Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

10

15

20

25

Hora

XII a D. cantore musicam audiant et musicae exercitium utriusque cantus non negligant. Contemptores autem

musices puniantur ferula et paena pecuniaria in erogationem in commune.

I minores huius classis a D. conrectore binis diebus bucolica et binis diebus Ciceronis epistolas audiant, maiores vero a rectore Aeneida Vergilii. Diebus Mercurii et Saturni rector illis Graecae linguae principia tradat.

II chorum visitent, et reversi praesente conrectore auditam lectionem repetant coniuncta classe secunda.

III minores exerceantur in grammatices praeceptis actu generali coniunctis primae et secundae classis pueris. Maioribus vero binis atque binis diebus D. Philippi dialectices et rhetorices praecepta prelegantur a

rectore.

LEGES SCHOLASTICAE.

Scopus studiorum sit gloria Dei.

1. Omnem itaque studiorum successum a Deo petant et expectent.

2. Deum metuant.

3. Pietatem colant.

4. Conciones sacras attente et benevole audiant et observent.

5. Ceremonias sacras reverenter peragant.

6. Verbi ministros revereantur et honorent.

7. Iis qui praesunt quocunque in officii genere debitum honorem deferant.

8. Honoratioribus cedant.

9. Honestati studeant.

10. Honestis matronis verecunde reverentiam exhibeant.

30 11. Lusus in plateis, cemiteriis et publicis locis evitent.

35

12. Nemini malo exemplo sint.

13. Pravorum consortia fugiant.

14. A maledictis, iurgiis et contentionibus abstineant.

15. E domo paterna egressi, facies sit munda, manus lotae, crines compti, vestis ornata.

16. Sine oscitantia aut mora in plateis mature se in scholam

recipiant.

17. Ubique ardentibus votis studiose preces suas dicant et de

cantent.

18. Lectiones attente et tacite audiant.

19. Praeceptoris dicta diligenter excipiant et saepius relegant. 20. Lectiones modeste recitent et tacite repetant.

21. Caeteris recitantibus taceant.

22. Preceptorum obiurgationes sine remurmuratione patienter

sufferant.

23. Lectiones non negligant, sed neglectas aliis interim negotiis occupati cum consodalibus repetant: studia namque continuata iuvant.

24. Quilibet suum locum deputatum occupet.

25. Consodali assidenti molestus non sit.

26. Scholastici ubique reperiantur habitu, sermone Latino, modestia, pietate et diligentia.

27. Balnea frigida et deambulationes sine consensu parentum, dominorum vel preceptorum vitent.

28. Mandata parentum, dominorum et preceptorum exequantur. 29. Lectiones auditas domi repetant, et si quae non satis exceperint, aut illis exciderint, ex consodale vel eius lectionis. preceptore discant.

5

10

15

30. Deo ubique et omnibus temporibus grati sint in suis orationi- 20 bus, consecrationibus et gratiarum actionibus.

Obedientes horum pietatis et honestatis et diligentiae preceptorum praemia a Deo in hac et aeterna vita, ab hominibus autem laudem et gloriam reportabunt.

Inobedientes vero praeter aeternas et temporales paenas, 25 quas a Deo, severo iudice, accipient, a preceptoribus quoque suis ferulis acerrimis et aliis scholasticis mulctis punientur.

Iohannes Zannger

Oenipontanus.

19

Schulordnung des Martineums.

1562.

SCHOLAE BRUNSVIGENSIS AD DIVUM MARTINUM

ADMINISRATIO

RECTORE ANDREA POUCHENIO GARDELEBENSI
ANNO M.D. LXII.

DE CLASSIUM DISTRIBUTIONE ET SINGULARUM OPERIS
ET LECTIONIBUS.

In scholis utilissima consuetudine inolevit mos iam plane vulgaris, ut pueri pro aetatis et ingeniorum viribus in classes distribuantur. Et prudentia praeceptorum qui eius rei primi autores fuerunt magnam laudem meretur. Experientia enim. s quotidiana eos docuit male studia discentium regi et inspici posse, cum omnes in turba sine ordine simul erudiendi sunt. Retardatur enim progressus ingeniosorum, aut si excitatioribus ad discendum opera data fuerit, tardiores et hebetiores negligi necesse est, qui, si suo loco pro captu ingenii instituerentur, non plane 10 omnem operam perderent. Non enim raro naturae difficultas diligentiae paret. Proinde in ludo nostro tali classium ordine

utimur.

Classis infima et humilima.

In hanc recipiuntur qui primum elementa literarum de facie agnoscere discunt. Est haec prima scaturigo scholarum. Ab hac 15 enim extrema linea omnibus est faciendum discendi initium. Hi praeter literarum characteres prima simul catecheseos capita nude recitare discunt et post memoriae mandant, quod praestare possunt alio quopiam natu maiori ipsis saepiuscule verba partium catechismi, ut sunt decalogus, symbolum, oratio dominica, baptismus 20 et coena dominica cum preculis matutini et vespertini temporis, praeeunte, cuius recitationem dum voce subsequuntur. animum. paulatim et mentem penetrant. Haec bipartita opera primis alphabetariis impendenda est.

