Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

cipitur. Erat Augustus idem et Maecenate maior et Horatio: at certum est, aliter eo Maecenatem usum esse, aliter Horatium. Velut ipsum illud surge tandem carnifex', quod a Maecenale scriptum magnopere admiramur, si scriptum tunc fuisset ab Horatio, temerarium ac plane insanum videretur. Itaque poeta neque ausus est universe praecipere, quod non debebat audere, neque dixit, quod recte dici non poterat, sed scripsit ita:

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,

quo tenuem pacto deceat maioribus uti,

disce, docendus adhuc quae censet amiculus. Epist. I. 19. 23 sqq.:

Parios ego primus iambos

ostendi Latio numeros animosque secutus

25 Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

quod timui mutare modos el carminis artem,
temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar
30 nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.

hunc ego non alio dictum prius ore Latinus
vulgavi fidicen.

Praeclare de his versibus Bentleius disputavit et pleraque ita expedivit, ut pauca ad eius adnotationem optimis inter recentiores criticos adiicienda sint visa. Unum restat, quod neque ab illo neque ab alio ullo interprete ita explicatum est, ut non magna etiam nunc dubitandi materies supersit. Saepe enim multi incerti fuerunt, quis is esset, quem Horatius a se vulgatum esse gloriatur v. 32: estque ea dubitatio admodum antiqua. Nam quum Bentleii aetate reliqui omnes, ut ipse ait, de Archilocho cogitarent, maluit ille artis princeps locum de Alcaeo interpretari: neque tamen primus

[ocr errors]

6

[ocr errors]

cam rationem monstravit. Duobus seculis ante idem placuerat Glareano, qui suas in Q. Horatium Flaccum adnotationes' recognitas edidit Friburgi Brisgoiae a. 1535, isque rursus Iodocum Badium Ascensium suae sententiae auctorem laudat. At longius etiam regrediendum est. Quamquam enim veteres commentatores omnes Archilochum ibi significari arbitrati sunt, unus tamen ex iis non ignoravit, ab aliis Alcaeum intelligi. Porphyrionem dico, cuius adnotatio haec : hunc ego] Archilochum scilicet non alium' certa, ut opinor, emendatione ita corrigenda est: Archilochum scilicet, non Alcaeum. Itaque si auctorum vetustate ipsam explicationum auctoritatem metiris, neutra neutri praeferenda est: si ad solam grammaticam rationem respicis, nihil videtur inveniri posse, cur alteram utram solam probemus. Poterat etiam tertia addi: cur enim non licuerit Horatio de pede Archilochi, quem de universo metro iambico interpretantur, hoc dicere, se primum inter Romanos fuisse, qui illo in lyricis carminibus (Latinus fidicen') uteretur? Alio igitur quasi Lydio lapide egemus, ad quem ista sententiarum diversitas exigatur, isque in ipsa totius loci forma versuumque coniunctione positus est. Nam illud quidem credi non potest, Horatium, quum antea dixisset, se primum Parios iambos Latio ostendisse, paucis interiectis iterum dicturum fuisse, iambicum metrum ad lyrica carmina condenda a se primo adhibitum esse: neque magis consentaneum videtur, ad Archilochum in extremis versibus rediri, quod nomen iam antea aliquoties commemoratum fuit. Longe profecto speciosior ea ratio est, quam et Bentleius tuetur et recentiores, quod sciam, omnes. Sua enim merita si celebrare volebat Horatius, non erat, cur in epodon libello paucisque carminibus iis, quibus etiam postea Archilochum expressit, ita subsisteret, ut carminum ex Aeolico genere nullam mentionem faceret, praesertim quum ipsum alibi aliquanto aliter locutum esse con

stet. Solum autem Alcaeum nominatum esse propterea, quod Sapphicum metrum etiam Catullus attigerat, acute suspicatur Bentleius, eaque ratio praestat quorundam opinioni, qui,quod ad huius loci sensum universum attineret, utrumque poetam simul significari' statuerunt. Quae quum ita sint, in rebus ipsis nihil inest, quod legentem magnopere moretur: at inest in verbis. Haec enim hunc ego non alio dictum prius ore' quo potissimum modo interpretabimur, quum verbi vis tam late pateat, ut diversissima excogitari queant? Num Alcaei nomen a nullo Romano scriptore ante Horatium communi notitiae commendatum fuit, ita ut a nemine diceretur? At hoc et alienum ab hoc loco et vel ideo falsum est, quod ipse Cicero Alcaeum nominavit. An a nullo e prioribus poetis digne laudatus est, ut profitentur fere poetae, ea se dicturos esse, quae carminibus celebrare suscipiunt? At quantulum id meritum est, laudasse transmarinum poetam, qui potius aut aemulandus aut certe imitatione exprimendus erat. An Alcaeum dicere eodem modo dictum est, quo sat. I. 10. 19 quidam nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum' ab Horatio dicitur? At tum quidem licebat omnibus cum Horatio de palma certare, qui didicissent Alcaei carmina Graece recitare, ac nimis profecto modestus fuisset poeta, si suam poesin totam ad Alcaeum acceptam reltulisset ipseque plus quam servilem imitationem professus esset eo loco, quo in imitatores graviter invehitur. Nihil ex his est, quod ullo modo ferri possit, ac tamen meliora neque ipse invenio neque, in tanto interpretum silentio, ab aliis inventa esse arbitror. Unum addo. Si scripsisset Horatius, Alcaeum nullo prius ore locutum esse, id neque plane nove neque absurde dictum videretur: at longe inde distant, quae nunc eduntur, atque fallax est levis quaedam similitudinis species, quae festinantius legentes fortasse decipere possit. Qua obscuritate quum suspecta reddatur vulgatae scripturae auctoritas,

