Et modo quae fuerat semita, facta via est; Nulla catenatis pila est praecincta lagenis, Nec praetor medio cogitur ire luto; Stringitur in densa nec caeca novacula turba, Occupat aut totas nigra popina vias: Tonsor, caupo, coquus, lanius sua limina servant: Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit. 129. Qui tonsor fueras tota notissimus urbe Et post haec dominae munere factus eques, gister, Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes, Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris: Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris. 130. Potavi modo consulare vinum. 131. Eutrapelus tons or dum circuit ora Luperci Expingitque genas, altera barba subit. 132. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas. 133. Emit lacernas milibus decem Bassus Tyrias coloris optimi: lucrifecit. „Adeo bene emit?" inquis: immo non solvit. 134, Morio dictus erat: viginti milibus emi. Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit. 135. Egi, Sexte, tuam pactus duo milia causam : Misisti nummos quot mihi? mile: quid est? ,, Narrasti nihil," inquis, et a te prodita causa est!" Tanto plus debes, Sexte, quod erubui. 136. Quum facias versus nulla non luce ducenos, Vare, nihil recitas: non sapis, atque sapis. 137. De praetoricia folium mihi, Paulle, corona Mittis, et hoc phialae nomen labere iubes. Exiguae volitat suspensa vapore lucernae, Quam fert cum parvo sordidus asse cliens. Bauer Satyren. 18 Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae, Mittere quum posses vel cochleare mihi? posses; Denique quum posses mittere, Paulle, nihil. 133. Quum sitis similes paresque vita, Uxor pessima, pessimus maritus, Miror, non bene convenire vobis. 139. Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est, Pars vulsa est: unum quis putet esse caput? 140. Miraris veteres, Vacerra, solos 141. Omnes aut vetulas habes amicas 142. Non per mystica sacra Dindymenes, Nullos denique per Deos Deasque 143. Dicere de Libycis reduci tibi gentibus, Afer, Continuis volui quinque diebus Ave: Non vacat, aut dormit," dictum bis terque reverso. Iam satis est: non vis, Afer, avere: vale. 144. Laudas balnea versibus trecentis Coenantis bene Pontici, Sabelle: 145. Secula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas? Euboïcae nondum numerabas longa Sibyllae Tempora: maior erat mensibus illa tribus. Heu, quae lingua silet! non illam mile catastae Vincebant, nec quae turba Serapin amat, Nec matutini cirrata caterva magistri, Nec quae Strymonio de grege ripa sonat. Quae nunc Thessalico Lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros? Sit tibi terra levis mollique tegaris arena, 145. Summa licet velox, Agathine, pericula ludas, Non tamen efficies, ut tibi parma cadat: Nolentem sequitur, tenuesque reversa per auras Vel pede vel tergo, clune vel ungue sedet. cadat. 147. Gellius aedificat semper: modo limina ponit, Nunc foribus claves aptat, emitque seras; Nunc has, nunc illas mutat, reficitque fenestras. Dum tamen aedificet, quidlibet ille facit. Oranti nummos ut dicere possit amico, Unum illud verbum Gellius, Aedifico. 148. Dixerat astrologus periturum te cito, Munna, Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi; Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas, Hausisti patrias luxuriosus opes, Bisque tuum decies non toto tabuit anno: Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito? |