Obrázky na stránke
PDF
ePub

hanc in extremis carminis verbis vim inesse, quum constet, Horatium simplicium quidem munditiarum, at munditiarum tamen amantissimum fuisse.

Alium his locum propter argumenti similitudinem subicere liceat, in quo item scenici gestus mentio fit, quamquam, quod summum in eo est, non est in ipso gestu positum. In praeclara illa satira, qua Tiresias apud inferos cum Ulixe de divitiarum fontibus confabulans inducitur, inter alia praecepta testamentorum captandorum artis hoc ponitur sat. II. 5. 90 sqq.:

difficilem et morosum offendet garrulus ultro

non etiam sileas. Davus sis comicus atque
stes capite obstipo multum similis metuenti.

[ocr errors]

6

Ita quum hi versus nunc edi soleant, magna est interpretum de vocabulo ultro dissensio. Alii enim difficili homini eum maxime displicuisse existimarunt, qui ultro garrulus' esset: at rectissime monent alii, garrulum dici eum, qui ultro ineptias effutiat, neque morosi hominis esse, suo iussu quemquam ad blaterandum excitare. Alii igitur garrulum hominem morosum ultro offendere' censuerunt: at qui alios offendit, nisi forte ad id ipsum missus atque instigatus est, vel ab illis provocatur, semper eos offendit ultro, et facile intelligitur, duplex illa exceptio quam ab hoc loco aliena sit. Probabilior eorum opinio est, qui haec ultro non etiam sileas' coniuncta per interrogationem efferenda iudicarunt. Eiusmodi enim interrogatio, quae praecepti vim habet, num exspectabis, donec ille te tacere iusserit? nonne iniussus etiam silebis?' quum per se ipsa satis apta videatur, non facile plane refelli posset haec Marcilii sententia, nisi fundamento niteretur parum firmo, de quo mox videbimus. Reiecta tamen ea, nova conatus est Orellius, qui hac loci circuitione utitur: neque vero tu alio tempore, cum ille tecum colloqui volet, sine ulla causa taciturnus sis, quasi taedio

[ocr errors]
[ocr errors]

affectus aut ira percitus.' Apparet, opinor, quam multa de suis Horatio largitus sit vir clarissimus, ac ne sic quidem effecit, ut omnia recte cohaereant: illa enim interpretatio, a qua prope absunt, quae apud Acronem leguntur, non male respondet praecedenti versui neu desis operae neve immoderatus abundes'; at non video, quorsum tum spectet exemplum a comoedia sumptum. Davum certe, qui, quum metu exanimatus esset, obstipo capite immotus stabat, quavis statua taciturniorem fuisse credo, non moderatum atque iucundum congerronem. Denique qui ultro silere' vetatur, is, si dicto audiens est, nullum loquendi finem faciet, priusquam silentium imperatum sit, quod ipsum maximum est garrulitatis documentum. Non erat profecto, cur interpretes in illa vocula tantum operae consumerent. Quod enim Orellius ultro in optimis libris esse pro certo affirmat, errat magnopere, quum Cruquius in quattuor Blandiniis codicibus non ultro invenerit, sed ultra. Quam lectionem qui, ipsum Cruquium secuti, ita interpretantur, quasi ultra garrulus' is dicatur, qui ultra modum garriat ac blateret, eodem nomine peccant, quo quosdam alterius lectionis patronos peccasse vidimus: garrulum enim neminem vocamus, nisi qui ultra modum disertus sit. Neque tamen dubito, quin ultra scriptum fuerit ab Horatio: corruptelam in iis latere existimo, quae proxime sequuntur, non gravem, opinor, atque sanabilem, dummodo meminerimus, mortuum hominem verba facientem induci, totumque carmen Homericae vexvia continuari. In vɛxvią autem mortuorum ea conditio est, ut admissi demum ab Ulixe ad sanguinem bibendum mentem ac sermonem recuperent. Unus, si ab ipso Tiresia dicesseris, Elpenor est, qui non potus cum illo colloquitur, at id et veteribus ita mirum est visum, ut Elpenoris illud privilegium fuisse dicerent, quoniam sepultus nondum fuisset (scholl. ad λ 51), et ita offendit doctissimum virum meumque, dum in vivis fuit

amicum, Iul. Franc. Lauerum, ut, reiecta illorum sententia, totum de Elpenore locum ab imperito interpolatore Homericis interpositum iudicaret in quaestione Homerica prima p. 20 sqq. Soli Tiresiae a Proserpina concessum erat, ut inter vanas atque inanes umbras ratione vigeret (Od. x 494). Itaque adloquitur Ulixen a se agnitum λ 92: at priusquam vaticinari incipit, ipse quoque sanguinem potat v. 96. Recte igitur videtur scholiastes haec ad λ 51 scripsisse: o Teigeσίας πίνων τοῦ αἵματος ἐμαντεύετο, αἱ δὲ ἄλλαι ψυχαὶ πίνουσαι ἐπεγίνωσκον: Buttmanni enim coniectura aἵ τε nescio an corrumpatur sententia, non emendetur. Eam tamen diligentiam, quae laudabilis est in grammatico, in poeta nemo facile requiret, ac suo iure usus est Horatius, si, neglecta illa distinctione, mortuos omnino omnes sermone carentes fecit, nisi quando Ulixes aliquis ad inferos descenderet. Itaque Blandiniorum codicum auctoritate fretus haec Horatium scripsisse coniicio:

difficilem et morosum offendet garrulus: ultra

nos etiam sileas, Davus sis comicus atque

stes capite obstipo multum similis metuenti.

