Obrázky na stránke
PDF
ePub

suspecta sit visa, stimulum tamen quendam haesisse et adhuc haerere nemo facile negaverit: non pauci enim loci sunt, maxime in carminum libris, quorum de origine ipsaque vi ac natura ita dissentiunt viri docti, ut pro sententiarum diversitate eadem aliis pulchra, aliis vel tumida vel nimis exilia, aliis Horatiana, aliis Horatio plane indigna videantur. Itaque ei, qui de Horatio se dicturum profitetur, sane dicendum est, utrum Horatium intelligat Peerlkampianum vel Peerlkampiani similem, an eum, quem vulgo Horatium nominant. Est ea res eiusmodi, ut aut ne attingi quidem debeat, aut longa disputatione pertractari. Hoc a nostro instituto alienum ducimus, ut qui librarios negligentiores ac grammaticos in emendando parum felices insectaturi simus, mediocres poetas, si qui suos pannos Horatio assuerint, non item. Satis igitur fuerit, quum hoc quidem loco simpliciter dixero, post cognitam causam et recognitam persuasum mihi esse, nostras Horatii editiones, si in numerandis versibus subsistas, eorum exemplarium, quae olim in Sosiorum taberna prostiterunt, simillimas esse atque, ut summum dicam, quindecim fortasse versus postea demum mihi illatos videri. Imo alia plane res est, quae longe graviorem ac diuturniorem dubitationem mihi movit, quamquam editores Horatii paene omnes minus de ea sollicitos fuisse intellexi: dico criticam illam operam a Vettio Agorio Basilio Mavortio in Horatio, quinque fere seculis post poetae mortem, collocatam. Nam si verum esset quod Bentleius in praefatione suae editionis p. X ed. Lips. monuit, nos Flaccum ex Mavortii recensione hodie habere, si omnes nostri libri ex isto fonte manavissent, denique si ipse Mavortius in corrumpendis et evertendis versibus tam stolide audax fuisset, quam visus est quibusdam: equidem sensa praeclari poetae admirari pergerem, in singulis vocabulis iisque interdum minutissimis emendandis non luderem operam. Quo id iure dicam, intelligent, qui paullo accuratius

codices Horatianos seculo XIV et XV scriptos cognoverint. Sunt enim in novitiis istis libris interpolationis plane innumera vestigia, quum librarios nihil antiquius habuisse appareat, quam ut ea, quae ipsi scriberent, et quam facillima intellectu et quam elegantissima viderentur. Artis autem quum parum gnari essent, neutrum recte perficere potuerunt: saepe enim minus obviis vulgaria temere substituerunt; saepe ea vocabula, quae in eodem versu posita inveniebant, ita, ultimis potissimum syllabis mutatis, inter se coniunxerunt, ut vanam quandam rectae constructionis speciem captarent, verae syntaxis aut parum periti aut parum curiosi; non raro denique gratam illam Horatii audaciam tum demum recte elucere putaverunt, quum ipsi pro nimis communibus ea posuissent, quae reconditiora et poeta digniora iudicabant. Eandem rationem si Mavortius secutus esset, quotum quodque vocabulum tuto Horatianum dici posset? Est tamen, quod hanc desperationem mitiget atque leniat. Nobilissimos enim homines, quos scimus in codicibus emendandis versatos esse, non puto eam laudem quaesivisse, ut inter grammaticae artis principes referrentur, iique libri, quos ipsi correxissent, publicam quasi quandam auctoritatem nanciscerentur: prospiciebant illi sibimet ipsis suisque amicis aeque literarum studiosis. Quod si qui aliorum opera ad corrigendos libros utebantur, ne illi quidem publicant laudem merere volebant, sed suos thesauros, quam maxime possent, augere, cuius rei insigne exemplum Victorianus ille suppeditat, qui primam T. Livii ab urbe condita decadem domnis Symmachis' a se emendatam esse notis illis subscriptionibus monuit. Quamquam igitur perquam credibile est, eiusmodi nobilium familiarum domestica exemplaria, ut quae accurate recognita essent ipsaque auctorum nobilitate commendarentur, alios etiam expetivisse ac descripsisse: hoc tamen aegre mihi persuaserim, semel eiusmodi recensione facta, reliqua exemplaria omnia

