Obrázky na stránke
PDF
ePub

135

Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Ægyptius, atqué Arabarches, 130
Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes;
Votaque deponunt, quamquam longissima cœnæ
Spes homini. Caules miseris, atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit.
Nam, de tot pulcris et latis orbibus, et tam
Antiquis, unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas
Luxuriæ sordes? quanta est gula, quæ sibi totos 140
Ponit apros, animal propter convivia natum !
Pœna tamen præsens, cum tu deponis amictus
Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus.
It nova, nec tristis, per cunctas fabula cœnas:
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas: eadem cupient facientque minores.
Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis;
Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, unde
Ingenium par materiæ ? unde illa priorum,
Scribendi quodcumque animo flagrante liberet,
"Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen?
Quid refert, dictis ignoscat Mucius, an non?
Pone Tigellinum: tædâ lucebis in illâ,
Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
[Et latum mediâ sulcum diducit arenâ.]
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?
Cum veniet contra, digito compesce labellum:
Accusator erit, qui verbum dixerit, Hic est.
Securus licet Ænean, Rutulumque ferocem
Committas: nulli gravis est percussus Achilles,
Aut multum quæsitus Hylas, urnamque secutus.
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est

145

150

155

160

165

Criminibus; tacitâ sudant præcordia culpâ.
Inde iræ, et lacrymæ. Tecum prius ergo voluta
Hæc animo ante tubas; galeatum sero duelli
Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminiâ tegitur cinis, atque Latinâ.

SATIRA II.

167

170

10

15

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet, et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt;
Indocti primum; quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias: nam perfectissimus horum est, 5
Si quis Aristotelem similem, vel Pittacon emit,
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Fronti nulla fides: quis enim non vicus abundat
Tristibus obscoenis? Castigas turpia, cum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinædos.
Hispida membra quidem, et duræ per brachia setæ
Promittunt atrocem animum: sed podice levi
Cæduntur tumidæ, medico ridente, mariscæ.
Rarus sermo illis, et magna lubido tacendi,
Atque supercilio brevior coma. Verius ergo,
Et magis ingenue Peribomius: hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum, incessuque fatetur.
Horum simplicitas miserabilis: his furor ipse
Dat veniam: sed pejores, qui talia verbis
Herculis invadunt, et, de virtute locuti,
Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor?
Infamis Varillus ait: quo deterior te?
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus :
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis cœlum terris non misceat, et mare cœlo,
Si fur displiceat Verri? homicida Miloni?
Clodius accuset mochos? Catilina Cethegum?
In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter

20

25

25

Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus, atque ipsis Veneri Martique timendas,
Cum tot abortivis fecundam Julia vulvam
Solveret, et patruo similes effunderet offas?
Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros, et castigata remordent?

Non tulit ex illis torvum Laronia quemdam
Clamantem toties: Ubi nunc lex Julia? dormis?
Ad quem subridens: Felicia tempora, quæ te
Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem!
Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde
Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quæ tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quod si vexantur leges ac jura, citari
Ante omnes debet Scatinia. Respice primum,
Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos
Defendit numerus, junctæque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tædia non lambit Cluviam, nec Flora Catallam :
Hispo subit juvenes, et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas? civilia jura
Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucæ; comedunt coliphia pauca.
Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera: vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne :
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto; dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube, atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur.
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoïcidæ quid enim falsi Laronia? Sed quid
Non facient alii, cum tu multicia sumas

Cretice, et, hanc vestem populo mirante, perores

30

35

40

45

50

55

55

60

65

In Proculas, et Pollitas? Est mocha Fabulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet;
Estuo. Nudus agas! minus est insania turpis.
En habitum, quo te, leges ac jura ferentem,
Vulneribus crudis, populus modo victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid? non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? Quæro, an deceant multicia testem?
Acer, et indomitus, libertatisque magister,
Cretice, pelluces. Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

85

90

90

Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu. Nemo repente fuit turpissimus. Accipient te Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt Frontibus, et toto posuêre monilia collo, Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ, Et magno cratere, Deam: sed, more sinistro, Exagitata procul non intrat femina limen. Solis ara Deæ maribus patet. Ite, profana! Clamatur: nullo gemit hîc tibicina cornu. Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto. Ille supercilium madidâ fuligine tactum Obliquâ producit acu, pingitque trementes Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo, Reticulumque comis auratum ingentibus implet, Coerulea indutus scutulata, aut galbana rasa, Et per Junonem domini jurante ministro. Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, "Actoris Aurunci spolium," quo se ille videbat 100 Armatum, cum jam tolli vexilla juberet. Res memoranda novis annalibus, atque recenti Historiâ, speculum civilis sarcina belli. Nimirum summi ducis est occidere Galbam, Et curare cutem; summi constantia civis,

56

95

105

106

110

Bebriaci in campo spolium affectare Palatî,
Et pressum in faciem digitis extendere panem :
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ.
Hic nullus verbis pudor, aut reverentia mensæ.
Hic turpis Cybeles, et fractâ voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat
jam

115

120

125

More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia, dotem
Cornicini; sive hic recto cantaverat ære.
Signatæ tabulæ dictum "Feliciter!" ingens
Cœna sedet; gremio jacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est, an haruspice, nobis?
Scilicet horreres, majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum?
Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir;
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, 130
Nec quereris patri? Vade ergo, et cede severi
Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quæ causa officii? Quid quæris? nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modo vivere: fient, 135
Fient ista palam, cupient et in Acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quod nequeunt parere, et partu retinere maritos.
Sed melius, quod nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur ; et illis
Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.

140

« PredošláPokračovať »