Obrázky na stránke
PDF
ePub

AQUINATIS

SATIRE XVI.

AD

OPTIMORUM EXEMPLARIUM FIDem recenSITÆ

VARIETATE LECTIONUM

PERPETUOQUE COMMENTARIO ILLUSTRATÆ

ET INDICE UBERRIMO INSTRUCTÆ

A

GE. ALEX. RUPERTI.

QUIBUS ADJECTE SUNT,

A. PERSII FLACCI SATIRE

EX RECENSIONE ET CUM NOTIS

G. L. K CENIG.

VOLUMEN SECUNDUM.

GLASGUE:

EXCUDEBANT ANDREAS ET JOANNES M. DUNCAN,

ACADEMIE TYPOGRAPHI;

IMPENSIS RICARDI PRIESTLEY, LONDINI.

i..

PA6446
A 2
1825
V.2

COMMENTARIUS

IN

JUVENALIS SATIRAS.

IN

SATIRAM I.

1 seq. Romæ olim poetæ, historici et oratores, quæcumque scripserant, ante quam ea in vulgus ederent, amicis recitare solebant. Quod institutum initio præclarum fuit et excolendis ingeniis librisque emendandis utilissimum: pauci enim iique subacti judicii viri invitabantur, ut libere, quid sentirent quæque sibi parum probanda viderentur, expromerent. Verum consuetudo ista mox ita immutabatur, ut recitatores non precibus tantum vel gratia et auctoritate sua, sed præmiis quoque propositis, pretio vestis, cœnæ, sportularum cet., clientes vel aliorum hominum magnam et imperitam turbam ad audiendum elicerent et quasi emerent eo consilio, ut singula ab iis ore pleniore laudarentur, (unde non inurbane hi Zopoxλ vocabantur et Laudicœni) vel incondito exciperentur clamore ac plausu: (vid. inpr. Plin. Ep. II, 14.) ex quo inani laudis studio mox insana scribendi et in primis poetandi manavit libido, quæ ingentem hominum multitudinem tamquam pestilenti sidere afflavit et mirum in modum aucta est cum astutia Imperatorum, qui cives ad otium a militari studio publicisque

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »