Obrázky na stránke
PDF
ePub

Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis: 5
Si neque maiorem feci ratione mala rem,
Nec sum facturus vitio culpave minorem;

Si veneror stultus nihil horum: o si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 10
Thesauro invento qui mercenarius agrum

Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule. Si, quod adest, gratum iuvat, hac prece

te oro:

20

Pingue pecus domino facias et cetera praeter
Ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. 15
Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
Quid prius illustrem Satyris Musaque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster
Autumnusque gravîs, Libidinae quaestus acerbae.
Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Unde homines primos operum vitaeque labores
Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto
Principium. Romae sponsore me rapis. „Eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge!"
Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo, quod mî obsit, clare certumque locuto
Luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
„Quid vis, insane, et quas res agis?" improbus

urget

Iratis precibus; „tu pulses omne, quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras."

25

30

Hoc iuvat et melli est, non mentiar. At simul atras Ventum est Exquilias, aliena negotia centum Per caput et circa saliunt latus. „Ante secundam 35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras." „De re communi scribae magna atque nova te Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti." „Imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis." Dixeris, experiar: „si vis, potes,“ addit, et instat. 40 Septimus octavo proprior jam fugerit annus, Ex quo Maecenas me coepit habere suorum In numero dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda Vellet iter faciens, et cui concredere nugas Hoc genus: „hora quota est? Threx est Gallina Syro par? 45 Matutina parum cautos jam frigora mordent," Et quae rimosa bene deponuntur in aure.

Per totum hoc tempus subiectior in diem et horam Invidiae noster. Ludos spectaverat una, Luserat in Campo: „Fortunae filius!" omnes. 50 Frigidus a Rostris manat per compita rumor: Quicunque obvius est, me consulit: „o bone, nam te Scire, Deos quoniam propius contingis, oportet, Num quid de Dacis audisti?" Nil equidem. „Ut tu Semper eris derisor!" At omnes di exagitent me, 55 Si quidquam. „Quid? militibus promissa Triquetra Praedia Caesar, an est Itala tellure daturus?“ Iurantem me scire nihil mirantur ut unum Scilicet egregii mortalem altique silenti.

Perditur haec inter misero lux, non sine votis: 60 O rus, quando ego te adspicîam? quandoque licebit

Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
Ducere sollicitae iucunda oblivia vitae ?

O quando faba, Pythagorae cognata, simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo?

O noctes coenaeque deûm! quibus ipse meique 65
Ante Larem proprium vescor, vernas que procaces
Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est,
Siccat inaequales calices conviva solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula, seu modicis uvescit laetius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis
ad nos

Pertinet et nescire malum est, agitamus: utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati;

70

Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; 75
Et quae sit natura boni, summumque quid eius.
Cervius haec inter vicinus garrit aniles

Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arellî
Sollicitas ignarus opes, sic incipit: „Olim
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille
Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena
Vincere tangentis male singula dente superbo,
Quum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.

[ocr errors]

85

90 Tandem urbanus ad hunc: Quid te iuvat, inquit, amice,

Praerupti nemoris patientem vivere dorso?

Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est 95 Aut magno aut parvo leti fuga; quo, bone, circa, Dum licet, in rebus iucundis vive beatus, Vive memor, quam sis aevi brevis. Haec ubi dicta Agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes 100 Moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat Nox medium coeli spatium, quum ponit uterque In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos, Multaque de magna superessent fercula coena, 105 Quae procul exstructis inerant hesterna canistris. Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes Continuatque dapes; nec non verniliter ipsis Fungitur officiis, praelibans omne, quod affert. 110 Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque Rebus agit laetum convivam: quum subito ingens Valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave, magisque Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis 115 Personuit canibus. Tum rusticus: haud mihi vita Est opus hac, ait, et valeas: me silva cavusque Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo."

V. 5. Hatte vielleicht Horaz ein wenig bange, auch sein Gütchen möchte zur Vertheilungsmasse geschlagen werden?

V. 12, f. Scholiast: „ut Mercurius apertis lucris et negotiationi praeerat, sic Hercules opertis lucris sive thesauris." Der Commentar des Cruq. fügt hinzu: „sunt, qui eundem incubum seu incubonem esse velint" (thesauris incubantem).

Y. 15-26. Vergl. Oden, II. 7, 12 f. Sed me per hostes Mercurius celer denso paventem sustulit aëre ;" und Oden II. 17, 29, 30, wo er die Dichter viros Mercuriales nennt. „Hoch über Rom liegt meine sichre Burg.“ Vergl.: Oden II. 21, 22: „vester, Camenae, vester in arduos tollor Sabinos." Vor allen Dingen preise ich das Glück, welches ich hier geniesse," und zwar Satiris; denn Oden dichtete er damals noch nicht, und seine Epoden waren meistens Spottgedichte. Die grossen Sandwüsten Afrikas erzeugen den Samum, als dessen Fortsetzung in Italien der Scirocco, im Hochgebirge der Föhn erscheint. Die Empfindung, welche der Scirocco erregt, hat etwas Drückendes, Beengendes und Lähmendes, und vermehrt die Wirkungen der aria cattiva oder der schlechten Luft, die vom Juli, besonders aber von der zweiten Hälfte des Augusts an häufige Wechselfieber in Rom zur Folge hat. Sie kommt übrigens nicht blos in den pomptinischen Sümpfen und auf der Latinerebne, sondern auch in Friesland, Seeland und Westindien vor als eigenthümliche Gasart, die in geringer Höhe über den Boden hinstreicht, so dass der obere Stock eines Hauses gesund seyn kann, der untere aber ungesund, übrigens auch umgekehrt, wenn das Haus an den Berg gebaut, und von dorther einem Strom des Gases ausgesetzt ist. Sie entsteht aus sumpfigem, mit animalischen und vegetabilischen Resten stark gemischtem Boden, wenn der Sumpf in Folge langer Hitze sich verdichtet und überkrustet, und wirkt am heftigsten auf Schlafende, weil während des Schlafs die Sauggefässe besonders thätig sind. Indessen war Róm zur Zeit des Horaz und noch Jahrhunderte nach ihm weit gesünder als gegenwärtig wegen der Cloaken, welche die Stadt rein erhielten, wegen des guten Trinkwassers, das die Aquadukte herbeileiteten, wegen der vielen Anstalten, die den regelmässigen Abfluss der Gewässer beförderten, und vornämlich desswegen, weil die Latinerebne damals noch bebaut, mit Villen bedeckt, von vielerlei Bäumen Bauer Satyren.

6

« PredošláPokračovať »