Obrázky na stránke
PDF

toritate editum est, luculenter exponit in Mandato, quod proptereà retinendum censuimus.

Prætereà, quas jam à quadraginta circiter annis unus ex Prædecessoribus nostris ediderat Rubricas , has in quibusdam explanatas articulis , ad congruentiorem formam redactas , et præsentibus accommodatas usibus, denuò edi voluimus ; et prout tàm in Calendario Tabulâque illud subsequente , quàm in Tractatu duplici sunt digesta, ea's stabili unanimitate ab omnibus in nostrå Dioecesi observari jubemus. Nihil tamen est, quod veteris usu editionis interdicat : qui ea utuntur , uti pergant , si lubet; dummodò , quod facile est , Rubricis mox prædictis hanc accommodent recitationem: hos, sicut et alios , diriget annuarius Ordo , qui ad eum duplicem conficietur finem.

De cætero, Fratres, enitamini, ut quidquid de veteris Breviarii mensurá decisum est , id , seu canendo , seu recitando, gravitas pietasque compenset. Quid prodest strepitus verborum , ait Augustinus , si cor est mutum? Digno igitur mentis affectu fiat Deo jucunda decoraque hæc nostra laudatio. Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei: per Christum et cum Christo offeramus hostiam laudis semper Deo, ut inter varias hujus sæculi ærumnas, inter imminentia circumquaquè pericula, et suaviori reficiamur solatio, et uberiorem gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Datum sub signo nostro, Nanceii , in Palatio nostro Episcopali , die sextá Maii, anno millesimo octingeniesimo vigesimo primo.

† ANT. EUST. Ep. Nanceiensis.

De Manda lo Illustrissimi ac Reverendissimi DD. Episcopi Nanccïensis.

BONNEFOY.

SCIPIO HIERONYMUS,

Dei gratiâ, et auctoritate sanctæ Sedis Apostolicæ , Epis

copus Comes Tallensis, S. R. I. Princeps, etc. UNIVERSO Clero CivitaTIS ET DIOECESIS NOSTRÆ TULLENSIS, Salutem et Benedictionem in Christo Jesu.

Na equidem, et quæ neminem præterit, lex est hom minibus imposita, ut sacrificio laudis ab omnibus honoretur magnus Dominus et laudabilis nimis , cujus est orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Hinc utiquè ab, omnibus enixè rogandus, qui sit in misericordia dives in omnes qui invocant illum : indè exorandus humiliter, qui sedent super thronum judicans justitiam : hinc gratė benedicendus, qui det ominibus affluenter, ct non improperet : indò sine intermissione invocandus , qui operetur in nobis velle et perficere pro bond voluntate.

Quia enim nullum credimus ad salutem, nisi Deo invia tante , venire ; nullum invitatum salutem suam, nisi Deo, auxiliante , operari; nulluni , nisi orantem, auxilium promereri; omnium quotquot sumius, quanti refert adjutorem deprecari Deum ex quo nostra sufficientia est ?

Verùm illa, quæ ex summo Dei imperio , et ex nostra virium et reruni inopid omnibus communis est , multò vobis impensiùs incumbit orandi necessitas; vobis, inquam, Fratres carissimi, qui divinis mancipati specialius , et ab anxiis sæculi negotiis liberi, pro Deo ad populum legaa tione , et pro populo ad Deuri mediatione ex instituta vestræ conditionis sorte fungimini. Sacrorum enim administris injunctum quis ncsciat, ut, dùm aliàs alii avooantur, manus ipsi all colum supplices attollunt , modo Numen pugnantibus deprecaturi propitium, modò peccatoribus iratum exarmaturi.

quippè Clericis demandatum est precationis publicæ munus , quò vocem et pietatem populo quasi vicariam commodent, verenclasgue Angelorum viccs imitati , incensa multa , quæ sunt orationes Sanctorum, ante sedem Agni suppliciter offerant. Permagnum sanè religionis opus; quod quantò præstantius, tantò ab Ecclesid fuit ordinandum accuratius ; 11t sacrificium illud laudis odom rem coram Deo suavissimum exhalarct.

