Obrázky na stránke
PDF
ePub

hatte. Cilix, Gladiator ans Cilicien. Roth: „Pegmata antiqui appellarunt machinas quosdam e ligno, quarum usus erat in theatris aut arenis. Erut pegma grandis quaedam et ingeniosa contabulatio, quae sponte et occulte statim cresceret, statim subsideret. Pueri, qui Suet. Calig. 26 gladiatores pegmares appellantur, rapti sunt seu ex inopinato sublati per idem pegma, cui insistebant, ad velaria. Super theatri et amphitheatri eas partes, in quibus spectatores sedebant, vela funibus ducta pendebant, ut solis ardores prohiberentur."

V. 123-128. Arviragus (sonst nicht erwähnt) wird von seinem britischeu essedum herabstürzen. Der rhombus, die Butte oder Steinbutte, hat nur an den Seiten Flossfedern, nicht weiter aufwärts gegen den Rücken; weil nun der dem Kaiser gebrachte Fisch seine Flossen aufbläst, so deutet dies Vejento so, als hätte derselbe eine ganz ungewöhnliche Bildung, als könne er daher nur aus weiter Ferne hergeschwommen seyn.

- an

"

V. 141-154. Rutupiae Stadt und Hafen in Britannien, und zwar in Kent. Praecipiti pinna: ein пrερодógos (tabellarius, cursor oder veredarius pinnatus, der zum Zeichen der Eile oder mit Anspielung auf Merkur dem Hut oder der Lanze, die er trug, eine Feder angeheftet hatte. Den vom Scholiasten behaupteten Unterschied: si victoriae nuntiabantur, laurus in epistola figebatur (dies zwar ist richtig), si autem aliquid adversi, pinna figebatur," kann ich nicht für gegründet halten. Dass die лTeρogóρor bei günstigen Nachrichten eine weisse, bei ungünstigen (wahrscheinlich eben bei Todesanzeigen; denn jede Schlappe wollte man gewiss nicht publik werden lassen) eine schwarze Feder trugen, hat man aus Martial X. 3, 10 und aus des Statius Silven, V. 1, 92 und 93 schliessen wollen. Sind unter ihnen besondre, ausserordentliche Couriere zu verstehen, oder gehörten sie zur kaiserlichen Post? von deren Einrichtung Sueton sagt, Octavian, Kap. 49: Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis per militares vias, dehinc vehicula disposuit. Commodius id visum est, ut, qui a loco perferrent literas, iidem interrogari quoque, si quid res exigant, possent."

[ocr errors]

DECIMI IUNII IUVENALIS

Satyra VIII.

NOBILITAS.

10

Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus
Maiorum et stantes in curribus Aemilianos
Et Curios iam dimidios humeros que minorem
Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem? 5
Quis fructus, generis tabula iactare capaci
Fumosos equitum cum Dictatore magistros,
Si coram Lepidis male vivitur? effigies quo
Tot bellatorum, si luditur alea pernox
Ante Numantinos? si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius Lare, si cupidus, si
Vanus et Euganea quantumvis mollior agna;
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
Squalentes traducit avos, emptorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
Tota licet veteres exornent undique cerae
Atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto:
Hos ante effigies maiorum pone tuorum:
Praecedant ipsas illi te Consule virgas.
Prima mihi debes animi bona. Sanctus haberi
Iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
Agnosco procerem. Salve, Gaetulice, seu tu

15

20

25

Silanus, quocunque alio de sangine, rarus Civis et egregius patriae contingis ovanti! Exclamare libet, populus quod clamat Osiri Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui 30 Indignus genere et praeclaro nomine tantum Insignis? Nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem cycnum, parvam extortamque puellam Europen; canibus pigris scabieque vetusta Levibus et siccae lambentibus ora lucernae 35 Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est, Quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis Et metues, ne tu sis Creticus aut Camerinus. His ego quem monui? Tecum est mihi sermo,

[ocr errors]
[ocr errors]

Rubelli Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tamquam 40 Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses, Ut te conciperet, quae sanguine fulget Iuli, Non quae ventoso conducta sub aggere texit. ,,Vos humiles," inquis, vulgi pars ultima nostri, Quorum nemo queat patriam monstrare parentis; 45 Ast ego Cecropides." Vivas, et originis huius Gaudia longa feras; tamen ima plebe Quiritem Facundum invenies: solet hic defendere causas Nobilis indocti. Veniet de plebe togata,

Qui iuris nodos et legum aenigmata solvat. 50 Hic petit Euphraten iuvenis, domitique Batavi Custodes aquilas, armis industrius; at tu Nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae. Nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod Illi marmoreum caput est, tua vivit imago.

Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta
Quis generosa putet, nisi fortia? Nempe volucrem
Sic laudamus equum, facili cui plurima palma
Fervet et exsultat rauco victoria Circo.

55

Nobilis hic, quocunque venit de gramine, cuius
Clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis; 60
Sed venale pecus Corythae posteritas et
Hirpini, si rara iugo victoria sedit.

65

Nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
Umbrarum dominos pretiis mutare iubentur
Exiguis, tritoque trahunt epirhedia collo
Segnipedes dignique molam versare Nepotis.
Ergo, ut miremur te, non tua, primum aliquid da,
Quod possim titulis incidere praeter honores,
Quos illis damus et dedimus, quibus omnia debes.
Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum 70
Tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo.
Rarus enim ferme sensus communis in illa
Fortuna. Sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim sic, ut nihil ipse futurae
Laudis agas. Miserum est aliorum incumbere famae, 75
Ne collapsa ruant subductis tecta columnis.
Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
Integer. Ambiguae si quando citabere testis
Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet periuria tauro,
Summum crede nefas animam praeferre pudori,
Et propter vitam vivendi perdere causas.
Dignus morte perit, coenet licet ostrea centum

80

85 Gaurana, et Cosmi toto mergatur aëno. Exspectata diu tandem provincia quum te Rectorem accipiet, pone irae frena modumque, Pone et avaritiae, miserere inopum sociorum! Ossa vides regum vacuis exsucta medullis. 90 Respice, quid moneant leges, quid curia mandet, Praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto Et Capito et Tutor ruerint, damnante senatu, Piratae Cilicum. Sed quid damnatio confert, Quum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit ? 95 Praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, Iamque tace. Furor est post omnia perdere naulum. Non idem gemitus olim, nec vulnus erat par Damnorum, sociis florentibus et modo victis: Plena domus tunc omnis et ingens stabat acervus 400 Nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa, Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycleti Multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae. Inde Dolabella est atque hinc Antonius, inde 405 Sacrilegus Verres: referebant navibus altis Occulta spolia et plures de pace thriumphos. Nune sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum, Et pater armenti capto eripietur agello;

Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum, 410 Si quis in aedicula Deus unicus; haec etenim sunt Pro summis, nam sunt haec maxima. Despicias tu Forsitan imbelles Rhodios unctamque Corinthum: Despicias merito. Quid resinata iuventus, Cruraque totius faciunt tibi levia gentis?

« PredošláPokračovať »