Ultra mortuos silere' quid hoc loco sit, facile est ad intelligendum, quum nove fortasse, at recte et ingeniose locutus sit poeta. Tacent enim illa vexiwv åμevyvà xágyva, at tacent cum gravitate ac maiestate: Ulixi ad servile atque abiectum Davi silentium descendendum est. Haec denique capite obstipo' recte mihi videtur A. Terentius Scaurus interpretatus esse, quem divi Hadriani temporibus grammaticum vel nobilissimum' fuisse, Gellius testis est XI. 15. 3. Nam ad illum, quem commentarois in artem poeticam scripsisse constat, non dubito quin referenda sint, quae Cruquianus commentator habet: obstipo] fixo, immobili, tristi, vel, ut Scaurus dicit, inclinato in alterum humerum.' Ac Scauri auctoritate etiam Porphyrio hic usus est: quae enim nunc in eius com

[ocr errors]

mentario leguntur: obstipo] tristi ac severo. Secus inclinato dicet', ea quis non vidit ita corrigenda esse: Scaurus inclinato dicit'? Falsum igitur est, quod Kirchnerus scripsit in nov. quaestt. Horatianis p. 60, Scauri neque apud Acronem neque apud Porphyrionem ullam mentionem fieri.

VIII

Maecenatem quantopere non solum coluerit et observaverit, sed etiam dilexerit carumque habuerit Horatius, ipse ab epodon initio usque ad primam primi libri epistolam tam saepe professus est, ut, si quando de iis iocatur, quae ne illum quidem admirabilem alioquin virum humana infirmitate caruisse demonstrant, talium locorum recta interpretatio ex ipsa demum hac amoris ac pietatis professione sit repetenda. Miror igitur magnopere, adhuc ferri potuisse, quae codices exhibent in illo carmine, quo amicum ad Martias calendas secum celebrandas invitat (III. 8 25 sqq.): neglegens ne qua populus laboret

parce privatus nimium cavere.

Haec enim ut longe absunt ab ioco, ita, ut nunc leguntur, acerbitati sunt propiora. Vertitur rei cardo in primo statim vocabulo, quod est neglegens. Id ut explicarent, recentiores interpretes antiquissimorum vestigia legerunt: nam quum dicunt certatim, negligentem hic eum dici, qui alias securus dicatur, repetunt ea, quae et Acron attulit et Cruquii commentator. Ille enim haec habet: quod pro securitate posuit, quia non timeret, ne qua respublica parte laboraret'; hic brevius: negligens] securus.' Non est cur accuratius dicamus, quam suspecti sint isti Latinitatis auctores, quum hoc quidem loco ipsi paupertatem sibi suam fatendo leviorem fecerint. Quod enim addit uterque, e contrario' Vergilium Aen. I. 354 securum posuisse pro negligente, id, puto,

[ocr errors]

non addidissent, nisi sensissent ipsi, audacem illam explicationem esse et a communi usu remotam. Erat interpretum, eam lacunam explere: at nullum illi exemplum invenerunt, quo collegis subvenirent, et vereor omnino ut ullum inveniri possit, quum ipsa vocabuli vis et natura conatum impedire videatur. Possumus negligendo et laudem merere et in reprehensionem incurrere: nunquam autem utuntur eo verbo scriptores in ordinem recepti, nisi adiunctam habeat aliquam contemptus significationem. Vituperamur igitur, quum leges, officia, amicos negligimus; contemnimus enim ea, quae sancta sunt ac pie observanda: laudamur, quum aut divitias negligimus, aut mortem atque pericula; ingenua enim quadam superbia elati despicimus, quae ab aliis aut expetuntur studiose aut anxie fugiuntur. Nolim in re satis obvia exempla congerere, quamquam scio, quod fere fit in eiusmodi observationibus, esse nonnullos locos, ubi lenior et mollior significatio in negligentia inesse videatur: at ii tamen, quos equidem novi, strictiorem illam explicationem vel admittunt vel postulant. Quodsi unus alterve supersit, qui a peritis harum rerum Acroni patrocinari iudicetur, hoc, nisi fallor, apparet, Horatio hoc quidem loco abstinendum fuisse a tam non boni ominis vocabule: civili enim ingenio, quale fuit Maecenatis, quid potest intolerabilius videri, quam vel, levissina contemptus ac superbiae suspicio, quum de civium cura atque salute agitur. Atque augetur huius argumenti pondus ipsa verborum coniunctione. Ex quo enim Bentleii interpretatio, qui posteriorem versum ad privatam Maecenatis suis de rebus curam rettulerat, iure, ut opinor, repudiata est ab editoribus, quoniam anxium domesticae rei studium ab illius et dignitate et natura alienum videtur, nihil superest, nisi ut agnoscamus, participium verbi, nullo neque verbo neque nomine addito, pro adiectivo, ut ita dicam, positum et cum imperativo, qui subsequitur, coniungendum esse. Ita autem quum ponitur, acriorem etiam

« PredošláPokračovať »