Obrázky na stránke
PDF
ePub

De satira sexta disputatio

primum nuper in 'symbola philologorum Bonnensium' edita.

Satirae sextae, qua mulierum vitia exagitantur, sales et lumina et singulas imagines inpense admirati homines docti structuram tamen nullam fere, immo temere aspersorum confusorumque pigmentorum mixturae nescio cui similius quam tabulae prudenter compositae opus esse consentiebant, cum nostra demum aetate C. F. Naegelsbachius extitit, qui in philologi III p. 472 sqq. concinnam et artificiosam quandam dispositionem satirae sextae commendare animum induceret. Atque id profecto rectissime statuit vir elegantissimus, indignam ac prorsus alienam a Iuvenalis ingenio eam opinionem esse, qua nullo ordine servato fudisse tamquam informes carminum fetus, non elaboratas diligentissime singulas partes callide digerere et coligare studuisse poetam rhetorica praesertim disciplina eruditum fingunt. Nec secutum tantum, sed egregie eundem exsecutum esse, ut apto et bene distincto ordine singularum satirarum argumenta absolverentur, exempla luculenta habemus eclogas I. II. III. VII. VIII. IX et resecto prooemio ineptissimo IV, quarum vel in libris tradita tam plana et simplex dispositio est, ut quibus in V et X (XI) raro utendum erat artis remediis ad luxata membra in locum reponenda nullis omnino illic opus sit, modo filum sententiarum paulo magis intenta mentis acie quam solent interpretes persequaris, inter quos miror vel C. F. Hermannum 'oeconomiae ruditatem' nescio quam in satira IX offendisse.

Cetera igitur quaecumque ab hac norma abhorrent, aut incohata, non absoluta, aut ab alio auctore interpolata vel supposita, aut si fieri potest in probabiliorem ordinem coniectura redigenda esse verum est. Atqui non a luvenale profectam esse satiram sextam

nemo umquam tam insanus erit ut vel sibi, nedum aliis persuadere conetur; non perfectam esse ne putemus, vetat insignis et per singulas quasque partes paucissimis quibusdam pannis exceptis aequabilis elegantia. Relicuum ergo est ut ea poematis forma, quam ab auctore perfectam esse arti eius et rationi consentaneum est, aut interpretando textu librorum eliciatur aut, si id minus contigerit, corrigendo non audacia sed fortitudine tamen remediorum adhibita restituatur. Atque illam viam qui primus iniit Naegelsbachius videamus qualem filum argumenti ex turbida membrorum congerie expiscatus sit.

Capita nimirum totius satirae duo invenisse sibi visus est, quorum altero (vv. 1-285) feminae tamquam maritae, altero (vv. 301-591) maritae tamquam feminae ita adumbrentur, ut medio inter utrumque posito vitiorum muliebrium fonte (286-300) quidquid peccent mulieres et referatur ad eundem in priore, et deducatur indidem in posteriore parte; in utraque autem eam descriptionis gradationem observari, ut profectus a turpioribus vitiis ascendat per minora quaedam ad foedissima quaeque flagitia; summam denique saevitiam qualis in scaena tragicis poetis exponatur, in extrema satira vv. 592 - 661 tractari.

Quam artificiosam, h. e. non sine artificiis quibusdam extorquendam magis quam eliciendam dispositionem recte appellavisse C. F. Hermannus, probavisse tamen ut ab ipso Iuvenale excogitatam minus recte videtur. Nam argumentum totius satirae non in enumerandis illustrandisque vitiis mulierum sed in deterrendo amico ab ineundi matrimonii consilio versatur. Inde fit ut a Pudicitia qualis Saturno rege in terris visa fuerit exorsus poeta posita in ipso exordio ingenua montanae uxoris (5) imagine moechos iam argentea aetate fuisse statim in prooemio (21-24) Postumum doceat; illuc non in priore tantum, qualem Naegelsbachius separavit, sed in posteriore quoque parte spectant omnia: ara Pudicitiae noctu polluta siphonibus, quorum lacus luce reversa magnos visurus amicos calcare' dicitur Postumus v. 312 ('tu calcas' e. q. s.), porro bonam deam per adulteria celebrantium orgia (329 sqq.) et Clodiorum fraudes iam solitae (345), deinde cohibendae et custodiendae uxoris difficultas insuperabilis (347 sqq.), prodiga Ogulnia (352), eunuchorum amores (366 sqq.), Lamiae pro musico Pollione preces non minus anxiae quam pro viro vel filiolo aegrotante (385 sqq.), vinosa mu

