Obrázky na stránke
PDF
ePub

sane ad verum auctoris textum constituendum plus adjumenti , quam quod legitime vel optari possit.

Duo prima editionis nostræ volumina Juvenalis solus illa sua supellectile implebit : tertium Persio reservamus, qui necessario Juvenalem sequitur : ita conjuncti duo vates corpus integrum efficient. Jam unus e doctissimis Academiæ Parisiensis rhetoribus suam in Persio publicando operam mihi diligenter navat, inter amantissimos collegas carus, et nostræ Universitatis futurum decus et præsidium.

Mox, ut spero, ultimum illud volumen in lucem prodibit; cujus in fine reperies, quæ fortasse in duobus primis voluminibus desideraveris; 1° Juvenalis vitam per annos probabilibus conjecturis digestam, quales fere Dodwellus edidit Velleianos annales, Ruæus et Heynius Virgilianos, etc.; 2° Satiræ apud Romanos historiam, et de præcipuis satiricis Lucilio , Horatio, Persio, Juvenale, inter se comparatis, item de fructu ex illorum operibus percipiendo dissertationes minime ab instituto nostro alienas; 3° denique manuscriptorum indices; catalogum editionum; testimonia de Juvenale et Persio. Quid plura ? sequar in illo quoque volumine, eamdem quam hactenus servavi rationem; nec a proposito fine discedam, ut nihil boni , quod ex aliis editionibus colligi queat, in mea desideretur. Quæ si omnium vicem sola supplere potest, probe consuluero lectoribus meis : quantum enim impensæ et laboris ponendum fuisset in tot undique libris coemendis, id totum lucro apponant necesse est, mihique acceptum referant. Ita, quanquam plusculi empta volumina, minori tamen pretio constare non immerito videbuntur.

Est vero quod aliquis austerus lector in editione mea reprehendat, quod crimen mihi cum pluribus editoribus commune, non dissimulo: utinam possim defendere! Integrum edidi auctorem, de quo multa recidere velint, qui pudicas aures habent, et ultra modum delicatas : velint saltem nullum commentarii, aut interpretationis genus iis locis additum, quæ satius sit, ut illi putant, omnino non intelligere. Neque ego inficias iverim, interdum virtutis loco esse habendum, quædam nescire : ac si puerorum aut adolescentulorum in gratiam scriberem, imitatus essem Juvencji aliorumque modestiam, quamvis interdum nimia videri possit. Sed alios lectores alia decent. Timidus tamen cautusque, ut in re lubrica, diffidere malui quam errare: adii, consului viros quum doctrinæ copia , tum etiam morum integritate ac pietatis studio commendabiles. Quorum nemo, præter unum fuit, qui non mihi animum labantem firmaret, allato Bolæi nostri vcrsiculo:

«Le latin dans les mots brave l'honnêteté. »

Quod fere Catullus, XVI, 5, sentiebat, sui simul et nostri patronus:

« Nam castum esse decet pium poetam

«Ipsum; versiculos nihil necesse est. » Non laudamus Catulli, neque Latinorum prope quotquot sunt poetarum, falsa fretam opinione licentiam; credimus tamen perperam munere suo defungi editores, qui latinis auctoribus expurgandis, id est, castrandis, operam tempusque suum consumunt. Hinc sæpe fatiscit et abrumpitur mutilata oratio : ex reliquiis imperfectis absurdus sæpe aut nullus sensus elicitur : succisis velut articulis manca et enervia jacent argumenta; denique cadaver auctoris, non vivum et plenum sanguine corpus exhibetur. Alii ex ipso textu quidquid non placuit eraserunt; nec puduit illos sua verba, suas quandoque sententias infarcire, ad sananda , vel obducenda, quæ fecerant ipsi, vulnera. Alii lasciva quæque, per se plerumque obscurissima, sine commentario reliquerunt; acciditque, ut pudoris specie suam hic ibi velantes ignorantiam, quidquid non intelligunt, pro incesto habeant; quidquid nesciunt, damnent. Absit, ut istorum exemplis regamur! immo vero, quantum in nobis fuit, nihil inexplicatum, nihil certe intentatum omisimus. Nec enim nos incusandi sumus, si tam audax fuit apud veteres morum et sermonum licentia. Ne temere quidem criminandus ipse Juvenalis, qui vitiorum portentosas, sed veras imagines exhibuit, neque ut laudaret, sed ut acerrime insectaretur. Censor ille, nedum adulator, castigat mores, non corrumpit: quemadmodum Spartani dicuntur servorum ebriorum spectaculo finxisse pueros ad sobrietatem. Vis scire qua mente sæculi sui turpitudinem denudet ? Interroga te ipsum. Ridesne ad hoc spectaculum, an abhorres ? Quod si infandæ cupiditatis monstra, deformitate sua non possunt nisi horrorem mentibus injicere; si tale fuit, ut videtur, auctoris nostri consilium; si, quod effectus ipse satis indicat, non ut impuram sollicitet pruriginem, neque ut obsccénis facetiis pravas oblectet mentes, sed ut generosæ indignationis stimulo nos a similibus corruptelis abigat, ultro in his moratur, et frontem sibi perfricat Juvenalis; ignosces nobis, amice lector, qui totum hunc sine veste, qua impediatur, sine velo, quod ipse nolit, spectandum tibi exposuerimus, in illo velut theatro, ubi cum vitiis omnibus digladiatur. Sic nudi pugnabant athletæ : sic nudum Herculem cum Hydra decertantem pictores exhibere solent. Vale.

N. E. Li.

DIVISIO ET ARGUMENTA

SEXDECIM SATIRARUM

DECIMI JUNII JUVENALIS.

