Oden und Epoden, Zväzky 1–2

Predný obal
K. L. Ricker, 1900 - 479 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 30 - Otium divos rogat in. patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis ; otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura venale neque auro. non enim gazae neque consularis summovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantes.
Strana 88 - Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
Strana 29 - Seu te in remoto gramine per dies Festos reclinatum bearis Interiore nota Falerni. Quo pinus ingens albaque populus Umbram hospitalem consociare amant...
Strana 4 - Vides ut alta stet nive candidum Soracte, nee iam sustineant onus Silvae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto.
Strana 78 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Strana 26 - Persicos odi, puer, apparatus ; Displicent nexae philyra coronae ; Mitte sectari, rosa quo locorum Sera moretur. Simplici myrto nihil adlabores Sedulus euro : neque te ministrum Dedecet myrtus neque me sub arta Vite bibentem.
Strana 31 - Tithonum minuit senectus, 30 et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora. te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro 35 murice tinctae vestiunt lanae : mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere vulgus.
Strana 80 - Non ante vulgatas per artes Verba loquor socianda chordis : Non si priores Maeonius tenet Sedes Homerus Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae : Nec si quid olim lusit Anacreon Delevit aetas ; spirat adhuc amor Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.
Strana 33 - Salis avarus ? Pellitur paternos In sinu ferens deos Et uxor et vir sordidosque natos.
Strana 16 - Vitas hinnuleo me similis, Chloe', quaerenti pavidam montibus aviis matrem non sine vano aurarum et siluae metu. nam seu mobilibus veris inhorruit adventus foliis seu virides rubum dimovere lacertae, et corde et genibus tremit.

Bibliografické informácie