Obrázky na stránke
PDF
ePub

'vid. ad VII, 124). - Loculis comitantibus, etc. Ita his verbis magnitudo jacturæ et insania ludentium, illis vero horum multitudo adumbraretur : utrumque autem poeta designare voluisse videtur. Heineckius hæc adnotavit : « Alea tam nude, ubi requiritur comparativus, me semper offendit. Britannicus subaudiendum esse ait magis vexavit, vel aliud quid. Ellipsis verbi satis usitata, non vero cum magis. Vel ex antecedent. major assume comparativum, qui huc conveniat, et hos deix7xâs accipe, hos Romanos (vid. Oudend. ad Lucan. I, 363); vel potius corrige: alea quando Hæc anim.`s, quando alea hæc, id est talis, ut nunc est, talis aleæ cupiditas animos, homines, scilicet cepit. Corruptus est locus ab imperitis librariis, qui putarent, hæc referendum esse ad animos. » Quæ si ego adnotassem, ille dixisset fortasse, inutilem esse hanc conjecturam, ineptam vero interpretationem illam. Alea (quo voc. omnis designatur ludus, qui fortuna magis quam arte regitur, nobisque jeu de hasard dici solet, Romæ et turpis erat, et legibus vetita: sed ipsi quoque Imperatores nullo lusus genere magis, quam hoc, oblectabantur, exemplumque dabant 2. ED. - Loculi, capsula, vel crumena, quæ aliquam pecuniæ summam continet.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Plena pro posita, 2, in interstitio

NoT. 90. Ad casum, fortuitum ludum, fortunam, tabulæ, aleæ, in quo lusu tali, vel tesseræ in abacum, seu tabulam lusoriam mittuntur. Cf. ad XIV, 5. Posita, apposita in ludo, ut Germani: aufs Spiel setzen. Arca, theca nummaria, in qua, quidquid pecuniæ numeratæ aliquis habet, reconditur. - Ita luditur cum universa re familiari cujus naufragium faciunt; atque, ut facete inquit Lucian. Saturn. 4: oi de éμmadır youvos εξενήξαντο, συντριβέντος αύτοις τοῦ σκάφους, περί ούπω μικρά έρμαζι το

29. Ed.

NOT. 91. Dispensator et curator rei familiaris, oixovóμos, post actorem princeps servorum, qui domino est a rationibus accepti et expensi, pecuniamque dispensat: confer VII, 319. Dispensatore armigero, domino ludenti arma, non tam talos (ut XIV, 5), ludi instrumenta, quam potius pecuniam, subministrante (nam sunt ablativa absoluta): metaphora a bello petita; unde et prælia, quæ dicta putant pro rixis, jurgiis, et quidem vel collusorum, vel dominorum cum dispensatoribus. Ita Henric. Vales. Quanta prælia, quantas rixas pugnasque, videbis, dispensatore, qui dominum secutus est, et arcam attulit, armigero, arma, arcam, gerente, et clamante, quoties de arca domini promendum est. » Sed præferenda

Vid. Heubach. de Politia Romanorum, Goetting. 1791, § 41, et interpretes Horatii Odarum, lib. III, 4. vers. 58.

2 Vid. Sueton. August. cap. 70 et 71; Caligul. cap. 41; Claud. cap. 33, et Domit. cap. 21; Confer infra, sa tir. VIII, 10, et satir. XIV, 4, 5.

forte interpretatio Grangæi : » Quantas nummorum summas ludere videbis? Ludus enim aleæ quodammodo præliis comparatur : hinc jocus Romanorum in Cæsarem Augustum aleatorum permaximum, apud Suet. Aug. cap. 70. » Optime hæc ita explicari dicit Hein. qui multa perperam adversus me disputavit.

