Obrázky na stránke
PDF
ePub

89. Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
Efficere nullis, Aule, moribus possis:
Pietate fratres Curtios licet vincas,
Quiete Nervas, comitate Rusones,
Probitate Macros, aequitate Mauricos,
Oratione Regulos, iocis Paullos:
Rubiginosis cuncta dentibus rodit.
Hominem malignum forsan esse tu credas:
Ego esse miserum credo, cui placet nemo.

90. Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis: Formosus septem, Marce, diebus eris." Si non derides, si verum, lux mea, narras,

[ocr errors]

Edisti nunquam, Gellia, tu leporem.

91. Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supre

mis

Non dedit uxori: cui dedit ergo? sibi.

92. Dum sibi redire de Patrensibus fundis
Ducena clamat coccinatus Euclides,
Corinthioque plura de suburbano,
Longumque pulchra stemma repetit a Leda,
Et suscitanti Lectio reluctatur:

Equiti superbo, nobili, locupleti,
Cecidit repente magna de sinu clavis.
Nunquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
93. Puella senibus dulcior mihi cygnis,
Agna Galesi mollior Phalantini,
Concha Lucrini delicatior stagni ;
Cui nec lapillos praeferas Erythraeos
Nec modo politum pecudis Indicae dentem

[ocr errors]

Nivesque primas liliumque non tactum;
Quae crine vicit Baetici gregis vellus
Rhenique nodos aureamque nitelam,
Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
Quod Atticarum prima mella cerarum,
Quod succinorum rapta de manu gleba;
Cui comparatus indecens erat pavo,
Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
Adhuc recenti tepet Erotion busto,
Quam pessimorum lex avara fatorum
Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
Nostros amores gaudiumque lususque,
Et esse tristem me meus vetat Paetus,
Pectusque pulsans, pariter et comam vellens:
Deflere non te vernulae pudet mortem?
Ego coniugem," inquit,,, extuli, et tamen vivo,
Notam, superbam, nobilem, locupletem."
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducenties accepit, et tamen vivit.

[ocr errors]

94. Supremas tibi tricies in anno
Signanti tabulas, Carine, misi
Ilyblaeis madidas thymis placentas.
Defeci: miserere iam, Carine.
Signa rarius, aut semel fac illud,
Mentitur tua quod subinde tussis.
Excussi loculosque sacculumque:
Croeso divitior licet fuissem,
Iro pauperior forem, Carine,

Si conchen toties meam comesses.

95. Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Miner

vam,

Et miraris, opus displicuisse tuum?

96. Callidus effracta nummos fur auferet arca; Prosternet patrios impia flamma Lares; Debitor usuram pariter sortemque negabit; Non reddet sterilis semina iacta seges; Dispensatorem fallax spoliabit amica;

Mercibus exstructas obruet unda rates:
Extra fortunam est, quidquid donatur amicis:
Quas dederis, solas semper habebis opes.

97. Quid factum est, rogo, quid repente factum,
Ad coenam mihi, Dento, quod vocanti
(Quis credat?) quater ausus es negare?
Sed nec respicis et fugis sequentem,
Quem thermis modo quaerere et theatris
Et conclavibus omnibus solebas?
Sic est: captus es unctiore coena,
Et maior rapuit canem culina

Iam te; sed cito cognitum et relictum
Cum fastidierit popina dives,

Antiquae venies ad ossa coenae.

98. Saepe salutatus nunquam prior ipse salutas: Sic erit aeternum, Pontiliane, vale.

99. Arctoa de gente comam tibi, Lesbia, misi, Ut scires, quanto sit tua flava magis.

100. Non donem tibi cur meos libellos

Oranti toties et exigenti,

Miraris, Theodore? magna causa est:
Dones tu mihi ne tuos libellos.

101. Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed

ipsum

Terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit. Quid mirum, toto si spargitur orbe? iacere Uno non poterat tanta ruina loco.

102, Insequeris, fugio; fugis, insequor; haec mihi mens est:

Velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.

103. Iurat capillos esse, quos emit, suos
Fabulla: numquid, Paulle, peierat? nego.

104, Versus scribere posse te disertos
Affirmas, Laberi; quid ergo non vis?
Versus scribere qui potest disertos,
Non scribat, Laberi: virum putabo.

105. Cinnam, Cinname, te iubes vocari.
Non est hic, rogo, Cinna, barbarismus ?
Tu si Furius ante dictus esses,
Fur ista ratione dicereris.

106. Non de vi neque caede nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis:
Vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari:
Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et periuria Punici furoris

Et Sullas Mariosque Muciosque

Magna voce sonas manuque tota.

Iam dic, Posthume, de tribus capellis. 107. Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi, Quum mihi dixisses: „exigis ergo nihil?" Inquiris, dubitas, cunctaris, meque diebus Teque decem crucias: iam rogo, Phoebe,

108. Nil lascivius est Charisiano: Saturnalibus ambulat togatus.

nega.

109. Libertus Melioris ille notus,
Tota qui cecidit dolente Roma,
Cari deliciae breves patroni,
Hoc sub marmore Glaucias humatus
Iuncto Flaminiae iacet sepulcro:
Castus moribus, innocens pudore,
Velox ingenio, decore felix.
Bis senis modo messibus peractis
Vix unum puer applicabat annum.
Qui fles talia, nil fleas, viator.

110. Non de plebe domus, nec avarae verna ca

tastae,

Sed domini sancto dignus amore puer,

Munera quum posset nondum sentire patroni,
Glaucia libertus iam Melioris erat.

Moribus hoc formaeque datum: quis blandior

illo ?

Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit? Immodicis brevis est aetas et rara senectus. Quidquid amas, cupias non placuisse nimis.

« PredošláPokračovať »