Obrázky na stránke
PDF
ePub

prudentius erat, octogenarium facere avarum senem, elsi uno vel duobus annis minor esset, quam de senio eius vel tantillum detrahere videri. Aliud argumentum antecedentium comparatio subministrat. Non dixit Horatius simpliciter foliis vesci avarum hominem, sed foliis amaris; sunt enim folia non pauca, quae studiose expetuntur a gulonibus: neque satis habuit, vinum mutatum ac vile, quod avarus bibebat, acetum appellavisse, sed scripsit acre acetum; novimus enim quaedam aceti genera, bacarum et pomorum sucis temperata, quae in magnis caloribus aqua diluta satis iucunde potantur, neque credibile est, ea plane ignota fuisse veteribus. Ipsa igitur sententiarum aequalitas suadere videtur, ut dispiciamus, an non stramenta quoque, quibus ille utebatur, paullo accuratius descripta fuerint: ac tale quoddam additamentum plane necessarium erat, ut vitaretur magna sermonis ambiguitas. Chremes enim iste, si ita loquentem audivisset Horatium, in promtu habuisset, quod responderet. Ipsam, opinor, avaritiam graviter aversatus, et valetudini se et frugalitati Romano homini convenientissimae prospicere dixisset: senum vires nulla re magis debilitari, quam nimia victus cultusque mollitie, atque ipsis antiquis torum e stramento fuisse et simile quiddam usitatum esse in castris, scilicet quo robustiores fierent milites (v. Plin. n. h. VIII. 48). Poterat deinde, si paullo doctior erat, Agesilai mentionem haud inficete iniicere, quem, quum ipse quoque octogenarius esset, in Aegypti litore simili olim strato usum esse ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta' Cornelius Nepos narrat in vita Ages. c. 8. Sentis, nisi fallor, fortius loquendum fuisse Horatio, siquidem eam volebat avaritiam describere, quae prope abesset ab insania: idque, quantum equidem video, facillime ita effici poterat, ut adderetur aliquid, quod ne ipsa quidem illa stramenta bona fuisse significaret. Abiecto igitur illo unde, quod e duabus literis

correctorem finxisse existimo, Horatium, quo gravius notaret foedam hominis vitam, ita coniicio scripsisse:

age, si et stramentis incubet udis

octoginta annos natus, cui stragula vestis

blattarum ac tinearum epulae putrescat in arca:
nimirum insanus paucis videatur.

In stramentis non minus quam in foeno sedulo cavendum esse, ne humorem contrahant, quum nulla re facilius corrumpantur, notum est, ideoque stramenta, mense Augusto intra dies triginta sublatae messis praecisa, in acervum exstrui debere' praecipit Columella de re rust. VI. 3.

[ocr errors]

Venio ad locum, qui quamvis, multi in eo vel explicando vel emendando laborarint a prudentissimis tamen etiam nunc pro desperato haberi solet, carm. III. 4. 9 sqq.:

me fabulosae Volture in Apulo

altricis extra limen Apuliae

ludo fatigatumque somno

fronde nova puerum palumbes

texere.

Ac mihi quidem de toto hoc loco Bentleius, etiamsi non probem ipsam eius coniecturam, tam praeclare videtur disseruisse, ut pauca ad eius disputationem addi posse existimarem, nisi nonnulla ex ea improbata essent a quibusdam inter recentiores interpretes. Ordior ab eo argumento, quod mireris a Bentleio omitti potuisse: Apulus enim et Apulia quum constet nunquam efferri ab Horatio nisi prima syllaba producta, parum sane credibile est, eum uno hoc loco a recepta semel consuetudine recessurum fuisse. Cuius argumenti gravitatem qui extenuare studuerunt, in multis nominibus propriis syllabarum quantitatem parum certam ac definitam esse dictitarunt, eiusque licentiae aliquot exempla congesserunt. At ista quidem demonstrandi ratione nihil efficitur, nisi ut agnoscamus, tale quid fortasse fieri potuisse etiam in alio