[ocr errors]

altera dubitatio accedit. Hoc enim si laudare volebat Horatius, quod idem et Archilochi iambos et Lesbiorum poetarum artem in Latium transtulisset, quae natura sua admodum diversa sunt, ita etiam debebat disiuncta commemorare, ut unusquisque facile inter legendum illum in duobus poesis generibus principem ac signiferum fuisse intelligeret. Cui exspectationi parum respondere ea, quae nunc feruntur, multorum exempla demonstrant, qui, quum docti profecto et ingeniosi homines essent, totum tamen locum ad solam iambicam poesin referre maluerunt, quam duplicis meriti laudem agnoscere. Quare donec probabilior illius versus explicatio ab acutioribus inveniatur, librarios peccasse credam, quamquam ipsum illud dictum' nolim in suspicionem adducere. Corruptela potius in hac vocula prius' latere videtur, quae etsi non plane intolerabilis est, otiosa tamen est neque quicquam ad sententiam explicandam confert: quidquid enim illud est, quod primus vulgavit Horatius, si id eo tempore, quo ab illo vulgabatur, non alio ore dictum' fuit, nemo est quin intelligat, e prioribus neminem id attigisse. Itaque quod nunc prius' est, aliud olim neque vulgare vocabulum fuisse coniicio, quod, quum sive casu obscuratum sive a librariis minus doctis corruptum esset, scite a grammatico ita mutatum sit, ut prius evaderet. Haud ignoro, hoc coniecturarum genus recte aliquanto minus probabile haberi eo, quod ipsam literarum similitudinem sequitur: at viderint tamen viri docti, num incredibile sit, Horatium ita scripsisse :

hinc ego non alio dictum melos ore Latinus
vulgavi fidicen.

Constat enim melos proprium eiusmodi carminum vocabu-
Ium esse, qualia Horatius condidit, qui ipse carm. III. 4. 1
Calliopen ita invocat descende coelo et dic age tibia regina
longum Calliope melos': idque vocabulum non fuisse ita

XIII

Sat. I. 4. 48 sqq.:

at pater ardens

saevit, quod meretrice nepos insanus amica

filius uxorem grandi cum dote recuset

ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

[ocr errors]

noctem cum facibus.

Duplicem causam habeo, cur non credam, haec sic ab Horatio scripta esse, quamquam recentioribus interpretibus nihil in iis difficile est visum. Quiq uod aiunt, nepotem et omnino saepe de luxurioso homine poni et hoc loco ita positum esse, ea sententia, si quid video, partim verissima est, partim non vera. Nam quin licuerit Horatio ita vocabulo illo uti, nemo facile dubitaverit: at hoc perquam dubium mihi videtur, num hic quidem tantum effici possit ea interpretatione, ut, illa admissa, omnia recte procedant atque cohaereant. Nullum enim vitium ab Horatiana poesi alienius esse quam obscuritatem, quum prudentissime monuerit Suetonius in vita Horatii, aut demonstrandum erit, nihil ibi obscurum atque ambiguum esse, aut de librariorum fide dubitandum. Illud ut demonstrari possit vereor. Qui enim legerit, patrem graviter iratum fuisse, quod nepos meretricis amore insaniret, et paullo post filii mentionem factam viderit, is, nisi fallor, nepotem de filii filio interpretatus, in sequentibus exspectabit narratum iri, quibus conviciis filius a patre lacessitus fuerit, quod in suo filio custodiendo tam negligens esset. Filius autem quum praeter patrem ac nepotem commemoratus sit, apparet, hic quidem eundem hominem eodem iure et patrem dici potuisse et avum. Quare non licebit ad simillimum hunc locum provocare sat. II. 1.53 Scaevae vivacem crede nepoti matrem', qui ambiguus non est, quum de sola matre cogitari possit, non item de avia. Ea dubitatio quum dudum mihi oborta

« PredošláPokračovať »