Obrázky na stránke
PDF
ePub

QUINTI HORATII FLACCI

Satyr. I. 6.

5

40

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit fines, nemo generosior est te,
Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarunt,
Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum.
Quum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
Multos saepe viros, nullis maioribus ortos,
Et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
Contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis
Non umquam pretio pluris licuisse, notante
Iudicé, quo nosti, populo, qui stultus honores
Saepe dat indignis et famae servit ineptus,
Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere a vulgo longe longeque remotos?
Namque esto, populus Laevino mallet honorem
Quam Decio mandare novo, censorque moveret 20
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos gloria curru
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum fierique tribuno?

15

25

Invidia accrevit, privato quae minor esset. Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus Pellibus, et latum demisit pectore clavum, Audit continuo: quis homo hic? et: quo patre natus? 30 Ut si qui aegrotet, quo morbo Barrus, haberi Ut cupiat formosus, eat quacumque, puellis Iniiciat curam quaerendi singula, quali

Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: Sic qui promittit, cives, Urbem sibi curae, 35 Imperium fore et Italiam, delubra Deorum, Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, Omnes mortales curare et quårere cogit. Tune Syri, Damae aut Dionysi filius, audes Deiicere e saxo cives, aut tradere Cadmo? 40,,At Novius collega gradu post me sedet uno; Namque est ille, pater quod erat meus." Hoc tibi

Paullus

Et Messala videris? At hic, si plostra ducenta Concurrantque Foro tria funera, magna sonabit, Cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos. 45 Nunc ad me redeo libertino patre natum, Quem rodunt omnes libertino patre natum, Nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim, Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem 50 Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, Praesertim cautum dignos adsumere, prava Ambitione procul. Felicem dicere non hoc Me possim, casu quod te sortitus amicum. Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

Virgilius, post hunc Varius, dixere, quid essem. 55 Ut veni coram, singultim pauca locutus,

Infans namque pudor prohibebat plura profari, Non ego me claro natum patre, non ego circum Me Satureiano vectari rura caballo

65

Sed, quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos, 60
Pauca: abeo, et revocas nono post mense iubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
Non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. 4
Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore naevos;
Si neque avaritiam neque sordes aut mala lustra
Obiiciet vere quisquam mihi: purus, et insons,
Ut me collaudem, si et vivo carus amicis:
Caussa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes Idibus aera;

Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes, quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos: vestem servos que sequentes
In magno ut populo si quis vidisset, avita
Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi;

70

75

80

85 Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor Mercedes sequerer; neque ego essem questus: at

hoc nunc

Laus illi debetur et a me gratia maior.◄ Nil me poeniteat sanum patris huius; eoque * Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, Quod non ingenuos habeat claros que parentes, Sic me defendam. Longe mea discrepat istis Et vox et ratio. Nam, si natura juberet

A certis annis aevum remeare peractum,

95 Atque alios legere ad fastum quoscumque parentes: Optaret sibi quisque; meis contentus honestos Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens Judicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod

Nollem onus haud umquam solitus portare molestum. 100 Nam mihi continuo major quaerenda foret res, Atque salutandi plures; ducendus et unus Et comes alter, uti ne șolus rusve peregreve Exirem; plures calones atque caballi

Pascendi; ducenda petorrita. Nunc mihi curto 105 Ire licet mulo vel, si libet, usque Tarentum, Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. Obiiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli, Quum Tiburte via praetorem quinque sequuntur Te pueri, lasanum portantes oenophorumque. 110 Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, Milibus atque aliis vivo. Quacumque libido est, Incedo solus; percontor, quanti olus ac far; Fallacem Circum vespertinumque pererro

115

Saepe forum; adsisto divinis; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum.
Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus,-
Vilis cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 120
Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo; post hanc vagor; aut ego lecto
Aut scripto, quod me tacitum iuvet, ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum Sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est
Vita solutorum misera ambitione gravique;
His me consolor victurum suavius, ac si
Quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.

V. 1. Nach einer Sage bei Herodot, I. 94, wären in Folge einer Hungersnoth Lydier unter Anführung des lydischen Prinzen Tyrsenus in Hetrurien eingewandert, Macenas, aus dem reichen, schon vor längerer Zeit in Rom eingewanderten Lucumonen- oder Adelsgeschlechte der Cilnier, von welchem Livius sagt, X. 3: „Aretini, ubi Cilnium genus praepotens divitiarum invidia pelli armis coeptum."

V. 4. Die nur durch eine Handschrift bestätigte Lesart regionibus würde allerdings insofern passen, als die Macht der hetruscischen Lucumonen auf Grundbesitz beruht hatte. Statt imperitarunt wird auch gelesen: imperitarent und imperitarint.

V. 6. Libertinus eigentlich Sohn eines libertus; doch seit 191 vor Chr. hatte sich der Ständeunterschied dergestalt gemildert, dass schon der Sohn des Freigelassnen, nicht erst der Enkel, als ingenuus galt; so kam es,

125

130

« PredošláPokračovať »