NOT. 92. Simplexne furor est, num parva tantum, vel una insania est ? Sic simplices cogitationes magnis opponit Tacitus, Germ. cap. 22. Hæc autem non verba dispensatoris, dominum perdentem objurgantis, ut quidam putant (vid. Hennin. ed. pag. 762), sed ipsius poetæ, ut reliqua, esse crediderim. Sestertia centum. Centum millia sestertium, nostræ nuperæ monetæ circiter 19,600 fr. Ed. Horrenti frigore, ut apud Ovid. Art. Am. II, 213, ubi vid. Heinsius. Reddere, hoc licet simpliciter dare, non, ut quidam putant, restituere, quasi aliquis servorum tunicam suam commodaverit domino, qui suam perdiderit alea, et nunc servilem reddere non possit. Is reddit qui debet. Porro herus servo debet cibum et vestitum : reddit igitur, quum dat ei debita. ED.

Tradere, 26.

VAR. 93. Algenti pro horrenti, 22 a m. sec. NOT. 94. Quis avus, quis e majoribus nostris. Totidem villas, quot nunc multi exstruxerunt '. Secreto, privatim, solus, sine hospitibus, fercula septem cœnavit : nam, quod Servius ad Virgil. Æneid. I, 637, e Catone notavit, « in atrio, et duobus ferculis epulabantur antiqui. » Confer Val. Maximum, II, 5, 5, et Lipsium, Antiq. Lectt. lib. III. — Ferculum, vel quodvis ciborum genus et quævis patina; vel patinæ, quæ simul apponuntur in mensa, missus ciborum, carniumve, quam propriam vocis vim esse docet Nonius; gallice, un service. Confer VII, 184, et XI, 64. Canare fercula dicitur, ut canare patinas, apud Horat. Epist. I, 15, 34Nota Ramiresii ad Martial. de Spect. epigr. 6, est hæc : « Juvenalis non notat sui temporis luxuriam eo nomine, quod septem fercula secreto cœnarent: id enim, si ejus temporis mores inspicias, sobrium esset ; sed acutum est argumentum a majori, ut aiunt. Avi nostri, quando secreto cœnabant, quo hominum oculos vitarent, ne luxuriosi audirent, numquam ita splendidi fuerunt, ut septem cœnârent: vos non secreto, sed publice innumera fercula cœnatis. » Hæc ingeniose disputata esse putat Hein., sed fortasse vulgarem interpretandi rationem præstare propter versum 136.

ANAL. 95 seq. Nobiles Romani non aliquando, ut olim pauperiores clientes ad justam, seu rectam cœnam invitabant, sed propter quotidiana salutationum officia, sportulam dabant, seu sportellam, hoc est, corbulam, quæ vel cibaria (et quidem, ut putant, qualia nos Gallice viandes froides

Villarum romanarum multitudinem, magnificentiam et amplitudinem diligenter descripserunt Lipsius de Magnitudine Romanorum III, 14;

Castell. Lond. 1728; Zuggeri Venis. 1746; Adam Lond. 1764; Contini, Felibien, et alii. Confer infra XIV, 88 seq.

vocamus), vel centum quadrantes continebat 1. Dabatur etiam publica sportula et cœna recta: vid. Suet. Ner. 16, et Domit. 7. — Primo limine, in prima ejus parte, ante fores ædium et atrium, in vestibulo. Confer Virgil. Æneid. II, 469; VI, 427. — Parva, nam sportula in dies imminuebatur. Sedet, stat, apponitur : confer ad II, 120. - Rapienda a famelicis, qui eam non distribui patiuntur, sed alter alteri præripiunt. - Turbam togatam eo sensu accipere possis, quo Virgilius, Æneid. I, 282 (ubi vid. Heyn.)

Romanos rerum dominos gentemque togatam

dixit, ut res Romano cive indigna significetur. Confer mox vers. 100, et Prop. IV, 2, 56. Sed hoc loco contemptim potius poeta loquutus videtur. Nam Cæsarum temporibus toga non amplius vulgo in usu erat, neque fere gestabatur nisi a pauperibus, et plebeii, vel tenuioris ordinis hominibus, clientibus, servis, causidicis, et meretricibus, qui inde passim togati et togatuli, vel poetis toga vocantur. 2

NoT. 97. Ille, non servus, opinor, qui sportulam distribuit (balneator, apud Martial. III, 7), sed dominus patronusque sordidus, ad quem etiam trepidat, certe jubet v. 99, referendum est : conf. ad v. 62. Nomenclatorem designari putabat Plathnerus, qui et mox versu 99, Præco dicatur, et cujus officium fuerit, nominibus ciere salutatores, illos ordinare in vestibulis sportulamque dividere: vid. Senecam, Ep. 19, et de Ben. VI, 3; inprimis Ammian. Marcell. XIV, 6 (16). Sed durior est hujus, quam illius subjecti ellipsis, quippe quæ latet in v, 94, 95. Illo tamen sensu præconem accipio. Suppositus, qui, inter clientes non receptus, in eorum numerum irrepere conatur.

