Obrázky na stránke
PDF
ePub

difficilia nunc etiam videntur, quin Horatiana sint hodie vix quisquam dubitat: at in Leidensi ac duobus Vanderburgii E et R visit scriptum est, quam scripturam Mavortium iisdem fere de causis praetulisse existimo, propter quas ipsi Bentleio probabatur. Simile hoc est, quod carm. IV. 4. 36 codd. Leid. Reg. E non indecorant exhibent, quod ut verissimum est, ita etiam bono libro, quem B appellat Vanderburgius (I p. 390), defenditur, sed dedecorant: Mavortio idem opinor accidisse, quod accidit Bentleio, ut vocabuli, cuius nunc unum exemplum ab Attio repetitur, ne unum quidem nosset. Difficilius est de hoc loco iudieare carm. III. 3. 34 ducere nectaris sucos': ibi enim ducere, quod in Mavortianis est Leid. et E, nunc fere probatur, at multi ac satis antiqui libri discere habent, idque praeter Vanderburgii cod. B etiam Reginensis exhibet. Tantum certe apparet, Mavortium eam scripturam tueri, quae altera longe facilior est, ac fateor, mihi perquam dubium videri, an discere, quod durum esse nemo negaverit, tamen patientia molliendum sit: est enim vocabulorum nimia similitudo, quam ut e Cruquii silentio tuto colligere liceat, ducere in Blandiniis fuisse. In hoc tamen facilitatis studio modum ab illo servatum esse apparet, quum multi carminum loci in omnibus omnino libris ita scripti sint, ut ne nunc quidem explicari possint recteque corrupti habeantur: at id quidem facillimum erat, probabilitatis nulla ratione habita, aliquid ibi excogitare, quod ipsis etiam tironibus facile videretur. Istae igitur interpretum cruces, quum a Mavortio sublatae non sint, satis demonstrant, illum non plane licenter egisse. At erat sane necessitas quasi quaedam emendandi ipsi imposita, si quando aliquid aberat, quod ad versus perfectionem necessarium videbatur. Ex eo genere hic versus est carm. II. 20. 13 jam Daedaleo ocior Icaro', de cuius scriptura nondum satis constat: Mavortius, quum hiatum non tolerabilem iudicaret, notior scripsit, quod e

6

[ocr errors]

Leidensi ac duobus Vanderburgii E et R adnotatum est. Atque hanc quidem coniecturam nemo plane malam dixerit: infelicius videtur alterum locum tractasse epod. 1. 21 non uti sit auxili latura plus praesentibus'. Uti enim quin verissimum sit, non potest dubitari, sed eam corruptelam, quae multos libros invasit, in quibus haec scribuntur non ut sit' antiquissimam esse, facile adducor ut credam: ii igitur, qui intelligebant claudicare numeros, quum syllaba anquirenda esset, qua labantem versum fulcirent, parum feliciter hanc scripturam excogitarunt non ut adsit auxili latura plus praesentibus.' Id commentum Mavortio placuisse, vel solus cod. E mihi persuadet, quum de Leidensi certi nihil sit dictum: ab ipso inventum esse non contenderim, quum adsit tueatur Porphyrio. Non exigua vero Mavortii commendatio haec mihi videtur esse, quod ab illo multorum librariorum studio, quo obcaecati non pauca corruperunt eo consilio, ut singuli, quantum fieri posset, versus vel singula versuum paria singula enuntiata continerent, neve longior verborum ambitus interpretationem impediret, fere immunem se servavit: erravit, si recte statuo, uno in versu, at erravit ita, ut hodie vel doctissimum quemque adsentientem habeat. Etenim carm. IV. 9. 30 sqq. haec nunc edi solent: non ego te meis chartis inornatum silebo totve tuos patiar labores impune, Lolli, carpere lividas obliviones' repudiata altera scriptura inornalam sileri.' At est huius auctoritas vel summa: nam et in Porphyrionis scholiis et apud Cruquianum commentatorem apertissima passivae formae vestigia cernuntur; adstipulantur libri permulti ac satis antiqui, et ipse optimus ille Vanderburgii cod. B; denique parum caule fecerit, qui ad Cruquium nihil de Blandiniis dicentem provocaverit: nam is et ipse sileri edidit et idem a suo commentatore explicari vidit, in interpretando autem carmine magno saltu a v. 26 transit ad v. 39, ita ut aut ipse festinantius egisse aut insignem

[ocr errors]

