Romae principis urbium Dignatur soboles inter amabiles Vatum ponere me choros, Et jam dente minus mordeor invido. O testudinis aureae Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, O mutis quoque piscibus Donatura cycni, si libeat, sonum, Totum muneris hoc tui est, Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae : Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. 回 QUALEM ministrum fulminis alitem (Cui rex deorum regnum in aves vagas Permisit expertus fidelem Juppiter in Ganymede flavo) Olim juventas et patrius vigor Venti paventem, mox in ovilia Egit amor dapis atque pugnae ; Qualemve laetis caprea pascuis Dente novo peritura, vidit : Videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici; quibus Mos unde deductus per omne Tempus Amazonia securi Dextras obarmet, quaerere distuli; Lateque victrices catervae, Consiliis juvenis revictae, Sensere quid mens rite, quid indoles Posset, quid Augusti paternus Fortes creantur fortibus et bonis ; Doctrina sed vim promovet insitam, Indecorant bene nata culpae. Quid debeas, o Roma, Neronibus, Testis Metaurum flumen et Hasdrubal Devictus, et pulcher fugatis Ille dies Latio tenebris, Qui primus alma risit adorea, Dirus per urbes Afer ut Italas, Ceu flamma per taedas, vel Eurus Post hoc secundis usque laboribus Vastata Poenorum tumultu Fana deos habuere rectos; Dixitque tandem perfidus Hannibal: Cervi, luporum praeda rapacium, Sectamur ultro, quos opimus Fallere et effugere est triumphus. Gens, quae cremato fortis ab Ilio Duris ut ilex tonsa bipennibus Non Hydra secto corpore firmior Monstrumve submisere Colchi Majus, Echioniaeve Thebae. Merses profundo, pulchrior exiet : Karthagini jam non ego nuntios Nominis, Hasdrubale interempto. |