Obrázky na stránke
PDF
ePub

CARMINA.

à quodam regio Fréventilatif
popellores clicuberta.

A SENS,

CHEZ THOMAS-MALVIN, LIBRAIRE.

A PARIS,

CHEZ HACHETTE, RUE PIERRE-SARRASIN;

ET CHEZ GAUMe frères, rue du pot-de-fER-SAINT-SULPICE.

1830.

[merged small][ocr errors][merged small]

PRÆFATIO.

QUUM, in Regia studiorum Universitate, informandæ juventuti incumberem; quibus in curis, per annos fere quindecim sim demoratus, grande mortalis ævi spatium! hos ego versiculos feci, vel jampridem compositos emendavi et in melius restitui. Pulcherrima et exquisitissima tum veterum, tum recentiorum carmina ubique reperiri senseram; et, exempli gratia, dictionarium poeticum, opus teneris musarum alumnis destinatum, vir sane eruditissimus, ita fragmentis carminum undecumque desumptis replevit, ut difficile. materiam vel e minime vulgaribus et pene ignotis auctoribus depromas, quin discipli quosdam versus inveniant et reportent, gaudentes furto, aut quasi spoliis. ovantes. Quod ipsis quidem suave, magistris vero non ita commodum, præsertim quum de primis in schola sedibus, immo quum de præmiis agitur, ipse sæpius expertus sum. Hos ergo, inquam, versiculos coegi, nusquam certe reperiendos; et quod mihi profuit,

PRÆFATIO.

cæteris forsan non injucundum, nec tamen sine quodam timoris et verecundiæ sensu nunc in lucem profero. Pauca inveni: multa e nostratibus poetis et e vernacula lingua, aut fidus interpres retuli, aut duntaxat imitatus sum. Hæc enim et facilius et felicius discipuli tractaverant, excellentium poetarum propiore quasi numine afflati, et ultra consuetas vires erecti; ut pullos videre est timidos per se vel debiles, ad sublimiora tamen assurgere, pennis aquilarum evectos. Vobis, o rari et paucissimi latinæ poeseos amatores; vobis præcipue, doctissimi regiæ Universitatis magistri, collegæ quondam mei, hoc, quantulumcumque sit, munus offero. Si quid exeo vel utilitatis vel oblectationis percipiatur, hunc finem assecutus, hac mercede lætior, nihil amplius optavero, et tot dierum labor non evanuerit irritus. Sed jam verborum, carmina si placeant, satis; si displiceant, nimis. Amice lector, vale.

« PredošláPokračovať »