ne

5 lier, cuius vomitu 'maritus nausiat atque oculis bilem substringit opertis' (433), doctior matrona quam placere possit 'tibi quae iuncta recumbit' (448), per quam ne soloecismum quidem licet 'fecisse marito' (456), operta faciem medicaminibus et miseri viscans labra mariti (466), quae non domi, sed moecho vult formosa videri (464 sqq.), saeviens adversus ancillas et servos dum ornatur domina, si nocte maritus aversus iacuit' (475), nihil omnino curans maritum, nisi quod amicos eius servosque odit rationibusque gravis est (508 sqq.), admissus Isidis sacerdos, qui 'petit veniam, quotiens non abstinet uxor concubitu sacris observandisque diebus' (535 sq.), Iudaea spondens 'amatorem tenerum' (548), de marito et de adultero consulens mathematicum 'Tanaquil tua' (566), docta astrologa, 'quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli' (575 sq.), abortus flagitia (596), suppositi infantes (602), philtra et venena maritis porrecta (620), denique caedes. liberorum et mariti, - nonne haec omnia uno ore conclamant, uxorem ducere audeat amicus? Itaque et respondere se fingit tamquam adversanti ac diffidenti amico vv. 136. 142. 161. 286 et totam per satiram ad eum ipsum, quem a consilio insano deterrere studet, verba sua convertit: 26 sqq. 49. 51. 54. 60 sqq. 75. 76. 114 sq. 143. 200 sqq. 231. 261. 264. 276 sqq. 286. 306. 312. 377. 448. 566. 597. 625. Nihil igitur est quod Naegelsbachius statuit, sexus magis quam uxorum vitia in posteriore satirae parte tractari, nec illud verum, quidquid in priore proponitur vitiorum, ad solas uxores pertinere. Quis enim audivit Corneliam vel Nioben (167 sqq.) graviores maritis quam maenades illas (317) vel Caesoniam (616) fuisse, aut quis contendat vetulae graecissantis (194) lasciviam magis officere mutuae coniugum caritati quam vel illius adfectatam eruditionem, quae cum discumbere coepit, laudat Vergilium3 (434)? Gradationem vero istam, cui studuisse Iuvenalis dicitur, qualem agnoscimus? praeferre scilicet se dicit eam quae cantu et cantoribus insano studio gaudeat (379 sqq.) garrulae et curiosae (398), hanc porro (et merito) furiae oenophorum sitienti (414 sqq.), sed graviorem etiam esse grammaticam feminam (434)! Sed idem profecto et cantorum amicam et taeterrimam baccham (418) eis coloribus depinxit, ut harum turpitudine multo magis quam illarum ineptiis indignari videatur, sanissimo quidem sensu.

Praeterea quod docuit Naegelsbachius, inde a versu 457 demum

6

demonstrari, quae ipsas divitias ultro sequantur vitia, praecedentibus tamen 300-456 quae ex eodem fonte, sed aliis etiam causis intercedentibus oriantur explicari, primum id mirum est, cur si divitiarum mollitiem monstrorum illorum omnium causam propositurus erat poeta non maluerit recto quam inverso ordine uti. Sed re vera nec hoc nec illo usus est: nam Veneris ebriae (300) probra et secreta bonae deae (314) qua alia causa nisi ipso saeculi luxu excitata dicemus? superstitione autem, de qua inde a v. 511 exponitur, tam mediocres et pauperculae quam divites traduntur captae teneri (582 sqq.).

Ceterum cum totam istam dispositionem tum pleraque singulorum membrorum quasi ligamina et coagmenta non Iuvenalis indicavit, sed intulit philosophandi quibusdam argutiis usus Naegelsbachius: velut quod ad v. 242 docuit radicem discordiae inter coniuges ipsius sexus muliebris naturam argui litigiosam, de tali radice' nihil significavit Iuvenalis, nec illud ut v. 268 sqq. cum prioribus coniungeret dixit, turpissimum harum litium genus 'zelotypae moechae' iurgia esse, nec potuit dicere, cum turpior etiam accusatrix coram iudice Manilia (243) sit. Qua denique discriminandi subtilitate vir ingeniosus aliud esse statuerit, ad communem causam referri vitiorum originem, aliud indidem eundem deduci, quaque iudicandi elegantia talem subtilitatem poetae placuisse putaverit, inquirere longum est: nam in textu Iuvenalis talia dialecticorum lumina non reperiuntur.