VAR. 98. Suspectus, 15. Et falso, 17, 19—21, 25—27, 45, 47, 50, 54, 56-60, 64, 65.

VAR. 99. Cognitus, 24. Accipias, 16.

Libet, 26.

NOT. 99. Agnosci dicitur, qui olim notus fuit, cognosci ignotus.

VAR. 100. Vexant nomen, 7. Illi, 7, 19, 21.

Nor. 100. Trojugenas, ut Troiades apud. Pers. I, 4, nobilissiinos viros, qui a Trojanis adeoque omnium antiquissimis familiis originem ducunt, vel potius se ducere gloriantur: nam homines veteris prosapiæ multarum

1 Confer. infra. v. 120; III, 127 seq. 249 seq. Martial. I, 60, 1; III, 7 et 14, 3; VIII, 50, 10; X, 27, 3; 75, 11; Suet. Ner. 16, et Domit. 4 et 7; Potterri Archæol. Gr. t. II, 1. IV, e. 17, p. 627, 628, vers. german., Casaub. ad Athen. VIII, 17.

2 Confer ad II, 70; III, 127; VII, 136, 142; VIII, 49; Horat. Sat. I, 2, 63, 82. Martial. II, 57, 5; III, 46, 1 ; X, 18, 4; 47, 5; 74, 3; XI, 25, II; Ernesti clavem Ciceronianam ad hoc vocabulum, et Ferrar. de Re Vestiaria I, 33.

que imaginum, ut a novis hominibus et a fæce civium, qui, lege a L. Julio Cæsare, de civitate cum sociis et Latinis communicanda, bello sociali anno urb. cond. 663 lata, civitatem et tribum acceperant, discernerentur, Trojanam originem affectabant. Posteriores quoque gentes patriciæ (patres minorum gentium) contemnebantur ab antiquissimis, quæ a Trojanis oriundæ, vel ex Albanis certe principibus in patres lectæ vulgo credebantur, ut v. c. Æmilia, Antonia, Attia, Clœlia, Cluentia, Fabia, Gegania, Julia, Junia, Nautia, Quinctia, Sergia, Servilia: confer VIII, 41 seq. 46, 56, 181; XI, 95. — Limen vexare, duas pro frequentare, ut limen terere, ap. Martial., X, 10, 2. Nobiscum pauperibus clientibus et plebeiis. — Et ipsi, nobilissimi, quos hujus rei pudere debebat : sed multi eorum ad incitas erant redacti. Confer III, 128 seq.; Martial. X, IO, I seq. -Da primam sportulam Prætori, da deinde, alteram, Tribuno: verba non dispensatoris, sed quæ ei vel dominus dicit et patronus, Prætor et Tribunus, manum porrigentes: da scilicet mihi.

[ocr errors]

VAR. 102. Ego tum, 62, 66, 67, 71–74.

vel

NOT. 101. Sed libertinus prior est, vobis præferendus est: verba dispensatoris, Adsum, adfui, ad limen veni. - Inquit libertinus, cujus verba sunt v. 102-109. Ceterum tirones caveant, ne libertinos putent esse libertorum filios, quum potius iidem sint qui liberti et adjecto patroni nomine liberti dicantur : de quo vid. Ernest. ad Suet. Claud. 24.

VAR. 103. Cur dubitem timeamve, 19.

VAR. 104. Euphraten, 16, 61, quod recepi pro Euphratem. Cf. Heins. ad Virg. Georg. IV, 561.

