Opera: accedunt clavis metrica et nota︠e︡ anglica︠e︡ juventuti accomdata︠e︡

Predný obal
Hilliard, Gray et soc., 1833
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 64 - Cum semel occideris et de te splendida Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Strana 175 - At qui legitimum cupiet fecisse poema, Cum tabulis animum censoris sumet honesti ; Audebit quaecumque parum splendoris habebunt, Et sine pondere erunt, et honore indigna ferentur, Verba movere loco, quamvis invita recedant, Et versentur adhuc intra penetralia Vestae. Obscurata diu populo bonus eruet, atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae, priscis memorata Catonibus atque Cethegis, Nunc situs informis premit et deserta vetustas; Adsciscet nova, qua e genitor produxerit usus. VebemHis...
Strana 60 - cervi, luporum praeda rapacium, 50 sectamur ultro, quos opimus fallere et effugere est triumphus. gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres 55 pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes, ab ipso ducit opes animumque ferro.
Strana 181 - Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin ; 145 Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo. Semper ad eventum festinat ; et in medias res, Non secus ac notas, auditorem rapit ; et, quae Desperat tractata nitescere posse, relinquit ; 150 Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strana 179 - Cui lecta potenter erit res, 40 Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat ; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Strana 35 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Strana 181 - Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes. Si quid inexpertum scenae committis et audes Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Strana 107 - Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.

Bibliografické informácie