo supra monuimus, duo viri versati sunt summo loco et orti et collocati, Nicomachus Dexter v. c. ac Nicomachus Flavianus III. praef. urb., quibus de viris optime nuper exposuit I. B. eq. de Rossi in commentatione Romae a. 1849 edita (l'iscrizione della statua ristabilita di Nicomaco Flaviano seniore. Annali dell' instituto archeol. vol. XXI). Subscriptiones illorum e codd. Florentino ac Leidensi editae a Drakenborchio (vol. XV. I. 614 sq. Stuttg.), in duobus praeterea Vaticanis libris inventae sunt ab eq. de Rossi (l. 1. p. 41). Qui quae ex codicibus suis enotarunt, si in certum ordinem rediguntur, tres libros a tertio usque ad sextum a Nicomacho Dextero emendatos esse intelligimus, qui quid in prioribus libris praestiterit, non definit accuratius, quintum ad exemplum parentis sui Clementiani se emendasse narrat: sextum librum ac septimum Nicomachus Flavianus emendavit; alterum, ut videtur, Romae, alterum in Sicilia apud Hennam', ut ipse scribit. Octavo in solo Florentino codice aliquid de Flaviano subscriptum est ita: Emendavi Nico. Flavianus VEC ter praef. urb. apud Term.', in quibus pro VEC scribendum esse V.C. recte monuit Drakenborchius, idemque probabiliter coniecit haec apud

p.

[ocr errors]

Term.' olim sic scripta fuisse apud Hennam.' Itaque nisi quis licentius coniecturis indulgere velit, ea libris optimae notac fides habenda erit, ut neutrius Nicomachi operam plus quam ternos libros complexam esse agnoscamus: atque ne illam quidem trium librorum emendationem uno quasi impetu videntur perfecisse, quum alter ad unum librum emendandum parentis sui codicem adhibuerit, ad reliquos non item, alter unum librum, si recte divinavimus, apud urbem, reliquos duos in Sicilia correxerit.

Quae quum ita sint, non est cur miremur, Mavortium idem fecisse, quod factum vidimus ab Aproniano ac Nicomachis, neque quisquam causas indagare volet, cur illi tam lente festinaverint: possunt enim plures excogitari, quam ut ulla imprimis probabilis videatur. Illud potius quaerendum erit, quotam ille Horatiani voluminis partem recognoverit. Atque illorum sententiam, qui lyrica carmina illud examen subiisse statuunt, minus mihi probari, supra a me significatum est: cur ita sentiam et quid probem ipse, ut plenius intelligatur, de ordine dicendum est, quo Horatii opuscula in Mavortianis libris sunt disposita. Quorum qui antiquissimi sunt, duo illi Bentleii et Vanderburgii cod. E, in iis constanter hic ordo servatur, ut primo loco carminum libri IV ponantur, sequatur ars poetica, dein epodi cum subscriptione, carmen seculare, epistolae denique ac satirae. In Gothano libro et ars poetica omissa est ab altero librario, quippe quae carminibus non apte interposita videretur, et satirae praecedunt epistolas, id quod alterum ea de causa instituisse crediderim, quod ea libros disponendi ratio, quam nunc sequimur, iam illo tempore in consuetudinem venerat. In tanto antiquissimorum codicum consensu vix videtur dubitari posse, quin in eo exemplari, quod emendavit Mavortius, eadem dispositio fuerit: neque tamen dixerim, ipsum opuscula ita ordinasse, imo quum alii etiam satis antiqui libri, qui carent

subscriptione, eandem rationem sequantur (quorum complures vidit Bentleius, unum sec. X exaratum Vanderburgius descripsit, B ab ipso vocatum I. p. 390), verisimilius est aut per omnes codices, aut per numerosam et antiquissimam quidem eorum familiam illum morem propagatum esse, neque ea in re quicquam novasse Mavortium. Iam si quis, omnem scilicet temeritatis vel suspicionem vitaturus, illum in solis epodis versatum esse statuat, nostro iure id credi posse negabimus, quum consentaneum sit, ab ipso codicis initio emendandi etiam initium factum esse. Neque vero illi qui de solis carminibus cogitarunt, habebunt quo sententiam suam tuean- ́ tur: quis enim sibi persuaserit, hominem lyricae poesis studiosum seculare carmen a ceteris carminibus ita segregasse, ut illud ne emendandum quidem duxerit? Itaque rectius statuemus, praeter carminum libros IV atque epodos poeticam etiam artem Mavortii curam expertam esse; quam diversorum carminum coniunctionem non mirabimur in eo homine, quem probabile est, non carminibus, quae ex eodem genere essent, inter se conferendis atque ad iudicii artisque elegantiam exigendis poeticas veneres captasse, sed hoc unum egisse, ut codicem haberet quam emendatissime scriptum. Hoc tamen mihi quoque mirum videtur, quod substitit ante carmen seculare, quum appareat, epistolarum initium aptiorem fuisse requiescendi locum. Quae dubitatio nescio an ita tolli debeat, ut statuamus, Mavortium Horatii codicem habuisse sive casu sive quacunque de causa in duo volumina divisum, quorum alterum ea complectebatur, quae ab illo emendata sunt, alterum carmen seculare, epistolas, satiras. Potest vel sic utrumque volumen non plane exiguum fuisse, quum constet, quam magnis literarum formis iam inde a primo p. Chr. n. seculo (siquidem de Liviano fragmento paucis abhinc annis ex Hispania allato recte iudicavit Pertzius, gravissimus harum rerum auctor) Romanorum librarii sint

« PredošláPokračovať »