Nor. 104. Natus ad Euphraten, in Oriente, in Armenia, vel Cappadocia, vel Mesopotamia, vel Syria, ex quibus regionibus multi servi Romam ducebantur. · Quamvis natus ad Euphraten, etsi olim servus fui. — Fencstra proprie dicitur quodvis foramen, apertura, fissura. Fenestras hoc loco putant esse inaures, vel annulos aureos, quos in Oriente non solum mulieres, sed etiam viri, vel ornamenti caussa, vel amuletorum instar, ad mala averruncanda, gestare solebant1. Sed recte notavit vetus Schol. his locis: «Argui homines, qui, quum propter libidinem libertatem meruissent (unde molles), et in libertinorum corpus et tribus relati essent, pertusis auribus signa libertinorum celare non potuerint. » Aurium enim perforatio servitutis signum fuit apud multos Orientis populos, verbi caussa, apud Israelitas 2, Arabas 3, Indos, Persas, Turcas et Tartaros,

Vid. Intpp. Genes. XXXV, 4, et Exod. XXXII, 2, 3; Plin. XI, 37 seu 50; Harmari Beobachtungen über den Orient t. III, p. 309-315; Mi

chaelis Jus Mos. volum. III, § 127.
2 Vid. Rosenmulleri Scholia, ad
Exod. XXI, 6, et Michaelis 1. 1.
3 Petron. Sat. LXIII, alii CII.

qui pueris etiam, Deorum cultui et ministerio, ut tamquam illorum mancipia essent, consecrandis, aures perforabant1. Molles fenestræ pro molli aure, qua nihil mollius, vel quod hominem mollem ostendunt; Grang. Aurem foratu effeminatus dixit Tertull, de Pall. IV 3. Arguerint, probent, indicent.

VAR. 105. Neget, 16, 45.

Nor. 105. Tabernæ quinque mihi sunt, quæ a me locantur et quotannis mihi parant, reddunt, fenerant, ut statim reditum præstant (ut v. 118, referat et rationibus addat) quadringenta sestertia (circiter 78,375 fr.), censum equestrem, de quo vid. infra ad XIV, 323 seq. Taberna, ædificia vilia, in primis circa forum, in quibus tabernarii, opifices aliique de infima plebe homines vel faciebant, venalesque exponebant merces, vel artes exercebant; unde tabernæ librariæ, unguentariæ, tonsoriæ, cauponiæ, argentaria, medicæ, sutrinæ, literariæ (Liv. III, 44), novæ ac veteres argentariæ in foro Rom. (Liv. III, 44, 48; XLIV, 16), lanienæ (Liv. III, 48). Confer Nardin. Rom. vet. V, 8; Harduinum ad Plin. XXXV, s. 8 et 37; Adleri Beschr. d. St. Rom. p. 257. —Quinque argentariæ tabernæ, pars fori, argentariis et feneratoribus reservata (vid. Livium, lib. XXVI, c. 27, et lib. XXVII, cap. 11), quadringenta, reditum annuum, parant ex fenere et negotiis, in quinque tabernis (à la bourse) inter argentarios peragendis; Dasaulx et Ach.

VAR. 106. Quinquaginta, 26. Quadraginta, 16, 19, 45, solenni errore. Conf. ad II, 117; V, 132; XIV, 326. Parent, 11. Majus, 7, 11, 15, 21 a m. sec. 25, 26, 27, 29, 46, 47, 48. 50, 54—69, 71–74, et XXVII Codd. Paris. quod perperam probant Bahrdt et alii, qui majus pro magis dictum accipiunt, et post Optandum interr. notam, post oves comma ponunt. Purpuræ amator, 4, 81, in marg. et Cod. MS. Marii Nigri, quem vid. ad Ovid. Amor. I, 14, 33.

NOT. 106. Purpura major, consulatus, ut toga major, apud Claudian. in IV Consul. Honor. v. 656, vel tunica laticlavia, hoc est, dignitas senatoria, ut purpura latior dicitur Plinio; purpura felix Martiali VIII, latus clavus Plinio, Ep. II, 9; major clavus Statio, Silv. III, 2, 124; et

8,4;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »