Obrázky na stránke
PDF

NANCEIENSE,

OLIM
TULLENSE,
Hlustrissimi ac Reverendissimi in Christo Patris

DD. Antonii-Eustachii

OSMOND,
Episcopi Nanceiensis auctoritate , ac Venerabilis
ejusdem Ecclesiæ Capituli consensu ,

DENUO EDITUM.

[merged small][graphic][ocr errors][subsumed][subsumed]

IN SEMINARIO NANCEIENSI.

M. DCCC. XXI.

· ANTONIUS-EUSTACHIUS,

DEI GRATIA, Et sanctæ Sedis Apostolicæ auctoritate Episcopus

Nanceïensis, Ordinis B. M. V. de monte Carmelo et S. Lazari Hierosolymitani Commendator ,

CLERO NANCEIENSI Salutem et Benedictionem in Pastorum principe

Christo JESU.

eficientIBUS jam omninò apud Bibliopolas exemplaribus Breviarii nostri , in hujus novam, quce urgebat , editionem omni studio incumbendum esse statuimus , Fratres carissimi. In hoc tàm momentoso labore , summoperè caventes ne quid detrimenti caperet honos venerandæ Antiquitati debitus , potissimum curavimus usitatam servare disciplinam, nec inconsultè transgredi terminos , quos posuerunt Antecessores nostri. Hinc omnem, quæ suá , vel ipsá novitate supervacuá, vel ab aliis Officii publici partibus discrepantiá perturbaret, mutationem rejecimus; nobis meritò totá mente gratulantes Ecclesiam Tullensem, nostram olim in Domino genitricem, nostram quoque nunc et jugiter in laudibus Domino persolvendis esse magistram.

Unam tamen mutationem , plures alias secum importantem , jamdiù efflagitabant conspirantes ferè omnium querelæ de nimia litterarum tenuitate, quâ legentium oculi defatigantur. Gravis hujusce incommodi , cui occurrendum erat, finem nunc faciunt typi, recèns ad hoc fusi, impressione dilucidiores, ac forma grandiores : sed indè crescens ultra modum volumen aliam inferret molestiam, si proportionata resectio æquam non ser

(2) yaret mensuram. Varia igitur fuerunt resecanda ; et in eorum numero jamdudium communi proponebantur voto Officia Semiduplicia , quæ per ritum hucusquè nimis similia Duplicibus, Simplicibus propiora nunc fiunt. | Hic sistere non licuit; ut enim necessariam attingeremus imminutionem , plura Duplicia ad Semiduplicium classem revocavimus, subsequentes plerorumque vestigia Breviariorum. Debuére insuper nonnulla, quæ obsoleyerunt , deleri aut vigentibus aptari usibus : alia , minùs commodè posita, collocari rectiùs , aut nová disponi methodo : plura tandem , præsenti temporum statui opportuniora, iis substitui , quibus primævam utilitatem variantes detraxerunt mores. Sic Canones non paucos mutari oportuit : sic Homiliis pluribus antiquis subrogatce sunt novce, pro quibus selecta sunt ex SS. Patribus loca , fidei alendæ ac firmandæ potissimim apta , ut indè in Religionis periclitantis tutamen prodiret omnis armatura fortium, quantùm sinebai nativa libri angustia. Non immemores tamen præcipuæ Breviarii dotis , animos scilicet instruendi disciplinis, et piis accendendi affectibus, in id diligenter intendimus, ut menti et cordi pabulum suum ministraretur , et sic ardor, mixtus lumini, teneræ simul et eruditæ pietati satisfaceret.

Utcunquè se habent ista , aliaque huic editioni propria , nihil ex singulis etiam minutis stațuimus, nisi re accuratè perpensá, ac gravi propellente causå : semper autem nobis in animo fuit, et incommodis veteri editioni exprobratis occurrere, et simul vestra , Fratres , perficere optata , quæ nobis interrogantibus sunt plures ex vobis testati. Frustrà posthæc faceremus verba ad vos de reliquis monendos , sive servatis , sive paululim variatis, Breviarii partibus : has quotidiana recitatio compertas faciet, salutarisque usus magni pendere docebit. Quibus autem numeris ac laboribus sit Breviarium primitùs constitutum , et quo pietatis sensu pervol vendum, venerandæ memoriæ Præsul , cujus auca

« PredošláPokračovať »