operarum negligentiam patientius, quam par erat, tulisse videatur. Sunt haec, opinor, talia, ut probabiliter coniicias, ad multorum testium eorumque satis gravium auctoritatem etiam Blandinios libros accedere. Valebit igitur de hoc loco idem, quod supra posuimus, quaedam, quamvis dura videantur, mollienda esse patientia: quae tamen patientia Mavortio nimia est visa. Eius enim libri Leid. Reg. E R tanto consensu silebo exhibent, ut valde credibile sit, illum fuisse, qui viris ipso longe acutioribus imposuerit. At idem longe aberat ab recentiorum librariorum saepissime vulgarem syntaxin poeticae praeferentium temeritate: velut carın. I. 4. 12, ubi in multis libris haec sunt seu poscat agnam sive malit haedos (al. haedum)', Mavortiani Leid. Reg. E R recte sextum casum servarunt. Sequitur ut indagetur, quid in scripturae diversitate iudicanda secutus sit, quam diversitatem ipsi Prisciano dubitationem movisse diximus: illud enim iudicium fortasse ne ab iis quidem vitari potuit, qui uno in libro versabantur, quum multae nunc dirtoygacía in Horatii codicibus sint neque plane paucas vel in antiquissimis fuisse consentaneum sit. At nunc ne hoc quidem divinare licet, quam aut multis aut paucis de locis illi quaerendum fuerit: unus tamen est, ex quo aliquo fortasse iure colligas, interdum ipsam sive discrepantiam sive dirtoygagiav intactam ab eo relictam esse, ut qui sentiret, neutram scripturam neutri ita praestare, ut una verissima videretur. In hoc enim versu carm. IV. 15. 18 civilis aut vis exiget otium' Leidensis exiget habet, Reginensis eximet, ita tamen, ut in illius libri margine eximet adscriptum sit, in huius exiget. Leve id videretur, nisi Vanderburgii cod. E accederet, in quo totum illud vocabulum omissum est, hac, nisi fallor, de causa, quoniam librarius in eo codice, quem sequebatur, duplicem scripturam invenerat ac dubitabat, utram in ordinem reciperet. Is autem liber quum sec. X scriptus sit, verisimile est, librarium

codicem expressisse aliquot seculis antiquiorem neque ita longe ab ea aetate, qua Mavortium vixisse scimus, remotum,

Inchoata haec sunt, fateor, atque rudia: dubito tamen num multo limatiora adhuc proferre liceat. Doctius et ad persuadendum aptius de tota hac causa disputari tum demum poterit, quum Vanderburgii codices B et E ab idoneo homine cum pulvisculo excussi erunt: ex his enim, nisi magnopere fallor, et quid olim traditum acceperit Mavortius et quid ipse novaverit, multis locis intelligetur. Hac igitur cura nihil arbitror antiquius habendum esse iis, qui Horatium edituri sunt, quum sit ipsorum aequali omnia assiduitate pertractare: nos, qui a definitione profecti huc devenimus, nostro satisfecimus consilio, si probabiliter a nobis demonstratum est, Mavortianum Horatium veri et germani Horatii non admodum dissimiJem fuisse, ac nimis anxios videri eos, qui unum illum hominem totum volumen ita contaminavisse opinantur, ut vel optimos criticos, si hunc poetam attingant, lapsuros ac turpe istud solum mento tacturos esse iudicent. Ad ipsam igitur aliquot locorum emendationem me convertam, in cuius curriculi ingressu quum praevideam, non raro disputandum mihi fore contra I. C. Orellium, optimum virum, cuius ipse olim benignitatem expertus sum, amicos illius, quos plurimos habuit, rogatos velim, ut eandem mihi veniam tribuant, quam ab ipso Orellio haud difficulter impetrassem.

III

Saepe accidit in vetustis libris, ut marginibus ipsorum sive situ atque humore arrosis sive detritis eorum culpa, qui librum parum caute evolvebant, ea, quae ultima erant in singulis versibus, aut plane obliterarentur, aut ita evanida fierent, ut pro integris vocabulis paucae literae superessent. Eiusmodi locos saepe a librariis, qui in tali codice describendo

[ocr errors]

versabantur, ita expressos esse constat, ut aut neque adderent quicquam nequé demerent, aut talia omnino omittere mallent quam mutare: alii, quum librum habere vellent, qui et legi posset et intelligi, literis, quas superesse videbant, ad explendam lacunam pro suo quisque ingenio vel scite utebantur vel abutebantur imperite. Caute fecit, ut de solis Horatianis libris dicam, qui sub noni seculi initium Orellii codicem Bernensem antiquissimum scripsit, quod sat. I. 2. 39 in fine versus dolore voluptas' simpliciter omisit, quum appareat, illum legere non potuisse, quae in archetypo invenerat (Kirchner. Nov. q. Hor. p. 9). Imperitae vero interpolationis vestigia ne in bonis quidem libris plane desunt: nam ut nihil dicam de celebrato illo rabiosi tempora signi', de quo antea exposui, nescio an nihilo clementius iudicari debeat de hac lectione, quam e Dessaviensi libro sec. X satis accurate scripto Kirchnerus (l. I. p. 13) nuper excerpsit, carm. I. 12. 21 proeliis audax neque te transibo.' Alia in eodem libro multo elegantius expleta sunt, velut sat. I. 1. 121 ̧verbum non amplius ullum' et 2. 24 in contraria tendunt.' Ex eodem hoc genere illud est, quod ipsi etiam Bentleio fraudem fecit: nam quum in sunimo optimorum, quos quidem novimus, librorum consensu dubitari neque possit neque debeat, quin hic versus sat. II. 8. 29 rectissime ita scriptus edatur ut vel continuo paluit quum passeris atque', maluit ille tamen quibusdam Lambini codicibus obtemperare, qui extrema vocabula sic exhibebant passeris assi et.' Falsa ea coniectura est, at ingeniose excogitata: neque tamen quemquam de eiusmodi mutatione cogitaturum fuisse arbitror, nisi suo in libro lacunam invenisset utcunque explendam. Unum exemplum addo, quo demonstratur iam Bernensis codicis scriptorem interpolato libro usum esse: ipsum enim cautiorem fuisse vidimus. Is igitur a. p. 277, ubi recte nunc legitur quae canerent agerentque peruncti faecibus ora' haec

'

6

« PredošláPokračovať »