"SUNT quibus in satıra videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid Composui pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse. posse. Trebati,
"Quiescas." "Ne faciam, inquis, 5
Quid faciam praescribe." "Quiescas.' Omnino versus ?" "Aio." "Peream male si non Optimum erat: verum nequeo dormire." Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut si tantus amor scribendi te rapit aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum.
Praemia laturus." "Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi." "Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadem ut sapiens Lucilius."
Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere recalcitrat undique tutus." "Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!" "Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis. Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu nostrûm melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat unquam Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis Vagina tectus; quem cur distringere coner Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Juppiter, ut pereat positum rubigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis!
At ille Qui me commorit, melius non tangere! clamo; Flebit et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuti quibus est inimica venenum, Grande malum Turius, si quid se judice certes. Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum: Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum, Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos; Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus Exspectat seu Mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul, Quisquis erit vitae scribam color."
"Quid, cum est Lucilius ausus
Vitalis metuo et majorum ne quis amicus Frigore te feriat."
Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen, Ingenio offensi aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. Quin ubi se a volgo et scena in secreta remorant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere donec
Decoqueretur olus soliti. Quidquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et fragili quaerens illidere dentem. Offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis." "Equidem nihil hinc diffindere possum. Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque." "Esto, si quis mala; sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?" "Solventur risu tabulae, tu missus abibis."
QUAE virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofella Rusticus abnormis sapiens crassaque Minerva, Discite, non inter lances mensasque nitentes Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum Acclinis falsis animus meliora recusat, Verum hic impransi mecum disquirite. Dicam si potero. Male verum examinat omnis Corruptus judex. Leporem sectatus equove Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat
Militia assuetum graecari, seu pila velox Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco; Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno Ne biberis diluta. Foris est promus et atrum Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut Qui partum? Non in caro nidore voluptas Summa sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois. Vix tamen eripiam posito pavone velis quin Hoc potius quam gallina tergere palatum, Corruptus vanis rerum, quia veneat auro Rara avis et picta pandat spectacula cauda;
Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem ? Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam Imparibus formis deceptum te petere! Esto: Unde datum sentis lupus hic Tiberinus an alto Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem Mullum in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species video: quo pertinet ergo Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis Majorem natura modum dedit, his breve pondus. Jejunus raro stomachus volgaria temnit. "Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, Praesentes Austri, coquite horum obsonia,
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid, tune rhombos minus aequora alebant? Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nanc mergos suaves edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana juventus. Sordidus a tenui victu distabit, Ofella Judice nam frustra vitium vitaveris illud Si te alio pravum detorseris. Avidienus, Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, Quinquennes oleas est et silvestria corna, Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et, Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit Ille repotia natales aliosve dierum Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Quali igitur victu sapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. Mundus erit qua non offendat sordibus, atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, Albuti senis exemplo, dum munia didit
Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam
Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum Afferat. In primis valeas bene: nam variae res Ut noceant homini credas memor illius escae Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegravat una, Atque affigit humo divinae particulam aurae. Alter ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit vegetus praescripta ad munia surgit. Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, Sive diem festum rediens advexerit annus, Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique Accedent anni et tractari mollius aetas Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam Quam puer et validus praesumis mollitiem, seu Dura valetudo inciderit seu tarda senectus? Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus Illis nullus erat sed credo hac mente, quod hospes
« PredošláPokračovať » |