JUVENALIS Satiræ sexdecim in multis codicibus, tam scriptis quam editis, verb. causs. in 4, 19, 26, 45, 46, 49, 55, 59, 70, 74, 75, distribuuntur in quinque libros, quorum primus quinque priores, secundus sextam, tertius VII, VIII, et IX; quartus X, XI , et XII; quintus tres ultimas complectitur. Hi libri laudantur jam a Prisciano et a vet. Schol. ad Sat. III, 240. Hinc divisionem hanc invitus retidui, etsi parum apta est (nam plerique libri non nisi tres satiras, et secundus adeo unam tantum continet), et magis ad eclogarum longitudinem, quam argumentum accommodata.

De ordine, quo vulgo satiræ Juvenalis collocantur in libris, hæc disputavit Heinrich. in sec. comment. pag. 8: « Juvenalem Satiras, quas legimus, diversis temporibus scripsisse, partem sub Domitiano compositam, alias sub Trajano, quasdam sub Hadriano factas, sed omnes Hadriani ætate recitatas et publicatas, id vero jam pria dem demonstravit Salmasius (vide Plin. Exercitatt. pag. 321, C.),

quo quid corrigendum habeat fastidiosior Criticus, Henr. Dodwellus, Annal. Quintil. S 40, ed. Oxon. pag. 162 , videre non facile est, quum ipse nihil aliud dicat. Satira secunda quum tota referat tempora , sive, ut novo modo loquimur, genium sæculi Domitiani, tum aut scripta est adhuc imperium tenente Domitiano, et interea scriniis retenta; aut statim post cædem tyranni: ut certum videatur, Satirarum, quas quidem edidit Juvenalis, eam tempore primam omnium esse haben dam. Certe etiam quarta post scripta est, quanquam secundo ab illa loco ponenda, si Satirarum tempora numerantur.

Aliud hoc est, quam si vulgarem ordinem velis mutatum. Jam diu vehementer est laboratum, ut thecæ calamariæ, quales essent apud veteres, et librorum ornamenta, cornua, umbilici , reli

qua id genus, accuratissime cognoscerentur : verumtamen quæ fuerit alia ex parte rei librariæ ratio, velut in libris colligendis et digerendis; primum atque iterum justæ editioni parandis, inscribendis, et per nomina auctorum ac titulos distinguendis; deinde in exemplis multiplicandis, per recensiones (quæ latine correctio dicitur) renovandis et retractandis : talia permulta nusquam adhuc vidimus satis quæsita, nedum perfecte exposita, et, quod varias ob caussas valde optamus, plenissime comprehensa. Loci sunt non pauci in arte critica, qui novam inde lucem exspectare possint. Sic in variis scriptis colligendis mira quædam, et, pæne dixerim, generosa cernitur apud veteres negligentia ; neque sic jam industrios videmus auctores, ut ipsi sua Opera omnia consarcinantes facillime populi commodo, aut etiam suo, prospicerent: ita pleraque dissoluta et dissipata , permulta ne ab ipso quidem auctore ad editionem destinata , nonnunquam admodum sero et ab imperitis colligebantur. Quod si ipse scriptor institueret collectionem, faciebant hoc maxime, ut de Epistolis Plinius narrat, I, 1:« Collegi, non servato temporis ordine (neque enim historiam componebam), sed ut quæque in manus venerat. » Sic poetæ quoque fecerunt, ut Horatius et Tibullus; neque aliter Juvenalis; modo sit ipsius hoc syntagma, quod nunc manibus tenemus. Eum produxisse ad audiendum plura Satirarum volumina , scilicet per diversas vices acroasis, conjectari probabiliter potest, primum ex antiquo more ac modo recitandi, deinde ex illa , quæ vulgo in Codicibus reperitur, quinque librorum distincta notatione, quam haud ita minine spernendam putamus, ut non nisi ultimæ ætatis grammaticorum habenda videatur. Quid ? quod ejusdem rei fere historica significatio latet in Vita, Suetonio tribui solita.»

Satirarum tituli et argumenta, quæ in codicibus, et scriptis, et editis varia ratione, et vel prosa, vel versa oratione expressa leguntur, unius cujusque Satiræ principio præfiximus : ea igitur hic omittemus, duobus tantum exceptis, quæ in unum corpus congregata separari non poterant. Ep.

I.

AB ANTON. MANCELLINO.

Prima docet Satiræ causas formamque libelli.
Qui simolant Curios, Satira patuere secunda.
Ex Urbe Umbritii digressum tertia narrat.
Quarta quidem Crispinum odit, calvumque Neronem.
Ganeo quæ tolerat parasitus, quinta notavit.
Sexta hæc infidas mulieres pandit abunde.
Septima demonstrat Romam nil ferre poetis.
Nobilis octava propria virtute vocatur.
Tarpia qui tolerant nona carpuntur avari.
Curæ hominum decima rerumque libido notantur.
Arguit undecima vates convivia lauta.
Bissena arguitar Satira captator avarus.
Tertia post decimam solatur damna dolentes.
In decima quarta dant prava exempla parentes.
Namina diversa Ægypti penultima monstrat.
Ultima militiæ felicis præmia narrat.

II.

SATIR Æ JUVENALIS, MEMORIÆ CAUSA, TRIBUS VERSIBUS CONCLUSÆ

A RUDOLPHO GITTINS.

1, Vates ; 2, Hypocrites; 3, Roma urbs; 4, Rhombus; 5, Parasitus; 6. Nupta; 7, Ars sordet; 8, Nobilitas vera; 9, Impia; 10, Vota; 11, Cona ; 12, Redux; 13, Deposta; 14, Parens; 15, Ægyptia; 16, Miles.

« PredošláPokračovať »