Hinc, quia rudioribus sæculis in Libros Officii Eccle

siastici nonnulla irrepserant non satis exacte digesta, quæ divinorum parum saperent Canticorum majestatem ; sacrosancta Synodus Tridentina ex iis omninò voluit expunctum quidquid divini cultús decori minus congruum videretur, aut dignitati. Quod cùm in multis olim tentatum legiinus, tùm in iis vidimus perfectum Breviariis, quæ non minori laude quàm diligentid nuper edidere plures Galliarum Episcopi. Quorum perutilem laborem æmulati, cum nulla vel pauca superessent veteris Breviarii Tullensis exemplaria, novum ordinari et excudi curavimus , quod ad incorruptas fidei morumque regulas exactuni, meliori ordine digestum, diligentiori examine probatum, recitantium pietatem verbi divini pabulo aleret, veritate firmaret, exemplis accenderet; illaque Sacerdotibus offerret subsidia, quibus populos sibi commissos seientid salutis possent instruere facilius. Tuntd porrò scdulitate , eoque conatu opus elaboratum est, ut jam in lucem prodeat, vestris omnium votis excipiendum illud curæ Pastoralis nostræ munus; cujus formam et texturam , licèt in Officiorum decursů fusiùs explicatam, in ipso- tamen operis limine breviter delineare abs re non fuerit.

Ac primò quidem, omnes singulis annis Scripturæ sacre Libros legi, et integrum singulis hebdomadis providimus recitari Psalterium , eo digestum ordine , quo , distributis ad Horas breves, et juxta antiquissimum Concilii Narbonensis Canonem divisis in plures Doxologias longioribus Psalmis, simul et nimic Officiorum inæqualitati, et prolixioris Psalmodiæ gravamini præcaveretur.

Quoniam autem amica, ut ait sanctus Cyprianus , et familiaris oratio est Deum de suo rogare : Invitatoria, Antiphonas, Versiculos, Capitula et Responsoria sacris Codicibus desumpta voluimus ; et ista quidem cx gemino tùm veteris , tùm novi testamenti textu conflata , ut collatis cum veritate figuris , cuna eventu promissis, miirus utriusque concentus cuique mox obvius occurreret : quod eo frequenter successu peractum est, ut Scripturce veteris Testamenti in primis Vesperis et in Officio Nocturno prælectæ, quasi noctiaurora in Laudibus, et quasi tenebris luix in cæteris Horis aptatus accederet novi Testamenti textus.

Licèt firma asserendis Dogmatibus Catholicis argumenta , et frequentes moribus componendis adhortationes in hocce Breviario nostro disponere studuerimus ; ne tamen, qui ex instituto ad precationem publicam comparatus est Liber, is in controversiarum vel adhortationum lectionem plus æquò desineret, et imprudenter subtraheretur

cordi quod totum vel nimium menti tribueretur ; in eo maximè insudavimus, ut precationis formam ct sensum exprinierent textus sacri ad Antiphonas, Responsoria et Versiculos assumpti; quibus avocatus fortè, quasi intersertis precibus ad Deum revocatus , alacrius assurgeret recitantium animus, et illis, quasi sparsis hinc indè scin. tillis , tepescens aliquandò pietatis ignis exardesceret.

Cum multi essent Hymni, vel ineleganti stylo, vel etiam deficiente metro compositi, subtractis quibusdam, aliisque emendatis, plures alios suffecimus, quorum sit modulatio facilior , stylus ad metri regulas exactior, sensus ad pietatem aptior.

Lectiones è Patrum Sernionibus et Homiliis excerptæ, eavimus ut cum delectu fierent, ex genuinis eorum operibus, et ad optimarum editionum fidem diligenter recogni, Mysteriis vel Festis cujusque dici congruæ, et quod nobis quasi proprium ) pro multiplicitate Festorum sie multiplices et variæ ; ut et pascendo Ministrorum doctrinæ, et instruendis in Lege Christiand populis benè consultum videatur.

Acta Sanctorum, nonnisi ex coætaneis, supparibus , aut saltem melioris notæ auctoribus, ad puriores Historice fontes exacta, severiori castigavinus examine : cùm melius sit, teste sancto Augustino , quodcunque verum , quàm quidquid pro arbitrio fingi potest; nec unquàm', uf inquit Innocentius III. sub nomine pietatis tolerari debeat falsitas.

