Obrázky na stránke
PDF
ePub

Inque vices equitant, ac luna teste moventur.
Inde domos abeunt : tu calcas luce reversa
Conjugis urinam, magnos visurus amicos.

Nota Bonæ secreta Deæ, quum tibia lumbos
Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur
Attonitæ, crinemque rotant, ululantque Priapi
Mænades. O quantus tunc illis mentibus ardor
Concubitus! quæ vox saltante libidine! quantus
Ille meri veteris per crura madentia torrens!
Lenonum ancillas posita Laufella corona
Provocat, et tollit pendentis præmia coxæ.
Ipsa Medullinæ frictum crissantis adorat :
Palmam inter dominas virtus natalibus æquat.
Nil ibi per ludum simulabitur: omnia fient
Ad verum, quibus incendi jam frigidus ævo
Laomedontiades, et Nestoris hernia possit.

315

320

325

mox vicibus alternis aliæ super alias equitantes subiguntur ad lunæ radios, et agitantur invicem; deinde post tanta scelera defessæ domos repetunt. Tu, bone marite, quum reversa luce surgis mane magnos patronos salutaturus, et per plateam Pudicitiæ transis, urinam tuæ uxoris modo effusam calcas pedibus.

313. Cognita sunt omnibus arcana flagitia, in sacris Bonæ Deæ admissa, quum tibia suo sonitu lumbos commovet; quum Mænades Priapi pariter cornuum cantibus et vini fervore extra se abreptæ, crines rotant cum ululatibus. O quam ardentia tunc illarum animis æstuant concubitus desideria! quam obscenæ voces earum præ libidine saltantium! quam abundanti urinarum torrente per crura madentia vini veteris fluctus defluunt! Laufella matrona, proposito victoriæ præmio, in certamen salacitatis ancillas lenonum provocat, et victrix coronam tollit, utpote quæ diutius indefessa pendentes coxas tenuerit: sed tamen ipsa Medullinam victricem, et frictu aptiore crissantem adorat. In hoc tam fœdo certamine inter mulieres impudicas palma datur præstantiori, nulla prorsus habita natalium, id est, nobilitatis ratione. Nihil ibi per simulacra et ludum, sed omnia ad verum fient, ita ut hoc spectaculo etiam Priamus, Laomedontis filius, quamvis senio frigidus, etiam Nestoris tertiam

Tunc prurigo moræ impatiens, tunc femina simplex,
Et toto pariter repetitus clamor ab antro :
Jam fas est; admitte viros. Jam dormit adulter;
Illa jubet sumpto juvenem properare cucullo.
Si nihil est, servis incurritur : abstuleris spem
Servorum, veniet conductus aquarius. Hic si
Quæritur, et desunt homines; mora nulla per ipsam,
Quo minus imposito clunem submittat asello.
Atque utinam ritus veteres, et publica saltem
His intacta malis agerentur sacra : sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quæ psaltria penem
Majorem, quam sunt duo Cæsaris Anticatones,
Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
Intulerit, ubi velari pictura jubetur,
Quæcumque alterius sexus imitata figuram est.
Et quis tunc hominum contemptor numinis? aut quis

330

335

340

ætatem viventis hernia inflammari ad libidinem queat. Tunc prurigo venerea ardet, moras dilationemque indignata; tunc feminæ sentiunt se tantum feminas esse, et viris absentibus cupidines suas umbratili opere excitari, non satiari; tunc omnes pariter et simul ab antro universo conclamant: jam fas est; o janitrix, jam propera; viros admitte. Numquid adulteri dormitant? eos excitari jubet mulier, et celeriter venire sumpto cucullo, ne cognoscantur : si nullus adest juvenis, in servos fit impetus : si spem servorum venientium abstuleris, intrabit aquarius pacto pretio conductus: hic ipse si non reperiatur, si defuerint homines etiam vilissimi, illa nihil moratur, quin statim imposito asello clunem submissum tradat. Proh nefas abominandum! atque utinam publica religionum sacra ritusque a veteribus instituti his sceleribus intacta celebrarentur ! Sed omnes populi a nobis remotissimi, Mauri scilicet atque Indi, noverunt quis adulter sub psaltriæ habitu penem majorem quam duo anticatones Cæsaris in illas ædes intulerit, unde fugeret masculus mus testiculi sibi conscius, ubi velari jubentur picturæ quælibet expressas masculini sexus figuras imitatæ. Quis tunc, prisco nimirum sæculo, inveniretur homo, qui Deos contemnere, qui Numæ simpuvium, nigros catinos, et fragiles patellas de colle Vaticano fabri

Simpuvium ridere Numæ, nigrumque catinum,
Et Vaticano fragiles de monte patellas

Ausus erat? Sed nunc ad quas non Clodius aras?
Audio, quid veteres olim moneatis amici :
Pone seram; cohibe. Sed quis custodiet ipsos
Custodes? Cauta est, et ab illis incipit uxor.
Jamque eadem summis pariter minimisque libido;
Nec melior, silicem pedibus quæ conterit atrum,
Quam quæ longorum vehitur cervice Syrorum.

Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
Conducit comites, sellam, cervical, amicas,
Nutricem, et flavam, cui det mandata, puellam.
Hæc tamen argenti superest quodcunque paterni
Levibus athletis, ac vasa novissima donat.
Multis res angusta domi: sed nulla pudorem

345

350

355

catas, irridere tanquam fictiles, et non aureos, ausus fuisset? Nemo certe, vel capitis periculum incurrisset. Contra nostris temporibus nullæ sunt aræ, nulla sacrificia quæ non polluant Clodii similes adulteri.

