Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et nos ergo manum ferulæ subduximus; et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus,
Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam.

Quum tener uxorem ducat spado; Mævia Tuscum
Figat aprum, et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente, gravis juveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ;
Difficile est satiram non scribere: nam quis iniquæ
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,

15

20

25

30

ego etiam scholas magistri flagellum sublime minitantis frequentavi olim ; et fictas, exercitationis gratia, causas egi, quum Syllam hortarer, ut, omissis reipublicæ curis, in otio privatus sopori alto indulgeret. Quidni ergo scribam, aut cur stulte clemens parcam papyro, quam tot quotidie vates imperiti, et passim obvii, male consumunt?

9. Quod si quis tamen rogaverit, cur hoc satirico scribendi genere delecter, in quo Lucilius Auruncæ natus, tanquam in patente Circo exspatiatus est; dicam sane, si vobis audire vacat, et si æquis auribus dicentem accipitis.

22. Omnino difficile est a scribenda satira temperare, quum intueor a molli et effeminato eunucho uxorem duci; impudicam mulierem Mæviam figere apros Etruscos, et nuda mamma tenere tela venatoria; quum video hunc tonsorem, qui mihi juveni barbam sonantem radebat, pervenisse ad eas opes, ut cum patricio quolibet contendat: quum Crispinus ex Ægyptiorum mancipiorum fæce emersus, et Canopo urbe elapsus, purpureas lacernas molliter in humerum rejiciat, exsertamque protendens manum, jactet digitos annulis levioribus ex auro, quales æstate gestat, micantes, nec majori et graviori gemmæ ferendæ par sit. Age, quis tam sceleratæ flagitia civitatis

Causidici nova quum veniat lectica Mathonis,
Plena ipso? post hunc magni delator amici,

Et cito rapturus de nobilitate comesa,

40

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35
Carus, et a trepido Thymele submissa Latino?
Quum te submoveant, qui testamenta merentur
Noctibus, in cœlum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulæ vesica beatæ?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas, ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis, et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.
Quid referam, quanta siccum jecur ardeat ira,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis? et hic damnatus inani

45

animo æquo ferat? quis tam omnis sensus expers, ut stylum non expediat, quum Mathonem Causidicum cernit in eleganti et recenti lectica procedere, ita obesum et sagina distentum, ut eam solus impleat? quum paulo post subire videt famosum illum delatorem, qui suo amico, viro clarissimo, exitium est machinatus; quique brevi reliquas nobilium a se spoliatorum exuvias diripiet; quem Babius Massa formidat; quem delinire muneribus missis tentat Carus; ad quem placandum Latinus sibi male metuens suam Thymelen clam allegat? quum te justa hereditate depellunt, qui testamenta adipiscuntur nocturni coitus labore; quos ad cœlum evehit illud, quod nunc est optima et brevissima via ad summam fortunam, nempe procax et turpis ardor aniculæ divitis? Stuprator Proculeius habet duodecimam hereditatis partem; sed libidinosior Gillo et nervosior undecim reliquas portiones obtinet; quisque enim venit in partem hæreditatis ad mensuram et vim sui inguinis : accipiat sane pretium sanguinis, quo exhausto fiet pallidus, ut qui calcavit anguem pede nudo, aut ut rhetor dicturus ad aram Lugduni.

45. Quid dicam, quanta æstuem iracundia; quam graviter mihi bilem et stomachum moveat hic tutor, qui pupillum fortunis exuit, eumque venalem in foro prostare coegit, dum ipse magna clientium

Judicio, (quid enim salvis infamia nummis?)
Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur Dis

:

Iratis at tu, victrix provincia, ploras!

Hæc ego non credam Venusina digna lucerna?
Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Quum leno accipiat mochi bona, si capiendi
Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam; puer Automedon nam lora tenebat,

50

55

60

et famulorum, quibus stipatur, turba, vias urbis impedit? aut iste Marius, qui licet a judicibus ob Africam compilatam fuerit condemnatus, tamen vanam ac inutilem eorum severitatem ridet? Quis enim de ignominia vehementer laborat, modo salva incolumisque pecunia sit? immo etiam irrogatas sibi ab ultoribus Superis pœnas apponit lucro; et ab vespera usque in lucem epulis indulgens, calamitatem suam facile consolatur, te interim lugente, o infelix Africa! et amissas, nec reddendas umquam tibi, licet causam viceris, pecunias deplorante.

