Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et modo quae fuerat semita, facta via est; Nulla catenatis pila est praecincta lagenis, Nec praetor medio cogitur ire luto; Stringitur in densa nec caeca novacula turba, Occupat aut totas nigra popina vias: Tonsor, caupo, coquus, lanius sua limina

servant:

Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.

129. Qui tonsor fueras tota notissimus urbe

Et post haec dominae munere factus eques,
Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
Ciname, cum fugeres tristia iura fori.
Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos ?
Quid facit infelix et fugitiva quies?
Non rhetor, non grammaticus ludive ma-

gister,

Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes, Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:

Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.

130. Potavi modo consulare vinum.
Quaeris, quam vetus atque liberale?
Ipso Consule conditum; sed ipse,
Qui ponebat, erat, Severe, Consul.

131. Eutrapelus tons or dum circuit ora Luperci Expingitque genas, altera barba subit.

132. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.

133. Emit lacernas milibus decem Bassus Tyrias coloris optimi: lucrifecit.

„Adeo bene emit?" inquis: immo non solvit.

134, Morio dictus erat: viginti milibus emi. Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.

135. Egi, Sexte, tuam pactus duo milia causam : Misisti nummos quot mihi? mile: quid est? ,, Narrasti nihil," inquis, et a te prodita causa est!"

Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.

136. Quum facias versus nulla non luce ducenos, Vare, nihil recitas: non sapis, atque sapis.

137. De praetoricia folium mihi, Paulle, corona

Mittis, et hoc phialae nomen labere iubes.
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
Pallida quam rubri diluit unda croci.
An magis astuti derasa est ungue ministri
Bractea de fulcro, quod reor esse, tuo?
Illa potest culicem longe sentire volantem
Et minimi penna papilionis agi;

Exiguae volitat suspensa vapore lucernae,
Et leviter fuso rumpitur icta mero.
Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,

Quam fert cum parvo sordidus asse cliens.
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo;
Plena magis nimio lilia sole cadunt;
Nec vaga tam tenui discursat aranea tela,
Tam leve nec bombyx pendulus urget opus.

Bauer Satyren.

18

Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae,
Crassior offensae bulla tumescit aquae;
. Fortior et tortos servat vesica capillos,
Et mutat Latias spuma Batava comas.
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo;
Talia lunata splenia fronte sedent.
Quid tibi cum phiala, ligulam,quum mittere
posses,

Mittere quum posses vel cochleare mihi?
Magna nimis loquimur, cochleam quum mittere

posses;

Denique quum posses mittere, Paulle, nihil.

133. Quum sitis similes paresque vita,

Uxor pessima, pessimus maritus,

Miror, non bene convenire vobis.

139. Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est, Pars vulsa est: unum quis putet esse caput?

140. Miraris veteres, Vacerra, solos
Nec laudas nisi mortuos poetas.
Ignoscas, petimus, Vacerra: tanti
Non est, ut placeam tibi, perire.

141. Omnes aut vetulas habes amicas
Aut turpes vetulisque foediores:
Has ducis comites trahisque tecum
Per convivia, porticus, theatra:
Sic formosa, Fabulla, sic puella es.

142. Non per mystica sacra Dindymenes,
Nec per Niliacae bovem iuvencae,

Nullos denique per Deos Deasque
Iurat Gellia, sed per uniones:
Hos amplecitur, hos deosculatur,
Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
Hos natis amat acrius duobus,
His si quo careat misella casu,
Victuram neget esse se nec horam.
Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
Annaei faceret manus Sereni!

143. Dicere de Libycis reduci tibi gentibus, Afer, Continuis volui quinque diebus Ave:

[ocr errors]

Non vacat, aut dormit," dictum bis terque

reverso.

Iam satis est: non vis, Afer, avere: vale.

144. Laudas balnea versibus trecentis

Coenantis bene Pontici, Sabelle:
Vis coenare, Sabelle, non lavari.

145. Secula Nestoreae permensa,

Philaeni, senectae

Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas? Euboïcae nondum numerabas longa Sibyllae Tempora: maior erat mensibus illa tribus. Heu, quae lingua silet! non illam mile catastae Vincebant, nec quae turba Serapin amat, Nec matutini cirrata caterva magistri,

Nec quae Strymonio de grege ripa sonat. Quae nunc Thessalico Lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros?

Sit tibi terra levis mollique tegaris arena,
Ne tua non possint eruere ossa canes.

145. Summa licet velox, Agathine, pericula ludas, Non tamen efficies, ut tibi parma cadat: Nolentem sequitur, tenuesque reversa per

auras

Vel pede vel tergo, clune vel ungue sedet.
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo,
Et rapiant celeres vela negata Noti,
Securos pueri neglecta perambulat artus,
Et nocet artifici ventus et unda nihil.
Ut peccare velis, quum feceris omnia, falli
Non potes: arte opus est, ut tibi parma

cadat.

147. Gellius aedificat semper: modo limina ponit, Nunc foribus claves aptat, emitque seras; Nunc has, nunc illas mutat, reficitque fenestras.

Dum tamen aedificet, quidlibet ille facit. Oranti nummos ut dicere possit amico, Unum illud verbum Gellius, Aedifico.

148. Dixerat astrologus periturum te cito, Munna, Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi; Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,

Hausisti patrias luxuriosus opes,

Bisque tuum decies non toto tabuit anno:

Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?

« PredošláPokračovať »