Obrázky na stránke
PDF
ePub

trrort9

Harvard College Library.

Gift or
Mrs Georg A Sarg nt

Mar,28 1924

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA 1.

SEMPER ego auditor tantum ? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri ?
Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus ? aut, summi plenâ jam margine libri, 5
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Æacus ; unde alius furtivæ devehat aurum 10
Pelliculæ; quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëtâ.

Et nos ergo manum ferulæ subduximus; et nos 15 Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, cum tot ubique Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Aurur.cæ flexit alumnus, 20

B

Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam. 21

Cum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum Figat aprum, et nudâ teneat venabula mamma; Patricios omnes opibus cum provocet unus, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat; 25 Cum pars Niliacæ plebis, cum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ; Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquæ

30 Tam patiens Urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova cum veniat lectica Mathonis Plena ipso ? post hunc magni delator amici, Et cito rapturus, de nobilitate comesâ Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat

35 Carus, et a trepido Thymele submissa Latino ? Cum te submoveant, qui testamenta merentur Noctibus ; in cælum quos evehit, optima summi Nunc via processûs, vetulæ vesica beatæ ? Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem: 40 Partes quisque suas, ad mensuram inguinis, hæres Accipiat sane, mercedem sanguinis; et sic Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem, Aut Lugdunensein rhetor dicturus ad aram.

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ, 45 Cum populum gregibus comitum premit hic spo

liator
Pupilli prostantis ? et hic, damnatus inani
Judicio, (quid enim salvis infamia nummis ?)
Exsul ab octavâ Marius bibit, et fruitur Dis
Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras?

50
Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ ?
Hæc ego non agitem ? sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem ?
Cum leno accipiat mechi bona, si capiendi 55

Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar, 56
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso ;
Cum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervolat axe citato

60
Flaminiam ; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ cum se jactaret amicæ)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio ? cum jam sextâ cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pæne cathedrâ, 65
Et multum referens de Mæcenate supino,
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ.
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam ; 70
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, Si vis esse aliquis : probitas laudatur, et alget. Criminibus debent hortos, prætoria, mensas, 75 Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum. Quem patitur dormire nurûs corruptor avara, Quem sponsæ turpes, et prætextatus adulter? Si natura negat, facit indignatio versum, Qualemcumque potest, quales ego, vel Cluvienus. 80

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor, Navigio montem adscendit, sortesque poposcit, Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa, Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas ; Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli, 86 Et quando uberior vitiorum copia ? quando Major avaritiæ patuit sinus ? alea quando Hos animos ? Neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâo

90 Prælia quanta illic dispensatore videbis Armigero! Simplexne furor sestertia centum

Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ?
Quis totidem erexit villas ? quis fercula septem
Secreto cænavit avus ? Nunc sportula primo

95
Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem prius inspicit ; et trepidat, ne
Suppositus venias, ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas; nam vexant limen et ipsi 100
Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno.
Sed libertinus prior est: prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licet ipse negem ? Sed quinque tabernæ 105
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves ? Ego possideo plus
Pallante, et Licinis. Exspectent ergo tribuni :
Vincant divitiæ : sacro nec cedat honori, 110
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis;
Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
Majestas : etsi, funesta Pecunia, templo
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus, 115
Quæque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat; Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc

est, Et panis, fumusque domi? Densissima centum 120 Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum, Languida vel prægnans, et circumducitur, uxor. Hic petit absenti, notâ jam callidus arte, Ostendens vacuam et clausam, pro conjuge, sellam. Galla mea est, inquit. Citius dimitte. Moraris ? 125 Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit.

Ipse dies pulcro distinguitur ordine rerum : Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,

« PredošláPokračovať »