Obrázky na stránke
PDF
ePub

Romae principis urbium

Dignatur soboles inter amabiles

Vatum ponere me choros,

Et jam dente minus mordeor invido.

O testudinis aureae

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,

O mutis quoque piscibus

Donatura cycni, si libeat, sonum,

Totum muneris hoc tui est,

Quod monstror digito praetereuntium

Romanae fidicen lyrae :

Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

[graphic][merged small][merged small]

QUALEM ministrum fulminis alitem

(Cui rex deorum regnum in aves vagas Permisit expertus fidelem

Juppiter in Ganymede flavo)

Olim juventas et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium
Vernique, jam nimbis remotis,
Insolitos docuere nisus

Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,
Nunc in reluctantes dracones

Egit amor dapis atque pugnae ;

Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta, fulvae matris ab ubere
Jam lacte depulsum leonem,

Dente novo peritura, vidit :

Videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici; quibus Mos unde deductus per omne Tempus Amazonia securi

Dextras obarmet, quaerere distuli;
Nec scire fas est omnia: sed diu

Lateque victrices catervae,

Consiliis juvenis revictae,

Sensere quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus

Posset, quid Augusti paternus
In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis ;
Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus, neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant :
Utcunque defecere mores,

Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,

Testis Metaurum flumen et Hasdrubal

Devictus, et pulcher fugatis

Ille dies Latio tenebris,

Qui primus alma risit adorea,

Dirus per urbes Afer ut Italas,

Ceu flamma per taedas, vel Eurus
Per Siculas equitavit undas.

Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit, et impio

Vastata Poenorum tumultu

Fana deos habuere rectos;

[merged small][ocr errors]

Dixitque tandem perfidus Hannibal: Cervi, luporum praeda rapacium, Sectamur ultro, quos opimus

Fallere et effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio
Jactata Tuscis aequoribus, sacra
Natosque maturosque patres,
Pertulit Ausonias ad urbes,

Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes animumque ferro.

Non Hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem,

Monstrumve submisere Colchi

Majus, Echioniaeve Thebae.

Merses profundo, pulchrior exiet :
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem, geretque
Proelia conjugibus loquenda.

Karthagini jam non ego nuntios
Mittam superbos. Occidit, occidit.
Spes omnis, et fortuna nostri

Nominis, Hasdrubale interempto.

« PredošláPokračovať »