Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nec sie incipies, ut scriptor cyclicus olim : "Fortunam Priami cantabo et nobile bellum." Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: "Die mihi, Musa, virum, captae post tempora Trojae,

Qui mores hominum multorum vidit, et urbes."

Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdin :

Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo.
Semper ad eventum festinat; et in medias res,
Non secus ac notas, auditorem rapit; et quae
Desperat tractata nitescere posse, relinquit:
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego, et populus mecum desideret, audi:
Si plausoris eges aulaea manentis, et usque
Sessuri, donec cantor, Vos plaudite, dicat,

155

Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo
Signat humum, gestit paribus colludere, et iram
Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas.
Imberbus juvenis, tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi ;
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper;

Utilium tardus provisor, prodigus aeris,

Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix.
Conversis studiis, aetas animusque virilis

Quaerit opes et amicitias, inservit honori;
Commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda; vel quod
Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti;
Vel quod res omnes timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum,
Multa recedentes adimunt: ne forte seniles
Mandentur juveni partes, pueroque viriles,
Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis.
Aut agitur res in scenis, aut acta refertur:
Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
Digna geri, promes in scenam; multaque tolles

183

Ex oculis, quae mox narret facundia praesens.
Ne pueros coram populo Medea trucidet,

Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor, neu sit quinto productior actu
Fabula, quae posci volt, et spectata reponi :
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit: nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus officiumque virile
Defendat; neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faveatque, et consilietur amice;

196

Et regat iratos, et amet pacare tumentes:
Ille dapes laudet mensae brevis; ille salubrem
Justitiam, legesque, et apertis otia portis ;
Ille tegat commissa, Deosque precetur et oret,
Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc orichalco vincta, tubaeque
Aemula; sed tenuis simplexque foramine pauco
Adspirare et adesse choris erat utilis, atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus
Et frugi castusque verecundusque coïbat.
Postquam coepit agros extendere victor, et urbes.
Latior amplecti murus, vinoque diurno
Placari Genius festis impune diebus,

210

[graphic]

Accessit numerisque modisque licentia major,
Indoctus quid enim saperet, liberque laborum,
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem :

[ocr errors][ocr errors]

Sic etiam fidibus voces crevere severis,

Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps;
Utiliumque sagax rerum, et divina futuri,
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate jocum tentavit; eo quod
Illecebris erat et grata novitate morandus
Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo;

Ne quicunque Deus, quicunque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,

228

« PredošláPokračovať »