Obrázky na stránke
PDF
ePub

est, quum aliquem non plane brutum atque excordem esse benigne scilicet pronuntiamus. Ipsum vero Tibullum vel laedi debuisse crediderim tali laude, quae et nimis moderata est et, quum tota ad ea referatur, quae olim fuerint, quandam mutationis in deterius factae suspicionem continet. Hoc ut extenuent, provocant nonnulli ad temporum, quam dicunt, enallagen, ita ut eras idem hic sit quod es: at male actum foret nobiscum, si grammaticorum figurae adhibendae essent, ut intelligeremus, nos non laedi ac violari ab amicissimis. Iam ad praecedentes versus respiciamus: quid nunc te dicam facere in regione Padana? scribere, quod Cassi Parmensis opuscula vincat? an tacitum silvas inter reptare salubres curantem, quidquid dignum sapiente bonoque est?' Mirarer, si non vidisset Horatius, praeter haec duo, quae facientem fingit amicum, dari etiam tertium. Nam quum neminem fore putem, qui, Acronem et Porphyrionem secutus, silvas salubres de philosophorum libris interpretari malit, quam de iis silvis, quarum cupidos fuisse poetas et aliunde scimus et ex Iuvenalis satira septima (v. 58) cognoscimus: non video, cur non potuerit Tibullus in silvis otiari nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae', ita ut serium nihil ageret curasque ad unam omnes cessatum duceret.' Ea ingenii remissio optime convenit mollioris naturae homini, qualem Tibullum fuisse ipsa eius carmina demonstrant: eaque qui utitur, recte potest corpus sine pectore' appellari, quum solum corpus curet, intermissa animi ingeniique cultura. Ita si cum praecedentibus haec non tu corpus eras sine pectore' coniunguntur, vix videtur dubitari posse, quin Horatius, siquidem proprie ac simpliciter loqui volebat, non contorte atque obscure, hoc modo scripserit : non tu corpus eris sine pectore.' Quamquam enim non nego, in futuro etiam tempore suspicionis aliquam significationem latere, multum tamen interest, utrum amicos nostros plane

[ocr errors]

6

[ocr errors]

brutos esse suspicemur, an ad tempus mollius ac remissius agere; neque dedecebat ea suspicio Horatium, qui in extremis epistolae versibus ingenue confitetur, se ipsum mollitie ac desidia paene diffluere: me pinguem et nitidum bene curata cute vises, quum ridere voles Epicuri de grege porcum.' Has denique literas A et I haud raro a librariis permutatas esse, et alii monuerunt, velut Drakenb. ad Liv. XXI. 10. 12, et Horatiano exemplo confirmavit Bentleius ad epod. 17. 60. Transeo ad duos locos, quibus item unam atque eandem medicinam adhibendam censeo. Prior hic est sat. I. 3. 6. sqq. : si collibuisset, ab ovo

usque ad mala citaret lo Bacche', modo summa voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. Quum non pauci olim dubitassent, utrum in secundo horum versuum Io Bacche' scribendum esset, an lo Bacchae', quod et codicibus quibusdam confirmari viderant et metro solum satisfacere iudicabant, atque ipse Bentleius ea de quaestione ita dixisset, ut certi nihil poneret: recentiores lo Bacche' retinuerunt, donec nuper alterius scripturae propugnator exstitit Carolus Lachmannus. Qui quum in commentario Lucretiano p. 76 haec scripsisset: Horatii editorum superstitionem nemo probabit, ut spero, qui nondum ausi sint in libro I sermonum 3, 7 scribere io bacchae', adsentientem habuit Hauptium: mihi, ut verum fatear, nimis aculeate videtur locutus esse. Nam id sane superstitiosum foret, si quis in hac quoque causa ad Blandinios libros provocaret, in quibus omnibus io bacche fuit; at recte dicemus, cantorem in convivio longe facilius in ipsius Bacchi, qui inter pocula adesse credebatur, invocationem incidere potuisse, quam in Baccharum, quae nullae ibi erant, praesertim quum constet, sollenne apud Graecos fuisse, ut inter vina lóẞaxxos, quem vocabant, caneretur. lis vero, qui in his io Bacche' brevem vocativi syllabam propter arsin produci iudicabant,

quominus adsentiar ipsa loci sententia prohibeor. Apparet enim, Tigellium Horatio ineptum visum esse duabus de causis: nam et idem usque canticum aliquamdiu iterabat, et iterabat ita, ut, quoties ad eius initium rediret, alium ex iis tonis, quibus musici utuntur, sibi sumeret modosque, uti nunc loquuntur, transponeret, ac per singulos scalae locos ad vocis varietatem ostentandam modo adscenderel, modo descenderet. Tale quid qui unquam audiverunt, non ignorabunt, quam ridiculum ac plane intolerabile sit. Itaque non credo, Horatium duas res inter se diversas ita in unam conflasse, quasi earum necessaria quaedam coniunctio esset neque idem canticum saepissime iterari posset nulla eiusmodi transpositione adhibita. Imo persuasum mihi est, idem hic ab eo factum esse, quod fortasse vel in hoc versu sibi faciendum existimavit carm. I. 31. 17: frui paratis et valido mihi, Latoe, dones.' Sic igitur videtur scripsisse: usque ad mala citaret io Bacche' et modo summa voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. Eadem emendatione hunc locum egere arbitror carm. III. 14. 10 sqq.:

vos, o pueri et puellae

iam virum expertae, male inominatis
parcite verbis.