51. Hæc ego flagitia non arbitrabor digna, quæ satiricis versibus agitentur, more ac stylo Horatii Venusini, qui, nocturnis studiis invigilans, lucernam suam vitiis admovet, ut ostendat, vel adurat? an satius esse putabo, pervulgatas illas de Hercule, de Diomede, de Minotauro in Labyrinthi latebris mugiente fabulas carmine persequi, aut evolantem Dædalum artificem ingeniosum, Icarumve in mare decidentem denarrare? quum leno accipiat bona mœchi, dum uxori ejus nullum jus relinquitur dona possidendi, leno doctus detorquere oculos a convivis ad spectandum lacunar, et ad pocula ronchos emittere naribus, somnumque simulare, etsi reipsa vigilat : quum interea ille juvenis, qui patrimonium equis alendis ligurivit, nihilque jam ex avitis opibus in censu habet, nihilominus confidat se cohortis præfecturam obtinere posse, eo scilicet nomine, quod imperatoris per viam Flaminiam invecti currum ipse adolescens

cathedra,

Ipse lacernatæ quum se jactaret amicæ.
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio, quum jam sexta cervice feratur,
Hinc atque inde patens, ac nuda pæne
Et multum referens de Mæcenate supino,
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas,
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis : probitas laudatur, et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.

65

70

75

agitaverit, ut olim Automedon Achilleos equos regebat, dum se imperator ostentaret suo amasio virilem vestem induto, quem vocabat amicam lacernatam. Quis non gestiat mediis in compitis exerere calamum, et iis, quæ se offerunt, flagitiis libros ingentes refercire, quum homo turpissimus, et in obsignandis falso testamentis exercitatus, qui subjiciendis in locum verarum et notandis madefacta annuli gemma tabulis adulterinis, lautus ac dives evasit, jam gestetur sublimis in lectica servorum sex humeris imposita, et ab utroque latere aperta, ipse in ea porrectus ac supinus, ad eum fere modum, quo Mæcenas deliciarum arbiter amantior gestari solebat? En occurit nobilis mulier, quæ dum mariti sitim vino Caleno restinguere parat, rubetæ virus poculo, quod illi porrigit, admiscet, cognatasque suas, nondum istius gnaras artis, ipsa longe veteri Locusta peritior, docet quemadmodum suos viros adhuc veneni notis lividos, contemptis populi spectantis et indignantis rumoribus, ad rogum efferri jubeant.

3. Si vis in aliquo esse inter homines pretio ac numero, id consequeris insigni quodam et palmario scelere; aliquid oportet exsilio dignum et carcere moliaris. Laudantur viri probi, at egent. Florent improbi, et suis sceleribus acceptas ferunt villas, ædes in urbe magnificas, mensas exquisitas, argentea pocula prisco artificio elaborata,

80

Quem patitur dormire nurus corruptor avaræ,
Quem sponsæ turpes, et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcumque potest; quales ego, vel Cluvienus.
Ex qua Deucalion, nimbis tollentibus æquor,
Navigio montem ascendit, sortesque poposcit,
Paulatimque anima caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.

Et quando uberior vitiorum copia? quando
Major avaritiæ patuit sinus? alea quando

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulæ, posita sed luditur arca.
Prælia quanta illic dispensatore videbis
Armigero! simplexne furor, sestertia centum
Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo?

90

et capro, aut aliis signis cælatis aspera. Quem non impellit ad scribendam satiram, excitatque, pater avaram filii uxorem ad scelus pretio pertrahens; sponsæ amoribus turpissimis æstuantes; pueri adulteriis infames? Si quis poeta natus non est, ipsi tamen carmina indignatio suggeret, qualia illa cumque sint, cujusmodi scribuntur a me, vel a Cluvieno.

81. Quidquid moliuntur homines, corum vota, metus, ira, voluptates, gaudia, concursationes ac negotia, ex quo tempore Deucalion, augescente continuis imbribus mari, supra Parnassum navi est evectus, et Themidis oraculo consulto, lapides ab eo projecti sensim mollescere cœperunt, et Pyrrha ostendit nudis maribus nudas puellas; hæc omnia, inquam, huic libello materiam dabunt, nullo certo distinctam ordine, amplam certe ac uberem : ecquando enim ætas fuit criminum feracior? quando major avaritiæ gurges, quando aleæ insania pertinacior et projectior? Non jam incertis tabulæ aleatoriæ jactibus lusores exponunt crumenas, sed totas in ludum arcas deferunt; quibus illic animis, qua contentione certantes videre est, servo talos et nummos, arma isti ludo idonea, subministrante! Cujus hoc tandem et quam vesani est furoris, centum sestertia ludendo per

« PredošláPokračovať »