Classis proxima.

Hanc consequitur classis alia eorum qui literas connectere et syllabas vocum colligere discunt, inter quos et illi sunt qui expedite libellos pueriles legere norunt, ut sunt Donatus, catechesis Lutheri, grammatica et quos praeterea comparandae solidae lectionis gratia usurpant et quotidie terunt.

Hi quia legendi pleniorem facultatem consecuti sunt, nudis catechismi partibus, quas in primis scholae subselliis addidicerunt, paulatim explicationes ex Lutheri catechismo Germanico adiungunt, ut dictorum sententiam sensim intelligant et Christianismi pleniorem adipiscantur cognitionem.

Ad haec exercitium pingendi literas et describendi integras sententias ad exemplum a praeceptore cuique praescriptum his iniungitur, quod ad legendi expeditiorem notitiam facere certum est.

3

10

Quin et Germanicis paginis chartisque legendis operam navant, ut tanto tempestivius et temporius parentibus domi usui esse 15 queant.

Antequam his domum abeundi facultas a praeceptore conceditur, et ante et post meridiem bina vocabula Latina ad cognoscendas appellationes rerum in schola ediscunt et domi parentibus exponunt.

Tertia classis.

Huic ascribuntur qui absque titubatione et haesitatione exacte quaecunque offeras legere et dictionum voculas describere norunt.

20

Hi paradigmata declinationum et coniugationum, et quae inicio de partium orationis discretionibus et differentiis ipsis quam pinguissima Minerva tradi possunt, ex Donato ediscunt. 25 Ac exercendi eius studii gratia adiunguntur iis interpretationes distichorum Catonis et sententiarum Solomonis, evangeliorum Latinorum dominicalium, crassissima analysis vocabulorum. Qui his praelegit periodica serie voces sententiarum colligit et quam maxime puerili Teutonica interpretatione vertit, addita cuilibet 30 sententiae paraphrasi copiosiore, ut quid dicatur penitus assequantur. Hunc enim duplicem transferendi Latina laborem necessario existimo horum causa suscipiendum esse.

Ubi interpretandi labore aliquoties praeceptor perfunctus est, easdem partes delegat ordine aliquot pueris, ut quantum assecuti 35 sint ex eorum redditione interpretationis perspiciat, ac si quid eos fugerit, uberius edoceat. Subiungitur his compendiolum ali

quod grammatices Donati, brevitati proximum, pleniuscule tamen nonnulla explicans, ut propius aliquanto partes orationis inspicere possint. Huic rei appositissima est áváλuois vocabulorum ex auditis lectiunculis, qua, cuius partis orationis quaevis sit 5 quoque usurpata accidente, declaratur et flectendae cuiusque ratio ostenditur.

Horum scriptionis exercitatio tota consistit in declinationum et coniugationum paradigmatibus exarandis, et quotidie nunc suo Marte declinationem vocabuli, nunc verbi coniugationem ex audita 10 lectione descriptam exhibebunt suo lectori, ut, sicubi lapsi fuerint, error corrigatur et erroris causa iis ostendatur.

Classis quarta.

Huc ex proxima transferimus eos qui in primis declinationum coniugationumque formulis sedulam navarunt operam easque ad unguem memoria tenent et partes orationis mediocri dexteri15 tate dignoscunt.

[ocr errors]

Ac hic etymologiae fusior doctrina, addita syntaxi quoque, traditur. Atque ut pluribus exercitiis studia eorum promoveantur, enarramus his auditoribus paedologiam Petri Mosellani, selectiores et planiores Ciceronis epistolas, fabellas Aesopi, sacros dialogos 20 Castalionis, breviora quaedam Erasmi colloquia, flores poëticos seorsim excusos, et quae praeterea scriptorum talia iudicamus, quae horum captui quadrent.

Interpretatio praelectionum omnino ad grammaticum dictionum ordinem, in periodis explicandis consuetum, efformanda est. 25 Explodenda igitur est ea indiligentia qua, ut fors fert vocabula, nonnulli sententiarum voces iungunt.

Repetitio partim est etymologica, qua excutiuntur vocabulorum naturae paulo exquisitius quam in classe praecedente. In nominibus casuum fines in singulis declinationibus, derivationes 30 compositionumque formae accuratiori studio indagantur, in verbis vero praeterita et supina sedulo inquiruntur, et subduntur cuiusque rei ex grammatica rationes quae ea de re traduntur, ac pari opera reliquarum partium orationis tractatio et exquisitio suscipitur. Partim vero est repetitio syntaxeos investigatio, quae tamen 35 potissimum intra iustae et legitimae structurae metas cohibetur, quae huic coetui sufficere nostro iudicio potest. Admodum enim tenera adhuc sunt ingenia huius, ut sic dicam, tribus, quae arte

« PredošláPokračovať »