ex uno illo ducta vel ad unius normam exacta esse, ea praesertim aetate, qua tot antiquissimos libros in manibus hominum fuisse consentaneum est. Videtur sane Horatius singulari sorte usus esse, quae qualis fuerit non potest accuratissime dici in tanta rei obscuritate: sunt tamen in eius satiris maxime atque epistolis nonnullae corruptelae satis apertae atque tales, ut vix videantur explicari posse, nisi statuas, ita olim in uno aliquo libro perantiquo erratum fuisse eosque errores hereditario quodam iure inde propagatos esse, cuius rei exempla postea a nobis afferentur. At hoc quidem non credo, post illud seculum, quo Mavortius vixit, rem unquam eo adductam esse, ut unus vel duo Horatii codices iique e Mavortiano descripti superarent, ita ut librarii etiam inviti Mavortium sequi deberent. Probabilius coniici possit, non plane idem, at simile quiddam aliquanto ante accidere potuisse iis temporibus, quibus et literarum fontes permultos exaruisse credibile est et ipsos etiam rivulos rariores et inventu difficiliores fuisse. Itaque ut nihil dicam de libro Blandinio antiquissimo, qui vix dubito quin ipso Mavortio vetustior fuerit, reliquos etiam, qui carent illa clarissimi viri subscriptione, quo antiquiores sint, eo propius ad eorum codicum similitudinem accedere arbitror, qui quinto quartove seculo vel ferebantur vel delitescebant, quamquam id quidem non ausim praefracte negare, posse etiam inter hos non subscriptos codices unum vel alterum Mavortianum latere ac fortasse in vetustissimis etiam, quos habemus, antiquiora Mavortianis mista ac temperata esse, quod variorum librorum scripturas miscendi studium contaminationem recte dixeris in recentioribus codicibus haud raro deprehenditur. Haec si probabiliter disputata sunt (certi enim nihil dici potest), ut operam in familiis librorum constituendis ponendam magnopere impediunt, ita magnum nobis solatium afferunt: etenim si ii libri, qui nunc supersunt, partim a Mavortio sunt partim

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

non sunt, non est eorum tanta diversitas, ut illum tam licenter grassatum esse tibi persuadeas, ut non adhuc eius poetae, cuius sensa admiramur, verba etiam ac voces expendere et ad rectae rationis normam exigere liceat. Atque illud argumentum, quo nonnunquam utuntur ii, qui de Mavortii temeritate declamant, nunc probabili coniectura iis extorqueri potest, ita ut vel contrarium inde efficiatur. Provocant ad decantatum hunc locum sat. I. 6. 125 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit, fugio campum lusumque trigonem.' Exscripti sunt ipsi hi versus a Servio ad Verg. Georg. III. 443, sed ita, ut secundi versus clausula fugio trigonem' omissa sit, quam clausulam codices Horatii ita scriptam exhibebant: fugio rabiosi tempora signi.' Id quum omnes patienter ferrent, Bentleius veram scripturam, olim a Cruquio in Blandinio antiquissimo repertam, restituit et interpolationis perversitatem egregie demonstravit. At parum caute faciunt, qui id crimen in Mavortium conferunt: vera enim illa scriptura, quae, quod in nullo praeterea libro comparebat, paene suspecta videbatur, nuper a Kirchnero inventa est in codice Gothano valde novitio (est enim sec. XV exaratus), at ex admodum antiquo exemplari, ut apparet, descripto (Nov. quaest. Hor. p. 22 sqq.). Est ille Gothanus liber quodammodo duplex: altera eius pars satiras et epistolas continet, omissa arte poetica, altera carminum libros quinque (ita enim numerantur) et carmen seculare. Alteram hanc partem neque pari cum cura neque eadem manu atque priorem scriptam esse Kirchnerus monuit: nescio tamen an vel propterea, quod altera cum altera coniuncta praeter poeticam artem, de cuius omissione mox coniecturam proferemus, Horatiana omnia complectitur, admodum credibile videri debeat, utramque partem ex eodem codice a duobus hominibus exscriptam esse neque fortuito accidisse, ut in unum illud Gothanum volumen coirent. Quod si verum est, iam non licebit

reum agere Mavortium, quum veram scripturam ab illo mutatam non esse appareat: habet enim secunda pars eam subscriptionem, quae Mavortianam recensionem in illo libro exhibitam fuisse demonstrat, qui Gothani archetypon fuit. Atque est in hac causa longius etiam progrediendum.

II

6

Mavortianos codices sex nunc novimus: duobus, Leidensi et Reginensi, usus est Bentleius: duos Parisinos, quorum alterum sec. X scriptum E, alterum tribus seculis post exaratum R appellat, primus contulit Vanderburgius: de Bruxellensi post Schneidewinum a compluribus disputatum esse memini, quae enim scripserunt, nunc inspicere non licet: sextus nuper accessit Gothanus. Qui libri quantumvis aetate inter se distent, hoc tamen omnium commune est, quod notam illam subscriptionem Vettius Agorius Basilius Mavortius v. c. et inl. excom. dom. excons. ord. legi et ut potui emendavi conferente mihi magistro Felice oratore urbis Romae' post epodos maiusculis literis scriptam exhibent. Itaque quum olim Bentleius arbitratus esset, Mavortii operam ad totum hoc Horatianum volumen pertinuisse, quae eius sententia adhuc non paucis placet, Vanderburgius eam viam ingressus est, ut propter ipsum locum, quo posita inveniretur subscriptio, sola lyrica carmina ab illo recognita esse diceret (I. p. 396). Qua in re adsentientes habuit praeter alios nonnullos et Godofredum Hermannum, si recte interpretor, quae scripta sunt a viro summo in commentatione de primo carmine Horatii p. 6, Mavortium Horatii carmina, ut potuerit, emendasse, et Carolum Kirchnerum, qui ipsam illam sententiam copiosius exornavit (Nov. qu. Hor. p. 24). Atque mihi quidem illud videtur rectissime ab his viris intellectum esse, ad partem tantummodo opusculorum Horatii

« PredošláPokračovať »