Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Prima docet Satire caussam formamque libelli.
Materiam et caussam satirarum hac adspice 2 prima.

Præfatio, cur Satiras scribat.

Cur satiras scribat, qui fere ad mediam ætatem declamavit.

In prima hujus satiræ parte, v. 1-18, lepidas poeta tradit caussas, quibus adductus animum ad carmina scribenda, et post longam demum moram evulganda appulerit : se enim, recitationibus crebris et importunis multorum poetarum, qui ejusdem fere argumenti carmina composuerint, iisdemque adumbraverint coloribus,

1. Alii caussas.

2. Alii inspice.

tamdiu ac toties et tantopere offensum atque vexatum, sibi temperare non potuisse, quo minus ipse etiam aliquid scriberet recitaretque, quo saltem iis quibus non sine ingenti tædio aures præbuerit, reponeret, rependeret, par pari referret, hoc est, idem legendi audiendique fastidium crearet, ne patientiæ suæ hi impune insultasse videri possent, v. 1-14; utque aliquam certe scribendi facultatem sibi compararet, scholas dicit grammaticorum rhetorumque a se fuisse frequentatas; nihil autem referre, utrum aliorum versificatorum, quorum tantus sit numerus, ut ubique iis occurrat, an sua manu pereat charta, v. 15—18.

In altera satiræ parte, v. 19-150, rationes affert, quare, capto carminum scribendorum consilio, ad satiras potius quam ad alia poematum genera animum converterit: tot enim et tanta Romæ nunc vigere vitia ac scelera, ut in hoc campo facile suppeditet omnis dicendi apparatus, et difficile sit, satiram non scribere ; utque, si natura neget, faciat indignatio versum, qualemcumque possit, v. 30-79; multo quoque magis expedire, hæc hominum vitia notari, quam exponi mythos et argumenta, jam tractata a tot poetis, et omnibus nota, v. 52 seq. Præterea summam proponit omnium, quæ in satiris suis persequi apud animum constituerit, quæque hoc poeseos genus complectatur, v. 81–86.

In fiue demum carminis, animo secum reputans ac dolens, priscam loquendi scribendique libertatem poetis præcisam esse, et homines, qui multum auctoritate et imperatorum gratia valeant, nedum ipsos Cæsares, aut Cæsarum ministros, non sine salutis vitæque periculo vivos carpi posse, se in sola mortuorum, utpote qui non amplius mordeant, facta et mores invecturum esse profitetur, v. 150-171.

SATIRE PRIME

ANALYSIS.

Satira hæc, præfationis quasi loco cæteris præmissa, salis facetiarumque plena est, et dispositio ejus præclara. Juvenalis nos docet, quare et scribere, et satiras potissimum scribere apud animum

suum statuerit: utriusque autem consilii tam lepidas affert rationes, ut vel Catoni risum movere potuissent. Nihil quoque facetius simul et modestius est judicio illo, quod de facultate sua poetica ipse fert v. 17, 18, 79, 80; nihil aptius venustiusque pictura perditorum seculi sui morum, et conversione ad hoc primarium satiricæ poeseos argumentum, cui proinde diutius immoratur v. 22—146; quibus plurima illorum temporum vitia non sine urbanis salibus recenset: a spadonibus scilicet uxores duci, v. 22; mulieres descendere in arenam, v. 22, 23; a quibusdam libertinorum quemvis patriciorum divitiis ac mollitie superari, v. 24-29; causidicos delationibus opes sibi parare, et luxurie diffluere, v. 32, 33; delatores opibus exuere nobilissimum quemque, et a se invicem timeri, v. 33—36; adulteros fieri hæredes mœcharum, v. 37-44; pupillos fortunis a tutoribus spoliari, v. 45-47; repetundarum reos damnatosque maximam retinere partem pecuniæ, a provincialibus per vim ac fraudem exactæ, et in exsilio lautius, quam antea, genio suo indulgere, v. 47-50; maritos ipsos lenonum partes agere, ut bonorum mochi hæredes ex asse fiant, v. 55-57; homines infimæ sortis, qui patrimonium equis alendis dilapidaverint, prætorianis cohortibus præfici, v. 58-62; falsos testamentorum signatores hæreditates invadere, et non minus magnificos quam molles esse, v. 63-68; maritos ab uxoribus veneno necari, v. 69-72; sceleratissimos homines dignitate et copiis excellere, . 73—76; nurus a soceris vitiari, et pueros, vel viris nubere, vel adulterari, V. 77, 78; numquam majorem viguisse avaritiam, nec insaniorem aleæ lusum, v. 87-93; plures uni homini esse villas, et divites privatim saliarem in modum epulari, pauperibus vero clientibus ante fores ædium sportulas apponi, v. 94-99; summos quoque magistratus tam sordidos esse, ut eos non pudeat una cum uxoribus, vel earum nomine sportulas petere, et contemptim ab opulentis tractari, v. 99–131; veteres amicos pauperesque clientes non amplius ad rectam vocari cœnam, sed ditiores solos domi lautissimis epulis abligurire fortunas suas, et nonnumquam cruditate mori, v. 132-146. Huic itaque satiræ si secundam potissimum, tertiam, sextamque adjunxeris, consummatissimam habebis picturam corruptorum illius ævi morum.

Forma orationis sæpe oratoria magis quam poetica videri potest; sed per maximam carminis partem regnat magnum ☎ wados et generosa indignatio, qua pravos hujus ætatis mores insectatur poeta. Cæterum satiram hanc esse primam omnium, quas Juvenalis, si

non scripserit, certe evulgaverit, cum ex primis, tum ex postremis ejus verbis probabile fit. Perperam tamen ex v. 15 seq. colligi, eam ad illa tempora referendam esse, quibus poeta rhetorum scholas frequentare vix desierit, ex v. 24 seq. intelligitur.

SATIRA PRIMA.

SEMPER ego

auditor tantum? nunquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plena jam margine libri
Scriptus, et in tergo, necdum finitus, Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani: quid agant venti, quas torqueat umbras
Eacus, unde alius furtiva devehat aurum
Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poeta!

SATIRE PRIME INTERPRETATIO.

5

10

1. ITANE semper audiam ineptos vates? Non scribam ipse aliquid vicissim, quod ex me audiant, quum toties meas aures Codrus obtuderit recitanda ad ravim usque sua Theseide? Ergone inultam ferent, quam exhibuere mihi molestiam, dum lectitat mihi alius comœdias Latinas, alius elegias? Non pœnas diei male mihi ereptæ dabit prolixi scriptor Telephi, aut Orestis, qui volumen totum a fronte ac tergo, scriptus etiam in marginibus, necdum absolutus, implet?

7. Nemo suas ædes melius novit, quam ego Martis lucum, et antrum officinamque Vulcani, prope insulas Æolias sitam. Personant Frontonis horti platanis consiti, et columnis marmoreis fultæ porticus pæne dissiliunt et convelluntur vocibus poetarum sua carmina assidue legentium, in quibus ventorum vim, et tempestates ab iis excitatas, describunt; pœnas umbris ab Æaco irrogatas; qua ex regione nescio quis asportet in patriam vellus aureum furto sublatum; quam proceras arbores Monychus gigas in adversarios torqueat, instar jaculorum : hæc omnia docti pariter indoctique vates crepant. Atqui

« PredošláPokračovať »