nomine, atque est illa natura sua admodum precaria, quum suas singuli et populi et poetae aures de talibus consulere soleant, quarum de iudiciis post tot secula difficillimum profecto est iudicare. Exstitit quidem unus, haud inelegantis ingenii vir, qui licentiae illius ne in hoc quidem nomine exempla deesse pro certo affirmavit: at equidem nullum inveni, ac magis me Lachmanni auctoritate moveri fateor, qui in commentario Lucretiano p. 37 haec scripsit: de Apulia et Apulis numquam dubitatum est, quin prima syllaba producenda esset, itaque Lucilius apud Festum p. 313, 11 in hexametro Apuliden pedibus stlembum. quare indocte provocant ad ambiguitatem propriorum, qui in Horatii carminum III. 4 tuentur versum foedissime interpolatum hunc Altricis extra limen Apuliae.' Quid quod ne centum quidem exempla ad illum versum tuendum satis erunt: nam etiamsi demonstretur, duplicem eiusmodi mensuram per se ipsam tolerari posse, in his tamen Horatii versibus ita inepta videbitur et arti contraria, ut eodem paene iure versiculos illos, quos pueri ediscunt, est acer in silvis, equus acer Olympia vincit' et qui huius similes sunt, pro Horatianis venditare possis. Neque minus firmum ac stabile illud est argumentum, quod copiose exposuit Bentleius, non decuisse Horatium in locis describendis tam anxie accuratum esse, ut non de Volture solum diceret, sed de una aliqua Volturis parte trans ipsum Apuliae finem sita, idque in lyrico carmine: quid enim refert, qua quis in provincia in periculum capitale inciderit? Itaque quod non miror in Mannerto, cuius sane erat geographiae dignitatem tueri, id in aliis magnopere miror, eos, ut impugnent Bentleium, in locorum situ explorando versari malle, quam quid lyricae poesi conveniat quaerere, quasi nihil intersit inter Strabonem atque Horatium. Alii, qui salutem versus in coniectura positam esse recte intellexerunt, ipsi quoque similiter errant :

6

nam ut nihil dicam de iis, qui parum probabiliter in primo versu, ab omni suspicione libero, aliquid tentarunt, ceteri coniecturis suis: intra limen Apuliae, extra limina patriae, intra limina Dauniae' nihil effecerunt, quod non ipsa illa Bentleii disputatione refellatur. Non erit igitur amplius de terra Horatii altrice cogitandum, sed de muliere, quamquam ipsum mulieris nomen poni potuisse recte negavit Bentleius. Ac videtur sane Horatius primam pueritiam sub altrice degisse. Patrem enim suum quum saepius commemoret cum summa pietatis professione, mirum est, quod neque matris neque fratrum vel sororum ulla unquam fit mentio. Inde quid colligas, nisi matrem paullo post partum mortuam esse? idque si ita fuit, credibile est, patrem, quem scimus exactionum coactorem fuisse, quum in magna negotiorum turba non posset filio eam curam impendere, quae necessaria est in prima aetate, facere non potuisse, quin illum mulieri alicui prope oppidum habitanti alendum committeret. Quam si elegit ex pluribus, parum eum in eligendo felicem fuisse apparet. Nam quod scimus pusionem extra altricis domum aliquamdiu solum in monte lusisse, donec somno opprimeretur, ac postea vicinis omnibus mirum id visum esse, quod in regione viperarum atque ursorum plena ne laesus quidem fuisset: ea omnia demonstrant, insignem fuisse mulieris negligentiam ac socordiam, neque facile quicquam infelicius excogitari potuisse, quam Bentleianum illud altricis extra limina sedulae'. Quae quum ita sint, non possum mihi persuadere, Horatium, illum irasci facilem', ipsam hanc negligentiam non culpaturum fuisse, quo magis eluceret deorum clementia, qui infantem, nefarie ab hominibus desertum, in mediis periculis suo auxilio tutum praestitissent, praesertim quum alibi non leniter dixerit de iis, ad quos in periculis ab ipso feliciter superatis aliquam culpae partem pertinere iudicaret. In eum certe, qui arborem illam devotam in Sabino

[ocr errors]

agello plantaverat, ita invehitur, ut paene sui ipsius oblitus
fuisse videatur, quum haec scriberet (carm. II. 13. 5 sqq.):
illum et parentis crediderim sui
fregisse cervicem et penetralia
sparsisse nocturno cruore
hospitis; ille venena Colcha

et quidquid usquam concipitur nefas
tractavit, agro qui statuit meo

te triste lignum, te caducum

in domini caput immerentis.

Ita qui locutus est in culpa minime certa, is non potuit apertam mulieris, sua commoda secutae, culpam non gravi aliquo vocabulo notare, eoque, si recte opinione auguror, tali, ut intelligeretur, quam non honesto pretio mulier nequam infantis sibi commissi salutem vendidisset. Haec praefatus meam coniecturam possum paucissimis explicare. Erant illi versus ita olim uno in libro scripti:

me fabulosae Volture in Apulo

altricis extra limen APVL...

Lacunam corrector perperam explevit, quum ex illo Apulo supra posito Apuliae assumeret; debebat ita scribere: altricis extra limen AD VLTERAE

quo ipso vocabulo (adulteri, adultero, adulteros, adulteris) multi apud Horatium versus clauduntur.

Ultimum quod pono in hoc capite, id num a correctore interpolatum, an vulgari librariorum errore depravatum sit, nolim pro certo dicere, quamquam mihi quidem illud probabilius videtur, quoniam satis speciosus est error.

In primi libri epistola duodevigesima postquam graviter monuit, virtutem contrariorum vitiorum mediam esse, recteque ob id ipsum vituperari eos, qui nimis suorum morum tenaces, alienis nulla in re se accommodare vellent, ita pergit Horatius (v. 41 sqq.):

« PredošláPokračovať »