Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic]
[merged small][ocr errors]


PUBLII TERENTII

CARTHAGINIENSIS AFRI

COMEDIE SEX,

EX RECENSIONE FRID. LINDENBROGII,

ET CUM NOTIS SELECTIS BENTLEII, LINDEN BROGII, WESTERHOVII, ZEUNIIQUE'
NECNON SCHOLIIS ÆLII DONATI, CALpurnii, et eUGRAPHII:

QUIBUS NUNC PRIMUM

SCHOLIA ANONYMI (FORTASSE CALLIOPII)

ET PICTURAS VETERES,

AB ANG. MAIO E CODD. AMBROS. NUPER EDITA,

ADJUNXIT

J. A. GILES, A. M. E C.C.C. OXON.

LONDINI,

IMPENSIS JACOBI BOHN,

12, KING WILLIAM STREET, STRAND:

VENEUNT APUD BIBLIOPOLAS OXONIENSES, CANTABRIGIENSES, EDINENSES
ET DUBLINIENSES; NECNON APUD WILEY, LONG, ET SOC.

NOVI EBORACI.

OXONII, TYPIS HENRICI COOKE.

MDCCCXXXVII. _

[merged small][merged small][ocr errors]

PREFATIO.

CUM nuper a Librario quodam Oxoniensi de nova ab eo suscepta Comœdiarum Terentii editione certior factus essem, necnon oratus essem ut, si quid haberem quod in opus a se susceptum novitatis aliquid inferre posset, id secum communicarem, nolui ego illius rogatum irritum fieri. Cogitanti mihi de hac re, statim in mentem venit de Scholiis quibusdam, quæ una cum picturis veteribus Ang. Maius V. D. paucos ante hos annos ex Codicibus Ambrosianis in lucem protulit. Nec præterea me clam fuit, præter omnia quibus iste Comicus instructus e prælo est prodire solitus, scholia antiqua, recentiorumque notas, animadversiones, castigationesque, scholia illa ante dicta inter subsidia auctoris nostri a nullo editore ad hunc usque diem esse adhibita. Codex, unde Maius ista Scholia excerpsit, noni sæculi esse videbatur; quocirca dubitare non licet, quin antiquissimus sit omnium qui verba Calliopius recensui unicuique fabulæ adscripta habeant. Hæc cum ita sint, non diffiteor me Calliopio ipsi Scholia ista attribuere. Attamen de vita ejus, nisi quod circiter nonum sæculum floruit, et Terentii Comoedias recensuit, nihil aliud certi habemus. Nec tamen non omnibus curæ necessario fuit scire, quis iste Commentator esset, cujus verba Calliopius recensui ad finem omnium Terentii Comœdiarum agnoscebant. Primam et eam solam ejus mentio nem fecit Eugraphius, cujus verba sunt ad vocem Plaudite (Andr. v. 6. 17.) " Verba sunt Calliopii ejus recitatoris, qui, cum fabulam terminâsset, elevabat aulæum scenæ, et alloquebatur populum, Vos valete, Vos plaudite, sive favete." Scripsisse eum quædam ad emendandum Terentii textum, satis ante compertum fuit; sed qualia ea essent, utrum adhuc in Bibliothecis laterent, hactenus ignorabatur. Scholia quidem Ambrosiana similitudinem quandam habent cum istis anonymis, quæ primum edidit P. J. Brunsius, (Halæ, 1811,) e codice Halensi. Utcunque res se habeat, ea jam hancce nostram ampliabunt editio

« PredošláPokračovať »