Paulo simpliciora, quamquam de summa rei cum Naegelsbachio consentiens, protulit C. F. Hermannus, qui quadripertita discriptione singula commodius perspici arbitratus primum (usque ad v. 132) statuit inpudicitiam castigari mulierum; deinde ipsorum maritorum levitatem, qua illae elatae vel ultra naturae imperium quibuslibet cupiditatibus atque ineptiis indulgeant (−285); porro tamquam fontem tantorum flagitiorum universam temporum corruptelam et luxuriam accusari (-473); denique cotidianam matrum familias crudelitatem et nefandas superstitiones aperiri et in extrema satira Medeas et Clytaemnestras, quales etiam extra scaenam saeviant, produci. Et ultimae quidem huius partis capitula qua argumenti similitudine contineri voluerit, ne ipse quidem Hermannus declaravit: nec debebat medicamina faciei (461 sqq.) tertiae, relicui cultus speciem (475) inde separatam quartae tribuere. Ceterum in tertia eadem fere composuit quae in altera Naegelsbachius. Quam vero primae vindicavit

inpudicitiae descriptionem, tam illa constanter tamque variis coloribus totam per satiram illustratur, ut nulla fere pars huius criminis immunis sit: cf. 140 sq. 193 sqq. 225 sqq. 233 sqq. 276 sqq. 301 sqq. 366 sqq. 422 sq. 464 sqq. 566. 597 sqq. 656.

Praeterea etsi recte dixeris levis ac debilis viri esse licentias uxori dote vendere (137) vel pulcrae rapacitatem donis explere (149) vel imperia perdite amatae patienter tolerare (207), tamen Corneliae Gracchorum vel Niobae supercilium (167) quis umquam maritorum nimiae indulgentiae vel imbecillitati inputare animum induxerit? An patientia eius, qui vel prodigae nummos tamquam e pleno semper acervo (364) suggerit, vel inter convivarum somnum famemque ipse domi expectat grassantem et convomentem marmora fastidit (418), vel Poppaeanis fomentis obtectam faciem exosculatur (463), non uxoria videtur? Verum est gravem ac fortem virum ne ineptias quidem uxoris velut Graeculorum absurdam imitationem (186) non coerciturum esse, sed qua feminae disciplina vel coercendae vel corrigendae sint, praecipere tantum a consilio poetae nostri abhorret, ut ne posse quidem ullis remediis corrupti longo ex tempore aevi 7 sexum a vitiis revocari sentiens hanc ipsam ob causam obsecret amicum ne ducat uxorem, quippe quam aut non amaturus, igitur frustra ducturus (201), aut tamquam servus dominam imperiosam observaturus (207), aut, si optima sit, propter ipsarum virtutum fastidiosam consummationem non toleraturus sit (161).

Itaque desperandum esse de coniugali felicitate, quique ea frui videantur, vel ipsos falli vel alios fallere, et prudentissimum quemque maxime a maritorum insania abhorrere haec summa poematis sententia est, huc redeunt omnia, hinc omnem membrorum dispositionem pendere consentaneum est').

Nec suis quasi articulis corpus poematis destitutum esse voluit poeta, qui ubi nova adgreditur certis formulis transitum parare non neglexerit. Quo pertinent praeter alia haec:

sed placet Vrsidio lex Iulia. v. 38.

porticibusne tibi monstratur femina e. q. s.? 60

1) Ac simillima ratione, quamquam philosophi magis quam communem vitam spectantes, idem argumentum praeter alios et Theophrastus in 'aureolo' illo de nuptiis libro et Seneca hoc potissimum auctore 'de matrimonio' disputans tractaverunt, unde vel quae extant fragmenta (apud Haasium vol. III p. 428 sqq.) dignissima sunt quae cum satira nostra conferantur.

« PredošláPokračovať »