Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fugâ mediam gladiator arenam,
Et Capitolinis generosior, et Marcellis,

Et Catulis, Paulique minoribus, et Fabiis, et
Omnibus ad podium spectantibus; his licet ipsum
Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

145

150

Esse [aliquos] Manes, et subterranea regna, Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras, Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ, Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur. Sed tu vera puta: Curius quid sentit, et ambo Scipiada? quid Fabricius, manesque Camilli? Quid Cremeræ legio, et Cannis consumta juventus,

155

Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulfura cum tædis, et si foret humida laurus.
[Illuc,] heu! miseri traducimur. Arma quidem ultra
Litora Juvernæ promovimus, et modo captas
160
Orcadas, ac minimâ contentos nocte Britannos :
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus. Et tamen unus
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
Adspice, quid faciant commercia! venerat obses.
Hic fiunt homines: nam, si mora longior Urbem
Indulsit pueris, non unquam deerit amator:
Mittentur brachæ, cultelli, frena, flagellum.
Sic prætextatos referunt Artaxata mores.

SATIRA III.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ.
Janua Baiarum est, et gratum litus amœni
Secessûs. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.

165

170

5

10

Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos, ac mille pericula sævæ
Urbis, et Augusto recitantes mense poëtas?
Sed dum tota domus rhedâ componitur unâ,
Substitit ad veteres arcus, madidamque Capenam;
Hic, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ ;
Nunc sacri fontis nemus, et delubra locantur
Judæis, quorum cophinus fœnumque supellex:
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est 15
Arbor, et ejectis mendicat silva Camoenis.
In vallem Egeriæ descendimus, et speluncas
Dissimiles veris. Quanto præstantius esset
Numen aquæ, viridi si margine cluderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum ? 20
Hic tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, ho-
nestis

Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem

cras

Deteret exiguis aliquid; proponimus illuc
Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

25

Dum nova canities, dum prima et recta senectus, Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo. Cedamus patriâ: vivant Artorius istic

Et Catulus: maneant, qui nigrum in candida ver→

tunt,

Quis facile est ædem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et præbere caput dominâ venale sub hastâ.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida buccæ,
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi
Quem libet occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas: et cur non omnia? cum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

[blocks in formation]

Quid Romæ faciam? mentiri nescio: librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere: motus
Astrorum ignoro: funus promittere patris
Nec volo, nec possum: ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter,
Quæ mandat, nôrint alii: me nemo ministro
Fur erit; atque ideo nulli comes exeo, tamquam
Mancus, et exstinctâ corpus non utile dextrâ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Estuat occultis animus, semperque tacendis ?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.

Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

[blocks in formation]

Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur au

rum,

Ut somno careas, ponendaque præmia sumas

Tristis, et a magno semper timearis amico.

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris, Et quos præcipue fugiam, properabo fateri;

55

Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, 60
Græcam urbem, quamvis quota portio fæcis Achæi?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes ;
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitrâ.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ,

69

65

Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis, 70
Esquilias, dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promtus, et Isæo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes? quem vis hominem, secum attulit ad

nos:

Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

75

Augur, schoenobates, medicus, magus, omnia novit.
Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec
Thrax,

80

Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille Signabit? fultusque toro meliore recumbet, Advectus Romam, quo pruna et cottana vento? Usque adeo nihil est, quod nostra infantia cœlum 85 Hausit Aventini, baccâ nutrita Sabinâ? Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat Sermonem indocti, faciem deformis amici, Et longum invalidi collum cervicibus æquat Herculis, Antæum procul a tellure tenentis? Miratur vocem angustam, quâ deterius nec Ille sonat, quo mordetur gallina marito. Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis Creditur. An melior, cum Thaïda sustinet, aut cum Uxorem comœdus agit, vel Dorida nullo

90

Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,

95

Non persona, loqui: vacua et plana omnia dicas

Infra ventriculum, et tenui distantia rimâ.

100

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
Natio comoda est. Rides? majore cachinno
Concutitur: flet, si lacrymas conspexit amici,
Nec dolet: igniculum brumæ si tempore poscas,
Accipit endromidem: si dixeris, "Estuo," sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper, et omni
Nocte dieque, potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.

Præterea sanctum nihil est, et ab inguine tutum :
Non matrona laris, non filia virgo, neque ipse
Sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.

с

105

110

115

Scire volunt secreta domûs, atque inde timeri.
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi
Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ.
Stoïcus occidit Baream, delator amicum,
Discipulumque senex, ripâ nutritus in illâ,
Ad quam Gorgonei delapsa est penna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hîc, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Hermarcus, 120
Qui, gentis vitio, nunquam partitur amicum :

Solus habet: nam, cum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,

Limine submoveor: perierunt tempora longi
Servitii: nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hîc meritum, si curet nocte togatus
Currere, cum prætor lictorem impellat, et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi cludit latus ingenuorum
Filius: alter enim, quantum in legione tribuni
Accipiunt, donat Calvinæ, vel Catienæ,

125

130

135

140

Ut semel atque iterum super illam palpitet: at tu,
Cum tibi vestiti facies scorti placet, hæres,
Et dubitas altâ Chionen deducere sellâ.
Da testem Romæ tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam:
Protinus ad censum; de moribus ultima fiet
Quæstio. Quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quam multâ magnâque paropside cœnat?
Quantum quisque suâ nummorum servat in arcâ,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper 145
Creditur, atque Deos, Dîs ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et ruptâ calceus alter

« PredošláPokračovať »