346. Audio quod recte me admonetis, o candidi et veteres amici : nempe dicitis obseranda esse domi omnia diligenter; compescendam prodigæ mulieris et libidinos intemperantiam adhibitis custodibus. Sed, quæso, quis custodes ipsos custodiet? Ingeniosa et vigil est conjux; hoc primum curat, ut illos ipsos custodes deliniat corrumpatque. Neque vero primarias tantùm matronas et locupletes iste luxus, prodigalitatis et ambitionis furor tenet; eodem et infimæ sortis mulieres laborant; neque modestior est ea, quæ pedibus nudis vias coeno nigroque silice stratas terit, quam quæ lectica sublimi gestatur a proceris et valentibus Syriæ servis.

352. Ogulnia, ignobilis illa muliercula, ut spectaculis intersit, ibique se ostentet, conducit vestem, comites, lecticulam, pulvinum, amicas, nutricem, et puellam elegantem, cui det mandata. Quumque par esset, ut quod ipsi restat e patrimonio, servaret alendæ familiæ, hoc ipsum tamen argentum, ac reliqua vasa, et domesticam supellectilem athletis imberbibus largitur. Quamvis plurimæ egestate vexentur, et exiguo sint admodum censu nullæ

Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,

[ocr errors]
[ocr errors]

360

365

Quem dedit hæc, posuitque modum. Tamen utile quid sit
Prospiciunt aliquando viri; frigusque famemque
Formica tandem quidam expavere magistra.
Prodiga non sentit pereuntem femina censum;
Ac, velut exhausta recidivus pullulet arca
Numus, et e pleno semper tollatur acervo,
Non unquam reputat, quanti sibi gaudia constent.
Sunt, quas eunuchi imbelles, ac mollia semper
Oscula delectent, et desperatio barbæ,
Et quod abortivo non est opus.
Illa voluptas
Summa tamen, quod jam calida matura juventa
Inguina traduntur medicis, jam pectine nigro.
Ergo spectatos, ac jussos crescere primum
Testiculos, postquam cœperunt esse bilibres,
Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
Conspicuus longe, cunctisque notabilis intrat

370

tamen paupertatis pudore deterrentur, quominus prodigæ sint; nullaque eum, quem inopia suadet, modum ac frugalitatem servat. Sane viri suæ utilitatis rationem interdum habent, quantumlibet prodigi, et exemplo formica prospiciunt in futurum quo pacto famem et frigus arceant. At feminæ profundunt ac perdunt omnia, nullo futuri metu; neque secum unquam expendunt, quanto eas nugas, quibus delectantur, emant, quasi exhausta in arca nummi sua sponte renascentes repullularent, neque illorum acervus esset aliquando minuendus, quantumlibet inde tolleretur.

366. Sunt aliæ mulieres, quæ delectantur eunuchis ad imprægnandum impotentibus, et eorum mollibus osculis quæ non asperantur insperate barbæ pilis, quia non opus habent pharmaco conceptum partum abigente. Attamen ex illis summam voluptatem capiunt, eo quod medicis castrandi traduntur, quum fervente jam et adulta juventute, jamque nigrescente pube ad justum excreverunt inguina ergo Heliodorus chirurgus tonsoris unius detrimento duntaxat avellit spectatos testiculos, postquam prius jussam magnitudinem ceperunt, et ad duarum librarum pondus pervenere. Ille, quem fieri spadonem curavit domina, quum balnea nudus ingredi

Balnea, nec dubie custodem vitis et horti

Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille
Cum domina: sed tu jam durum, Postume, jamque
Tondendum eunucho Bromium committere noli.

Si gaudet cantu, nullius fibula durat

Vocem vendentis prætoribus; organa semper
In manibus; densi radiant testudine tota

Sardonyches; crispo numerantur pectine chorda,

375

380

Quo tener Hedymeles operas dedit : hunc tenet, hoc se
Solatur, gratoque indulget basia plectro.

Quædam de numero Lamiarum, ac nominis alti,
Cum farre et vino Janum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum
Sperare, et fidibus promittere. Quid faceret plus
Ægrotante viro? medicis quid tristibus erga.

385

tur, inter omnes conspicuus enormi mentula notatur, et confidenter custodem hortorum et vitis Deum in certamen provocat. Ille igitur cum providente domina concumbat; sed tu, Postume, cave hujusmodi eunucho concubinum tuum Bromium committas, licet jam durum, virilem, et barba tondenda instructum.

379. Si mulier cantu gaudet, nulli fibulam clausam durare permittet vendenti vocem prætoribus in ludis audiendam: semper in manibus tenebit instrumenta musica cantorum quos amat per totam testudinem radiant densi sardonyches quibus ornantur illius digiti: chorda per ordinem et numerum resonant cripso pulsatæ pectine, quo utebatur ante ipsam tener et junior Hedymeles: dum abest mollis ille citharœdus, hunc blandum pectinem arripit, tenet, complectitur labris amantibus, et ita solatium quærit, quando absentis domini copiam habere nequit.

385. Quædam de gente Lamiarum nobili, et splendido nomine clarior, Janum et Vestam, quum illis farre et vino sacrificaret, interrogabat, num Pollio cytharœdus sperare posset se coronam e quercu reportaturum in certaminihus musicis, institutis in honorem Jovis Capitolini; an hoc industriæ suæ et cytharæ præmium polliceri sibi posset. Quid aliud, amabo, faceret, si vir ipsius periculoso tentatus morbo jaceret? aut quo majori argumento,

« PredošláPokračovať »