Quamvis enim recte monuerint interpretes, puellas etiam vocatas esse, quae cum marito essent, magnopere tamen dubito, num aptum sit, eas, quas Ovidius nurus appellare solet, una cum pueris nominari. Nam qui eosdem hic pueros dici opinantur, qui antea iuvenes nuper sospites' dicti sint quoniam incolumes cum Augusto e Cantabrico bello redierint, puellas que de illorum uxoribus interpretantur: eorum ratio vel ideo probabilis non videtur, quoniam credi vix potest, illos post tot discrimina superata in urbem redeuntes male inominato aliquo vocabulo usuros fuisse. Ac sen

[ocr errors]

sum suum qui consulunt, aegre eo perducentur, ut pueros et puellas quum audiunt, de maritis atque uxoribus cogitent. At rectissime procedunt omnia, si unam voculam addideris hoc modo:

vos, o pueri et puellae ac

iam virum expertae.

[ocr errors]

quum an

Habebat sane Horatius, cur metueret, ne non boni ominis vocabula iis potissimum exciderent, qui propter aetatem ac sexum parum vel firmi vel prudentes viderentur: pueris, puellis, recens nuptis: recens enim nuptas intelligi, hoc ipsum demonstrat, quod iam virum expertae' dicuntur. Accedit ad commendandam coniecturam quod ita demum enuntiati membris sua aequalitas restituitur. Nam tea v. 5 sqq. et Liviam, unico marito gaudentem, et Octaviam, clari ducis sororem, et matres sospitum iuvenum adhortatus esset Horatius, aptissime suum illud evoqueïte et pueris et puellis et iam virum expertis adclamavit, ita ut ternario numero ternarius responderet. et ac similiter se excipiunt carm. III. 25. 10 sqq.: ac ante i consonam habes carm. 1. 28. 19.

Haec quum

[ocr errors]

olim excogitassem, postea demum intellexi, eandem rationem secutum esse Torrentium. Qui quum haec proposuisset: vos o pueri et puellae et iani v. e.', graviter notatus est a Bentleio, cuius tamen alterum argumentum, haec iam virum expertae' etiam virginum matres comprehendere, verum non videtur, quoniam particulae iam nulla ab illo ratio habita est. Alterum, quo utitur: versum hoc pacto nimis asperum scabrumque et rubiginosum exire, tale est, ut universe responderi non possit. Paullo fortasse mollior auribusque iucundior ea scriptura fuerit, quam nos commendavimus: gravius autem hoc est, quod alterum habemus locum eius, de quo disputamus, simillimum. Videntur enim in his versibus carm. III. S. 27 sqq.:

parce privatus nimium cavere,

dona praesentis cape laetus horae et

linque severa

librarii eodem plane modo errasse. Nam quum libri satis boni laetus horae linque' exhibeant, ita tamen, ut primum versum talem faciant parce privatus nimium cavere et' magna sane elegantia Bentleii coniectura excellit, qui illud et e superiore versu in inferiorem transtulit: at nescio tamen, an certiora videri debeant haec, quae post Aldum Iacobus Cruquius, suos fortasse codices secutus, edidit:

[ocr errors][merged small][merged small]

Leniore etiam mutatione sanari possunt hi versus, quibus incredibilis Scaevae nequitia describitur sat. II. 1. 53 sqq.: · Scaevae vivacem crede nepoti

matrem, nil faciet sceleris pia dextera: mirum

ut neque calce lupus quemquam neque dente ferit bos, sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Mirum ut quum in optimis libris sit, recentiores eam scripturam retinent, quamquam Bentleius longa adnotatione eius veritatem impugnavit. Quae tamen disputatio paullo infra summi viri dignitatem posita est. Nam neque ipsae eius coniecturae mirum ni vel mirum si valde probabiles sunt, neque in commendandis iis ita versatus est, ut ubique agnoscas virum et acutissimum et Latine doctissimum. Velut hoc, quod negavit mirum ad praecedentia referri posse, quoniam minime mirum esset matrem a filio non occidi, quis non videt parum accurate ab illo dictum esse? quae enim probi homines ne per somnium quidem cogitant, ea si non audet perficere cognitae et exploratae nequitiae homo, habemus, opinor, cur miremur: atque utut verba vel coniunguntur vel mutantur, hoc semper manebit, mirum id visum

« PredošláPokračovať »