Unum singulis anni diebus Canonem ad absolutionem Capituli legendum apposuimus: quod et antiqua Ecclesice disciplina instituit, et recens plurium Dioeceseon firmavit exemplum; sicque provisum est, ut Clerici omnes perutili disciplinæ Ecclesiasticæ notitia faciliùs imbuti, ad illius normiam diligentiùs mores componcre studerent. Hos verò Canones, quò majoris essent apud vos momenti, ex Cone ciliis generalibus , quorum venerandu est ubique terrarum auctoritas, aut ex antiquis Provincice Trevirensis et Diceçesis nostræ Synodis, quarum Decreta nosse nos, et proe cæteris observare decet, ut plurimùm decerpere curavimus.

Restituta est sua diei Dominicæ prærogativa, ut nempe ad Duplicium graduin evecta, Festa quælibet excluderet, nisi quæ à populo ex toto vel ex parte feriarentur, qua primam secundamive in Ecclesid nostra celebritatis clasşem oblinerent.

Edocti antiquitate regulari, ut cum Patribus Toletanis loquamur sacrisque Conciliis Laodiceno, Bracarensi et aliis, Quadragesimanı , utpote luluosis poenitentiæ laban ribus sacram, nonnisi ægrè Martyrum admittere soleme nia ; occurrentes per illud tempus Sanctorum Festivitates ad aliud magis opportunum transtulimus : exceptis tamen Festis S. Joseph et Virginis Annuntiatre, quibus propter solemnitatem suus religiosè locus servatus est.

Deniquè, cùm illa quæ certo ordine concinnata sunt, faciliùs subeant animos, et memoriæ tenaciùs inhæreant; suuni cuique Psalmo in Psalterio,cuique diei in hebdomada, cuique Officio in Mysteriorum , vel Sanctorum solemnitatibus , imò et cuique Officiorum parti scopum assignavimus brevi et simplici argumento explicatum, quo menti sese primo prospectu offerret nova nobisqne propria hujusce Breviarii methodus, eo imprimis ordinata consilio , ut studiosa Versiculorum cum Antiphonis, Antiphonaruni cum Capitulis , Capitulorum cum Responsorüs brevibus relatione cautum sit, ne in incertuni erraret, aut ad aliena raperetur recitantium attentio.

Quocircà, ut uno à nobis ore, uno ab omnibus precatianis ritu glorificetur Deus, de venerabilium Fratrum Ecclesiæ nostræ Canonicorum consilio ; omnibus Divecesis nostræ Ecclesüs, Monasteriis , Collegiis , Ordinibus , Communitatibus, in quibus Breviarium Tullense ex more vel lege rccitatur ; necnon omnibus singulisquc Clericis quiad illud ratione Ordinis, vel Beneficii, vel Professionis quocunque modo tenentur, mandamus et præcipimus, ut hocce Breviario nostro à nobis, ut sequitur , ordinato utantur in posterum ; neque aliud, sive publicè in Choro, sive privatim extra Chorum recitare præsumant.

Unum superest, quod nostri maximè est muneris, adhor. tari vos, Fratres carissimi, ut toto erecti animo, has preces vobis quotidianas eo recitetis pietatis sensu, quem et quantum sanctissimi illius ministerii magnitudo postulat. Ecclesiastica quidem lege sancitum est , ut quos in præcipuam hæreditatis suæ partem Deus elegisset , ii statis temporibus atque Horis, quas Canonicas vocant, preces et. laudes Domino persolverent. Verùm, qui præcepti hujus litteram sequimini, spiritum assequi satagite. Psallite Deo nostro, psallite ; sed memores quòd Rex omnis terræ Deus, psallite sapienter. Concordet ori mens , et duna alternat pro tempore sonus vocum, perpetua sit vox interiarum. Quantùm miseri qui Deum invocando provocant, tantum feliceš vos , si injunctum precationis officium ed præstetis corporis modestia , ea mentis altentione, ea cordis pietate, quđ sitis Ecclesiæ ad splendorem, Religioni ad præsidium, Fidelibus ad exemplum , Angelis ad spectaculum, orbi universo ad auziliun.

« PredošláPokračovať »